Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,13] Canon decimustertius.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,13] Canon decimustertius.

 

Semper autem hoc animo atque hac spe dimices, quasi ea pugna sit tibi postrema futura, si uictor discesseris. Fieri enim potest, ut et istud praemii tuae uirtuti largiatur benignitas diuina, ut hostis semel turpiter uictus nunquam postea te repetat, id quod legimus piis aliquot uiris contigisse. Nec absurde credit Origenes uincentibus Christianis minui copias hostium, dum semel fortiter repulsus nunquam ad hominem sollicitandum reuerti permittitur. Ergo in conflictu aude perpetuam sperare pacem. At rursum ubi uiceris, sic te geras quasi mox in proelium rediturus. Semper enim alia post aliam exspectanda tentatio neque unquam discedendum ab armis, nunquam relinquenda statio, nunquam remittendae excubiae, donec in hoc corporis praesidio militamus. Semper illud propheticum in pectore cuique habendum: Super custodiam meam stabo.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License