IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Quousque tandem, Brute, uirtutem tuam
Dormire pateris ociosam degener?
(100) Quousque differs, ciuitatem liberam
Tua uidere uindicatam dextera?
Nihilne te uirtus tuorum commouet,
Nomenque Bruti? nihil gementis patriae,
Pressae a tyranno, opemque poscentis tuam
(105) Conditio dura? nil libelli supplices,
Queis Brutum abesse ciuitatis uindicem
Ciues queruntur? haec parum si te mouent,
Tua iam, uir ut sis, te satis coniux monet,
Fidem cruore quae tibi obstrinxit suam,
(110) Testata sic se auunculi prolem tui.
Si ab exequendis te auocat coeptis timor,
Animusque pigro torpet ignauus gelu,
Ex femina perdisce, quid deceat uirum.
An uero stirpis auctor, et princeps tuae,
(115) Dominatione ciuitatem regia
Quod liberarit, post honores maximos
Complexus astra est; Seruilius, a quo tua est
Deducta mater, Melium in causa pari
Peremit: unum exempla te per talia
(120) Pigebit ire, et gloriam adipisci parem?
Mucrone saluo, atque artubus adhuc integris,
Videre Brutus, et pati regem potest?
imò audeamus magnum aliquid et nos quoque;
Mactatus hacce dextera tandem cadat,
(125) Qui quandocunque ceciderit, sero cadet.
Pro patria confligere, augurium optimum est.
Generosiores frena detrectant equi:
Nec nisi coacti perferunt tauri iugum:
Roma patietur, quod recusant belluae?
(130) Reges adorent barbarae gentes suos,
Non Roma mundi terror, et mundi stupor.
Viuente Bruto, Roma reges nesciet.
At uerò non rex iste, sed dictator est,
Dum res sit una, quid aliud nomen iuuat?
(135) At nomen illud refugit, et oblatas sibi
Reiicit coronas. Fingere hoc, et ludere est.
Nam cur Tribunos igitur amouit loco?
At mihi et honores, et semel uitam dedit.
Plus patria illis omnibus apud me potest.
(140) Qui se tyranno in patriam gratum exhibet,
Dum uult inepte gratus esse, ingratus est.
O rem pudendam! mollis et uix uir satis,
Regit Quirites. Martis ortos sanguine,
Totumque nutu pathicus orbem temperat.
(145) Accingere, et uim, Brute, nunc profer tuam:
Accommoda orsis uenit implendis dies.
Phoebus renascens subditos ciues iugo,
Seruosque uidit: liberos uideat cadens.
O cuius alto nixa uirtus pectore
(150) Sperare Romam sola depressam iubet,
Magnanime Brute, Phoebus aurato diem
Adduxit ore, tandiu optatam mihi,
Qua patria nostra libera euadat manu.
ita fausta uotis Fors meis respondeat,
(155) Vt haec tyranni uirulentum sanguinem
Haurire dextra gestit, et uix se tenet:
Vtque haec nihil me cogitantem praeter haec
Nox tota uidit. Sic in illum me feram,
Sic inuolabo, sic mucronem pectore
(160) Condam scelesto: fors et ipsis dentibus,
Ceruice dira noxium obscindam caput:
Cruento ut ore prodiens in publicum
Clamare possim: Roma tandem libera est.
Ferus ille animus, et publici inuasor boni,
(165) Tenues in auras dissipatus uanuit.
Tunc si uel atra morte sit pariter mihi
Mutanda uita, laetus atque alacer cadam.
Bene moritur, qui patriam moriens iuuat.
Quid tu? quid alta mente tecum mussitas?
(170) An non eodem prorsus affectu cales?
Effare: nam quamuis legi in uultu potest,
Orationis sum tamen cupidus tuae.
Quid me plura loqui opus est, Cassi?
Num mea tibi constantia nota est?
(175) Semel inter nos stetit, aut uitam
Aut patriam transdere in antiquam
Libertatem, semel hoc dictum est.
Aut hoc necesse est perfici, aut Brutum mori.
(180) O Romuleae gloria gentis,
Quam tibi uere rigido incoctum est
Pectus honesto! quam tua me animi
Vnus mihi nunc scrupulus restat:
(185) Vnane opera confodiendum
Cum Caesare ipso censeas Antonium.
iam saepe dixi, id esse consilium mihi,
Saluis perimere ciuibus tyrannida.
Perimatur ergo ab infimis radicibus,
(190) Ne quando posthac caesa rursum pullulet,
Latet sub uno tota radix corpore.
itan’ uidetur? amplius nil proloquar.
Tibi pareatur: te sequimur omnes ducem.
Vide modò, ut, cum opus erit, adsis
(195) Ego interim meque et meos parauero.
Quicunque forti pectore, patriam
Praeferre uitae non dubitat suae,
Vt uel per enses, propter illam,
(200) Non summus illi rerum opifex Deus
Pigro reuinxit pectora frigorie,
(205) Caelestis aurae semina condidit,
Contere, nil ueritus, tyrannos.
Hac arte praestans Harmodius suos
(210) Nunc utriusque excelsa florent
Quos si ociosos tuta sequens timor
Forte auocasset rebus ab arduis,
Qui mortuos consumpsit ignis,
(215) Nomina non minus obruisset.
Caret seuerus crimine Carnabas,
Et laude dignus creditur, haud probro,
(220)Odit tyrannos iupiter, et fauet,
Cum quisquam in illos consilium parat:
Coniugibûsue suis necandos.
O quot, quibusque est plena periculis
(225) Sors imperantum! praecipue quibus
Plebem timeto, qui solio insidens,
Plebi timeris. Fons odii timor
(230) Audere iussit multa multos.
Rarus tyrannus morte perit sua:
illos ueneno cauta necat manus,
(235) Hos rigidus glado satelles.
Multo ille uitam tutius exigit,
Quicunque paruis priuus in aedibus,
Nullum timens, nulli timendus,