IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Sed aduersus alios atque alios tentatoris incursus alia atque alia remedia sunt accommodatiora. At unicum multoque omnium efficacissimum remedium aduersus omne uel aduersitatis uel tentationis genus est crux Christi, quae eadem est et errantibus exemplum et laborantibus refrigerium et pugnantibus armatura. Haec est una contra omnia tela nequissimi obicienda. Proinde conuenit in hac diligenter exerceri, non quidem uulgi
more, quo quidam dominicae passionis historiam cotidie relegunt aut crucis imaginem adorant aut millenis signis eius totum undique corpus communiunt aut fragmentum aliquod sacrati ligni domi seruant aut ita certis horis supplicium Christi recolunt, ut ei tamquam homini iusto et indigna patienti humano affectu condoleant atque illacriment. Non hic est uerus illius arboris frucus, uerum interim sit istuc lac infantium animarum. Tu uero ascende in palmam, ut ueros illius frucus apprehendas. Ii sunt praecipui, si membra capiti in mortificandis affectibus, quae sunt membra nostra super terram, conformes esse curemus. Id quod nobis non solum amarum esse non debet, uerum etiam uehementer optabile ac iucundum, si modo spiritus Christi uiuit in nobis. Quis enim uere amat eum, cui quam dissimillimus esse gaudeat? Verum quo maiore fructu mysterium crucis mediteris, oportebit unumquemque sibi rationem ac piam quandam digladiandi artem parare et in ea diligenter exerceri, ut simulatque res poposcerit in promptu sit. Ea potest esse huiusmodi, ut singulis affectibus
tuis crucifigendis eam crucis partem applices, quae potissimum respondeat. Nulla est enim omnino uel tentatio uel aduersitas, quae non suum ac proprium habeat remedium in ea. Veluti cum te titille ambitio huius mundi, cum pudet ludibrio ac contemptui esse, cogita o membrum infimum, quantus sit Christus caput tuum et quo sese tua causa deiecerit. Cum incessit animum inuidiae malum, memento, quam benigne, quam candide se totum ille nostris usibus impenderit, quam bonus fuerit etiam pessimis. Cum sollicitaris a gula, recole illum felle et aceto potatum. Cum tentaris a uoluptate turpi, recordare, quam tota capitis uita ab omni abfuerit uoluptate, quam omnibus
incommodis, cruciatibus, aerumnis plena. Cum irritat ira, succurrat statim ille, qui uelut agnus coram tondente obmutuit et non aperuit os suum. Si te male urit paupertas aut habendi cupiditas sollicite, protinus in menteur ueniat ille dominus uniuersorum pro te factus egenus, ita ut non haberet, ubi inclinaret caput suum. Atque ad eandem rationem si et in reliquis tentationibus feceris, non solum acerbum non erit uim attulisse tuis affectibus, uerum etiam dulce, propterea quod intelliges isto modo te conformari capiti tuo eique pro suis immensis doloribus, quos tua causa pertulit, quasi gratiam referre.