Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,16] Canon decimussextus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,16] Canon decimussextus.

 

Quod si quando te contigerit letale uulnus accipere, caue ne protinus abiecto clipeo relictis armis hosti te dedas, Id quod animaduerti non paucis accidere, quibus animus natura est imbecillior et muliebrior, ut semel prostrati desinant reluctari seseque totos permittant affectibus neque cogitent de recuperanda libertate. Nimisquam periculosa est ista pusillanimitas, quae cum interdum ingeniis non pessimis adiuncta sit, tamen ad id quod est omnium pessimum solet adducere, nempe desperationem. Aduersus hanc igitur hac regula communienda mens est, ut lapsi in peccatum non solum non desperemus, sed

gnauos milites imitemur, quos non raro pudor ignominiae et accepti uulneris dolor non modo non conicit in fugam, uerum ad fortius quam antea pugnandum acuit redintegratque. Itidem nos quoque, simulatque in capitalem noxam fuerimus inducti, ilico properemus redire ad cor et lapsus ignominiam noua uirtutis alacritate sarcire. Facilius uni uulneri medeberis quam multis, facilius recenti quam inueterato iam putrique. Anima temetipsum uersiculo illo notissimo, quem usurpasse Demosthenes legitur: Vir fugiens et denuo pugnabit. Cogita Dauid prophetam, regem Salomonem, Petrum ecclesiae principem, Paulum apostolum, tanta lumina sanctimoniae, in quae scelera tamen inciderint. Quos fortasse uel ob hoc cadere permisit deus, ne tu lapsus desperares. Erige te ig}tur in pedes, sed statim magnoque animo, atque in pugnam redito tum ardentior tum caution Fit interim, ut capitalia commissa piis hominibus cedant in cumulum pietatis, dum ardentios amant, qui turpius errarunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License