Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,14] Canon decimusquartus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,14] Canon decimusquartus.

 

Magnopere cauendum, ne quod uitium ueluti leue contemnamus. Nullus enim hostis uicit saepius, quam qui fuit contemptui. Qua in re non paucos mortalium misere falli comperio. Fallunt enim seipsos, dum sibi in uno aut altero

uitio conniuentes, quod pro suis quisque moribus ueniale putat, reliqua grauiter exsecrantur. Bona pars eorum, quos uulgus integros et incorruptos appelle, furtum, rapinam, homicidium, adulterium, incestum oppido detestantur.

At simplicem fornicationem et moderatum uoluptatis usum ut leue commissum neutiquam refugiunt. Alius ad reliqua sat incorruptos bibosior est, in luxu intemperantior, alius linguae licentioris, alius inanior et iactantior. Quo tandem uitio carebimus, si ad hunc modum suo quisque blandietur? Argumentum est istos ne reliquas quidem uirtutes uere possidere, quibus ullum uitium placet, sed potius simulacra quaedam uirtutum, quae uel natura uel educatio uel consuetudo denique et gentilium animis indidit. Atqui Christiano odio unumquodlibet uitium exsecratur, omnia detestetur necesse est. Cuius animum semel uera caritas occupauit, pari detestatione uniuersam malorum cohortem persequitur ac ne in uenialibus quidem sibi blanditur, ne a minimis sensim ad maxima dilabatur, et dum in leuibus oscitat, excidat a summis. Et si nondum forte queas uniuersam uitiorum stirpem euellere, tamen cotidie de malis nostris aliquid decerpendum, bonis moribus semper aliquid adiciendum. Ad eum modum decrescet aut crescet ingens ille cumulus Hesiodius.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License