Desiderius Erasmus Roterodamus
Enchiridion militis christiani

[9,2] Epilogus remediorum contra incentiuum libidinis.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9,2] Epilogus remediorum contra incentiuum libidinis.

 

Iam uero ut summatim perstringam, haec sunt potissimum, quae te a carnis illecebris tutum reddent: Primum occasionum omnium cauta ac diligens fuga. Quod praeceptum quamquam in reliquis quoque conuenit obseruari, propterea quod qui periculum amat, dignus est qui in illo pereat, tamen hae potissimum sunt illae Sirenes, quas haud fere quisquam euasit, nisi qui procul aufugit. Deinde uictus et somni moderatio, temperantia a uoluptatibus etiam permissis, respectus mortis tuae et mortis Christi contemplatio.

Iuuabunt et illa, si cum castis et integris conuixeris, si corruptorum et mollium colloquia ueluti pestem quandam

uitaris, si solitudinem otiosam et otium ignauum fugeris, sed animum caelestium rerum meditatione honestisque studiis gnauiter exercueris. Maxime uero, si sacrarum litterarum uestigationi toto pectore te consecraris; si et frequenter et pure oraueris maxime irruente tentatione.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License