Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,12] Canon duodecimus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,12] Canon duodecimus.

 

Cum pugnas cum hoste, non satis sit tibi, si ictum illius declines aut etiam repellas, nisi fortiter arreptum telum in ipsum auctorem retorseris suomet illum gladio iugulans. Id ita fiet, si ad malum sollicitatus non solum non pecces, sed hinc tibi arripias occasionem uirtutis. Et quemadmodum eleganter fingunt poetae Herculem obiectis ab irata Iunone periculis animo creuisse atque induruisse, itidem tu quoque da operam, ut hostis instigationibus non solum peior non fias, sed etiam euadas melior. Sollicitaris ad libidinem, imbecillitatem tuam agnosce ac plusculum etiam tibi de licitis uoluptatibus interdicito, ad castas et pias occupationes apponito nonnihil auctarii. Instigaris ad cupiditatem, ad tenacitatem, auge eleemosynas. Incitaris ad inanem gloriam, tanto magis demitte te in omnibus. Ita fiet, ut unaquaeque tentatio sit tibi renouatio quaedam sancti propositi tui et pietatis incrementum. Neque enim

prorsus alia ratio tam efficax conficiendi profligandique hostem nostrum. Verebitur enim te denuo prouocare, ne qui impietatis auctor esse gaudet, pietatis ministret occasionem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License