IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Pios homines duplex potissimum habet periculum, alterum ne in tentatione succumbant, alterum ne post uictoriam in consolatione et gaudio spiritali insolescant. Ut igitur tutus sis non solum a timore nocturno, uerum etiam a daemonio meridiano, facito, ut cum hostis te ad turpia sollicite, non tuam ipsius respicias imbecillitatem, sed tantum memineris te in Christo omnia posse, qui non apostolis modo sed et tibi, sed omnibus suis membris etiam infimis dixit: Confidite, quia ego uici mundum. Rursum cum uel post superatum instigatorem uel in pio quopiam opere senseris mentem tuam intus arcana quadam uoluptate profundi, tum etiam atque etiam caueas, ne quid inde tuis meritis arroges, sed totum gratuitae beneficentiae dei feras acceptum teque ipsum protinus uerbis Pauli reprimas: Quid habes, quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Itaque aduersus duplex hoc malum duplex erit remedium, si et in conflictu tuae uirtuti diffisus ad Christum caput tuum confugias atque in eius unius beneuolentia spem omnem uincendi ponas et in consolatione spiritali statim gratias agas illi de suo beneficio tuam indignitatem humiliter agnoscens.