IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
[9,4] Epilogus remediorum contra uitium auaritiae.
Desines igitur mirari pecuniam, si uera bona cum falsis, si fucata commoda cum ueris incommodis diligenter expenderis. Si summum illud bonum contemplari atque amare condidiceris, quod unum cum adest, etiam si reliqua omnia defuerint, abunde explet animum hominis, qui capacior est, quam ut uel uniuersis huius mundi bonis queat satiari. Si crebro tibi reuocaris ob oculos, qualem te primum terra nascentem exceperit, qualem item receptura sit morientem. Si semper cogitationi obuersetur tuae stultus ille euangelicus, cui dictum est: Hac nocte repetunt a te animum tuam, et haec quae congregasti, cuius erunt? Si menteur a deprauatis uulgi moribus ad Mariae, apostolorum, martyrum, maxime Christi capitis tui paupertatem flexeris semperque uae illud tibi metuendum esse statuas, quod ille diuitibus huius saeculi minatus est.