Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[8,20] Canon uicesimus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8,20] Canon uicesimus.

 

Neque uero minus inaequale praemium quam dissimilis auctor. Quid enim inaequalius quam mors aeterna et uita immortalis, quam sine fine summo frui bono in contubernio caelestium ciuium et sine fine extremis excruciari malis in infelicissimo consortio damnatorum? Atque hac de re qui dubitat, ne homo quidem est, ne dum Christianus.

Qui non cogitat, uel ipsa est amentia amentior. Iam uero praeter ista habent et in hac interim uita pietas et impietas fructus suos nimium dissimiles. Ex illa enim metitur secura tranquillitas animi et beatum illud gaudium purae mentis, quod quisquis semel degustarit, nihil tam pretiosum, nihil tam uoluptarium mundus hic possidet, qui cum uelit permutare. Hanc contra cum mille alia mala tum miserrimus ille cruciatus animi sibi male conscii consequitur. Illud enim est centuplum spiritalis gaudii, quod Christus pollicitus est in euangelio uelut arram quandam aeternae felicitatis.

Haec sunt illa apud apostolum miranda munera, quae neque oculus uidit neque auris audiuit neque ascenderunt in cor hominis, quae praeparauit deus diligentibus se, nimirum in hac uita. Cum interim uermis impiorum non moritur et inferos suos iam apud superos patiuntur. Nec

alia est flamma, in qua cruciatur diues ille comessator euangelicus, nec alia supplicia inferorum, de quibus multa scripsere poetae, quam perpetua mentis anxietas, quae peccandi consuetudinem comitatur. Tollat igitur, qui uelit futuri saeculi tam diuersa praemia, habet annexum sibi uirtus, propter quod abunde debeat expeti, habet adiunctum peccatum, cuius causa debeat horreri.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License