IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[9,3] Aduersum irritamenta auaritiae.
Si senseris te uel natura propensiorem ad philargyriae uitium uel a diabolo instigari, recole iuxta superiores regulas dignitatem condicionis tuae, qui ad hoc tantum creatus es, in hoc redemptus, ut summo illo bono semper fruaris. Totam uero hanc mundi machinam fabricatus est deus, ut omnia tuis seruirent usibus. Quam sordidum igitur, quam angusti animi, non uti, sed tantopere demirari res mutas et uilissimas. Tolle hominum errorem, quid erit aurum et argentum nisi terra rubra et alba? Quod nemo gentilium philosophorum non contempsit, hoc tu pauperis Christi discipulus et ad longe meliorem possessionem uocatus ut magnum quiddam admiraberis? Non possidere diuitias, sed contemnere diuitias magnificum est. Sed reclamat mihi uulgus nomine tantum Christianorum et seipsum callidissime gaudet fallere. " Ipsa", inquiunt, "necessitas nos hortatur, ut rem faciamus, quae si fuerit nulla, ne uiuere quidem liceat, si contractior, nimis incommode uiuitur, sin lautior uberiorque, plurimum affert commoditatis. Consulitur ualetudini, prospicitur liberis, commodatur amicis, excluditur contemptus, denique et fama melior, cum res bene habet." Ex aliquot Christianorum milibus uix unum atque alterum inuenias, qui ista
non et dicat et sentie. Verum ut istis ad utrumque respondeam, primum, quod cupiditatem suam necessitatis nomine praetexunt, obiciam illis uicissim parabolam euangelicam de liliis et auibus in diem uiuentibus, ad quorum imitationem nos hortatur Christus. Obiciam, quod idem ne peram quidem aut sacculum suis gestandum permiserit.
Obiciam, quod nos reliquis omissis iubet ante omnia quaerere regnum dei et haec omnia nobis adicienda promittit. Quando unquam non suppetierunt uictui necessaria iis, qui toto pectore pietati studuerunt? Quantulum uero est illud, quod a nobis natura flagitat? Atqui tu necessitatem non usibus naturae, sed cupiditatis terminis metiris. Piis autem et illud satis est, quod naturae parum est. Quamquam equidem non ita ualde miror istos, qui rem uniuersam suam semel relinquunt, ut impudentius mendicent alienam. Non est culpa possidere pecuniam, sed mirari pecuniam cum uitio coniunctum est. Si affluit, fungere boni dispensatoris officio. Sin eripitur, ne macerare tanquam re magna spoliatus, immo gaude tibi detractam sarcinam periculosam. Verum qui praecipuum uitae studium in coaceruandis opibus consumit, qui eas uti praeclarum quiddam et expetendum suscipit et porro in longum inque Nestoris usque senectam recondit, is fortasse bonus mercator recte dicetur, bene Christianum equidem non dixerim, qui totus de se pendeat et de Christi promissis diffidat. Cuius bonitas cum passerculos benigne et pascat et uestiat, hominem pium sibique fidentem destituet scilicet?
Sed iam commoditatum, quas afferre credunt, rationem ineamus. Primum etiam gentilium philosophorum
consensu inter utilia bona diuitiae postremum locum obtinent, et cum iuxta Epicteti partitionem praeter unam animi uirtutem reliqua omnia extra hominem sint, nihil tamen tam extra nos est quam pecunia, nihil tam exiguam affert commoditatem. Etenim si quicquid usquam est auri, quicquid gemmarum, id omne tu solus possideas, num ideo tua mens fuerit uel pilo melior, num prudentior, num doctior? Num corporis ualetudo prosperior? Num ualentiorem, formosiorem, iuniorem reddet? At uoluptates parat. Verum, sed mortiferas. Sed honorera concilie. At quem tandem? Nempe quem falsum tribuunt ii, qui non nisi stulta mirantur et quibus placuisse paene uituperari est. Verus honos est laudari a laudatis, summus honos est placuisse Christo. Verus honor non opum, sed uirtutis est praemium. Cedit tibi, suspicit te plebecula. Stulte, uestes illi tuas mirantur, non te. Quin tu in te ipsum descendis et animi tui miseram pauperiem consideras? Quam uulgus si uideret, tam miserandum iudicaret quam nunc beatum praedicat. Verum amicos res compare. Fateor, sed falsos, neque tibi eos compare, sed sibi. Atque adeo isto titulo uel infelicissimus est diues, quod amicos ne dinoscere quidem queat.
Alius in sinu odit ut tenacem, alius inuidet ut opulentiori, alius ad se spectans assentatur et arridet, ut arrodat. Coram qui est amantissimus, maturam mortem precatur. Nemo tam amat, quin mortuum malit quam uiuum. Nemo tam familiaris, a quo uerum audiat. Quod si maxime sit, qui diuitem sincere diligat, ille tamen non potest quemquam non habere suspectum. Omnes uultures
iudicat cadaueri inhiantes, omnes muscas ad suum compendium aduolantes. Quicquid igitur commoditatis uidentur adducere, id fere fucatum, umbraticum praestigiosumque est.
At uerorum malorum plurimum afferunt, uerorum bonorum plurimum adimunt. Proinde si bene accepti atque expensi rationem subduxeris, profecto reperies nunquam tantum afferre commoditatis, quin nimio plus incommodorum secum trahant. Quam miseris laboribus parantur, quantis periculis, quanta sollicitudine seruantur, quanto dolore amittuntur. Quibus de causis et spinas appelle Christus, quod omnem tranquillitatem animi, qua nihil homini dulcius, mille curis dilaniant. Neque unquam sitim sui sedant, uerum magis ac magis irritant, in omne nefas praecipites agunt. Neque tibi frustra blandiare dicens: "Nihil prohibet pariter et diuitem esse et pium." Memento, quid dixerit ueritas: facilius esse camelum transire per foramen acus quam diuitem intrare in regnum caelorum. Planeque uerum est illud apud diuum Hieronymum diuitem hominem iniqui aut dominum esse aut haeredem. Ingens opulentia nunquam sine peccato uel paratur uel serueur. Cogita, quanto melioribus opibus te spolient. Odit enim uirtutis indolem, odit honestas artes, quisquis admirator est auri. Praeterea unum auaritiae uitium idololatria nominatur a Paulo, neque cum ullo prorsus alio minus conuenit Christo. Nec idem potes et deo seruire et mammonae.