IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Atque hoc quidem remedii quamquam unum omnium longe praesentissimum est iis, qui mediocriter in uia uitae processerunt, tamen infirmioribus nonnihil profuerint et illa, si sollicitante ad impietatem affectu statim ob oculos mentis reuocent, quam foeda, quam exsecranda, quam exitialis res sit peccatum, contra quanta hominis dignitas. In futtilibus etiam negotiis paulisper apud nos ipsos consultamus, in hac re omnium maxima priusquam nosmet assensu ueluti chirographo diabolo astringimus, non nostro cum animo reputabimus, a quanto opifice simus conditi, in quam excellenti statu constituti, quam immenso pretio redempti, ad quantam felicitatem uocati? Hominem generosum illud esse animal, cuius unius gratia mirabilem hanc mundi machinam fabricatus est deus, conciuem angelorum, filium dei, haeredem immortalitatis, membrum Christi, membrum ecclesiae, corpora nostra templa esse spiritussancti, mentes simulacra simul et adyta diuinitatis.
At e regione peccatum esse pestem taeterrimam ac tabem tum animi tutu corporis. Utrumque enim in natiuam speciem reflorescit innocentia, peccati uero contagio marcescit utrumque etiam in hoc saeculo. Peccatum est letale uirus spurcissimi serpentis, auctoramentum diaboli ac seruitutis non turpissimae modo, uerum etiam miserrimae.
Haec atque huiusmodi ubi tecum expenderis, etiam atque etiam delibera, num satis consultum sit ob fucatam, momentaneam, uenenatam peccati delectatiunculam a tanta dignitate in tantam excidere indignitatem, unde te per teipsum non queas asserere.