Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,15] Canon decimusquintus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,15] Canon decimusquintus.

 

Si te territabit labor, quem oportet in conflictu tentationum subire, hoc erit remedium: Noli molestiam pugnae

conferre cum uoluptate peccati, sed praesentem amaritudinem pugnae compone cum futura amaritudine peccati, quae uictum consequitur, tum praesentem dulcedinem culpae, quae te illectat, cum futura dulcedine uictoriae et tranquillitate mentis, quae consequitur strenue pugnantem, et mox uidebis, quam iniqua sit collatio. Verum in hoc falluntur parum cauti, quod amaritudinem pugnae comparant cum delectamento peccati neque respiciunt, quid hoc atque illud consequatur. Consequitur autem uictum multo tum grauior tum diuturnior molestia quam uincenti fuerat in congressu futura, uictorem item longe maior ac durabilior uoluptas quam uicto fuerit, quae traxit in culpam. Id quod facile iudicabit, qui fecerit utriusque rei periculom. Verum neminem Christianum oportet usque adeo ignauum esse, ut cum cotidie succumbat tentationi, non saltem aliquando uel curet experiri, quid sit uincere tentationem. Quod quo fecerit frequentius, hoc fiet uictoria dulcior.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License