Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[9,1] Remedia contra specialia quaedam uitia et primum contra libidinem.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9,1] Remedia contra specialia quaedam uitia et primum contra libidinem.

 

Et hactenus quidem communia aduersum omne uitiorum genus remedia utcunque demonstrauimus. Nunc conabimur et speciatim quaedam tradere, quibus modis cuique peccato debeas occurrere ac primum libidini, quo malo nullum aliud neque prius nos impetit neque acrius urget neque latius patet neque plures in exitium trahit. Siquando igitur foeda libido stimulabit animum tuum, his armis protinus memento occurrere: In primis cogita, quam immunda, quam spurca, quam quouis etiam homine indigna sit ea uoluptas, quae nos, diuinum plasma, non pecudibus modo, uerum etiam suibus, hircis, canibus et brutorum brutissimis animalibus aequet, immo quae porro infra pecudum condicionem deiciat, qui sumus ad angelorum consortia, ad diuinitatis communionem destinati. Succurrat ad haec, quam eadem sit momentanea, quam insincera, quam semper plus aloes quam mellis habens.

Ediuerso, quam generosa sit res anima, quam sacra res corpus hominis, quemadmodum in superioribus regulis ostendimus. Quae malum igitur uecordia ob tantillam tam foedam uoluptatis momentaneae titillationem simul et animum et corpus indignis modis polluere, profanare templum, quod Christus sibi sanguine suo consecrauit?

 

Illud item reputa, blanda pestis quantum malorum agmen secum trahat. Ante omnia famam, possessionem longe pretiosissimam eripit. Nullius enim uitii rumor spurcius olet quam libidinis. Patrimonium exhaurit, corporis simul et uires et speciem interimit. Valetudinem uehementer laedit, morbos innumerabiles parit eosque foedos. Iuuentae florem ante diem deuenustat, turpem senectam accelerat.

Ingenii uigorem tollit, mentis aciem hebetat et quasi pecuinam mentem inserit. Ab omnibus honestis studiis semel auocat hominemque quantus est totum caeno immergit, ut iam nihil nisi sordidum, humile, spurcum libeat cogitare. Et quod hominis erat proprium, eripit rationis usum. Insanam atque infamem adolescentiam, odiosam ac turpem miseramque senectam facit. Sapias igitur et sic nominatim tecum reputes : "Illa et illa uoluptas tam male cessit, tantum damni, tantum dedecoris, taedii, laboris, morborum attulit, et iterum stultissimus hamum uorabo prudens? Iterum committam, cuius me denuo paeniteat?" Item et aliorum exemplis temet reprime, quos cognoueris turpiter et infeliciter uoluptatem esse secutos. E regione anima te ipsum ad continentiam exemplis tot adolescentiam, tot delicatarum uirginum, et collatis circumstantiis tibi ipsi ignauiam opprobrato. Qui minus tandem tu possis, quod illi atque illi, eo sexu, ea aetate, sic nati, sic educati potuerunt possuntque? Pariter ama, nec minus ualebis. Cogita, quam honesta, quam amoena, quam res sit corporis et animi puritas. Haec nos maxime facit familiares angelis, spiritussancti capaces. Etenim a nullo prorsus uitio sic resilit spiritus ille puritatis amator ut impudicitiae; nusquam aeque conquiescit ac

deliciatur ut in mentibus uirgineis. Propone tibi ante oculos, quam indecorum, quam totum hoc insanum sit amare, pallescere, macerari, lacrimari, blandiri ac turpiter supplicem esse scorto putidissimo. Occinere ad fores nocturnas, pendere de nutu dominae, pati regnum mulierculae, expostulare, irasci, rursum redire in gratiam et ultro te ridendum, pulsandum, mutilandum, spoliandum lupae praebere. Ubi, quaeso, inter ista uiri nomen? Ubi barba? Ubi generosus ille animus rebus pulcherrimis natus?

Considera et illud tecum, quantum scelerum gregem uoluptas admissa soleat adducere. Est aliis uitiis fortasse nonnulla cum quibusdam uirtutibus societas, libidini nulla, sed cum maximis plurimisque peccatis semper copulata est. Sit sane leue scortari, at graue non audire parentes, negligere amicos, prodigere rem patriam, rapere alienam, peierare, perpotare, latrocinari, maleficum fieri, depugnare, homicidium committere, blasphemare, in quae omnia et his grauiora domina uoluptas te transuersum rapiet, ubi semel tuus esse desieris eiusque capistro os miserum porrexeris.

Perpende propterea, quam sit haec uita fumo fugacior, umbra inanior; quot laqueos nobis struat mors, nullo non loco, nullo non tempore insidians. Hic non mediocriter profuerit et nominatim recolere, si quos ex tibi quondam notis, ex familiaribus, ex aequalibus aut etiam natu minoribus, maxime uero ex iis, quos aliquando turpium uoluptatum participes habueris, mors inopinata rapuit, estoque alieno periculo caution Cogita, quam dulciter uixerint, sed quam amare uita defuncti sint ; quam

sero sapuerint, quam sero coeperint odisse sua mortifera gaudia. Succurrat extremi iudicii seueritas et non retractandae illius sententiae metuendum fulmen in ignem aeternum mittentis impios, et quod haec horaria breuisque et exigua uoluptas aeternis cruciatibus luenda sit. Hoc loco diligenter lancibus examina, quam iniqua sit permutatio pro turpissimo breuissimoque pruritu et in hac uita multo dulcius praestantiusque animi gaudium perdere et in futura gaudiis fraudari perennibus, insuper nunquam finiendos dolores tam umbratili delectatiuncula mercari.

