IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
XXVIII. Quod si casu quis frater de monastario exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in notatissimo vestimento, et extra communionem infidelis discedat. Nam quieti et pacifici excelsum diripiunt regnum, et filii computantur Altissimi, [Matth. v,4&9] et pretiosas splendidasque accipient coronas; filii autem tenebrarum in exteriora ibunt tormenta. "Super quem requiescam, dicit Dominus, nisi super humilem, et quietum et trementem sermones meos?" [Isai. lvi,2]