 

Porro si durum tibi uideatur tantillum delectamenti pro Christo contemnere, recordare, quos cruciatus ille tui caritate susceperit. Praeter communes humanae uitae iniurias quantum sacrosancti sanguinis pro te effuderit, quam ignominiosam, quam acerbam mortem pro te dependerit, et tu horum omnium immemor rursum filium dei crucifigis iterans insanas uoluptates, quae caput et dominum tuum ad tam diros adegere cruciatus? Tum iuxta superiorem regulam recole, quantum ille beneficiorum in te nihil dura promeritum accumularit, pro quibus omnibus cum nulla par gratia rependi queat, tamen nullam reposcit aliam, quam ut exemplo ipsius a mortiferis illecebris coerceas animum et ad summi boni summique pulchri conuertas amorem. Compone inter se duas illas Veneres et duos Cupidines Platonicos, hoc est honestum amorem et foedum, sanctam uoluptatem et turpem, confer utriusque

dissimilem materiam, confer naturas, confer praemia.

Et in omni quidem tentatione, maxime uero cum ad libidinem sollicitaris, proponito tibi ante oculos tuos angelum

tui custodem, omnium quae uel facis uel cogitas assiduum spectatorem ac testem, deum inspectorem, cuius oculis omnia patent, qui sedet supra caelos et intuetur abyssos. Et rem adeo foedam, ut homuncione teste facere pudeat, non uereberis coram angelo tibi proximo deo totoque caelitum choro spectante et exsecrante facere? Puta autem id quod res est, et si tibi oculi essent plusquam Lyncei, plusquam aquilini, tamen istis non clarissima luce certius conspexeris, quod coram te facit homo, quam omnes animi tui latebrae perspicuae sunt dei et angelorum conspectibus.

Quin et illud tuo cum animo reputa, cum libidini cedis, alterum e duobus futurum, aut uti semel gustata uoluptas sic mentem tuam excantet obscuretque, ut de turpitudine eas in turpitudinem, donec excaecatus uenias in sensum reprobum et obstinatus in malo ne tum quidem queas uoluptatem turpem relinquere, cum illa te deseruit. Id quod plerisque uidemus euenire, ut effeto corpore, exstincta forma, frigente sanguine, deficientibus uiribus, caligantibus oculis tamen adhuc pruriant sine fine et sceleratius turpiloqui sint quam olim fuerint impudici. Qua re quid esse potest exsecrabilius monstrosiusque? Alterum, ut si forte contigerit te singulari fauore diuino resipiscere, maximo animi dolore, summis laboribus, plurimis

lacrimis breuis illa et fugitiua uoluptas expianda sit. Quanto igitur consultius omnino non admittere uirus uoluptatum carnalium quam uel in tam deploratam induci caecitatem uel tantillam eamque falsam delectatiunculam tanta molestia dependere?

 

Iam uero et a personae tuae circumstantiis multa licebit sumere, quae te a uoluptatibus auocare queant. Sacerdos

es, cogita te totum diuinis rebus consecratum esse. Quam indignum tandem flagitium sit eo ore, quo corpus illud adorandum sumis, putidam seorti carnem contingere, iisdem manibus, quibus ministrantibus angelis ineffabile illud mysterium peragis, abominandas contrectare sordes.

Quam non conueniant idem corpus, eundem spiritum cum deo fieri et unum corpus fieri cum meretrice. Si doctus es, tanto generosior deoque similior animus, tanto hac contumelia indignior. Si nobilis, si princeps, quanto flagitium conspectius, tanto offendiculum grauius. Si coniugatus, cogita, quam honesta res sit thorus immaculatus daque operam, ut (quoad fieri potest) tuum coniugium imitetur sanctissimas nuptias Christi et ecclesiae, quarum gerit imaginem, id est ut quam minimum habeat turpitudinis, plurimum fecunditatis. In nullo enim uitae statu non turpissimum est seruire libidini. Si iuuenis es, etiam atque etiam considera, ne florem aeui nunquam rediturum temere polluas. Ne re foedissima perdas annos optimos uereque aureos, qui et fugiunt pernicissime et recurrunt nunquam.

Ne nunc per inscitiam et incogitantiam aetatis committas, quod te in omnem usque uitam mordeat persequente scelerum conscientia et amarissimis illis aculeis, quos fugiens uoluptas in animis nostris relinquit. Si mulier, istum sexum nihil magis decet quam pudor. Si uir, tanto maioribus rebus dignus et istis tam friuolis indignior. Si senex, opta tibi oculos alienos, ut uideas, quam te dedeceat uoluptas, quae in adolescentibus miseranda quidem est et coercenda, in uetulo uero portentosa et ipsis quoque uoluptatum sectatoribus deridicula. Inter omnia monstra nullum monstrosius senili libidine. 0 delire et nimium

oblite tui, saltem ad speculum canos et capitis niues aratamque rugis frontem cadauerique simillimam faciem contemplare ac iam capulo proximus alia annis tuis magis consentanea cura. Saltem quod ratione decuerat facere, hoc annis admonentibus uel cogentibus potius facito. Ipsa iam te uoluptas repellit:"Neque ego", inquiens,  "iam tibi decora sum neque tu mihi idoneus." Lusisti satis, edisti satis atque bibisti. Tempus abire tibi est. Quid adhuc uitae perpremis delicias, cum ipsa etiam te deserat uita? Iam tempus est, ut aliquando incipiat in sinu tuo cubare mystica illa concubina Abisag. Ea sancto feruore calfaciat mentem tuam, huius amplexibus frigentia membra confoue.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License