Marc-Antoine Muret
Iulius Caesar

Actus tertius. Calpurnia. Nutrix.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Actus tertius.

Calpurnia. Nutrix.

Calpurnia.

(240) O Di! molestis tollite omen somniis,

Nec sinite, quaeso, pondus ullum tam malis

inesse uisis! horror artus concutit:

Corpusque totum frigidus sudor lauat,

Quoties recordor: mensque nescio quod malum

(245) Praesagit ipsa.

 

Nutrix.

            Alumna, quidnam esse hoc putem,

Moesto quod ore, et lacrymis manantibus,

Secreta quaeris, teque nobis subtrahis?

Quae caussa fletus? quisue tam subitus dolor

Turbare mentem tam cito potuit tuam?

(250) Potestne flendum quippiam contingere

Nuptae uiro, qui pene fortunam regit?

 

Calpurnia.

Dilecta nutrix quid mihi instet, nescio:

Sed me misellam mirus inuasit timor.

 

Nutrix.

Conceptus unde?

 

Calpurnia.

           Nil tibi, uel si uelim,

(255) Celare possum, uisa noctis proximae

Me terruerunt. Victa nam postquam dies

Hesterna cessit, noxque nigro tegmine

inuoluit omnem caeca telluris globum:

Amplexa blandum Caesaris collum mei,

(260) Placida quiete uix resolui coeperam,

Cum mihi repente uisus: heu, nutrix mea,

Retine labantem.

 

Nutrix.

        Alumna, habeto animum bonum.

Sopor timores saepe uanos obiicit.

Narrare perge cuncta, uelut occoeperas.

 

Calpurnia.

(265) Caesar meus, nutrix mea, heu, Caesar meus,

Meus ille Caesar, quo mea innixa est salus,

Mihi uisus ulnas inter effusus meas,

iacere multo sanguine et tabo fluens,

Multisque plagis pulcra fossus pectora.

 

(270) Tum mihi quietem subitus excussit timor.

Misera arctius repente complector uirum,

Pectusque tento, quaeque somnus finxerat,

Vix falsa credo: uix habeo manibus fidem.

Heu quid deorum, talibus uisis, mihi

(275) Minatur ira, quidue portendit mali?

 

Nutrix.

Omitte questus, neue nondum urgens malum

Celerare perge. Qui malum timet imminens,

Geminat timendo. Siui nihil instat mali,

Fallaxque mentem imago turbauit tuam,

 

(280) Cur uana ueros caussa producet metus?

Seu (quod repellant sancta diuum numina!)

Mutata Romae fata quid grauius parant,

Tamen haud timendum est. Rite conceptis deos

Mollire uotis, thuraque aris omnibus

 

(285) Adolere praestat. Non inexorabilis

Mens est deorum: saepe flectuntur prece.

Quamquam equidem, alumna, instare nil existimo:

Sed uana mentes saepe ludunt somnia.

Quam saepe inanis est mihi obiectus timor,

 

(290) Sic somnianti? nulla inest somno fides.

Quis tam uel audax, Caesarem ut petere audeat?

Vel tam impius, peter ut uelit patriae patrem?

Quotquot uel error, uel uoluntas pertinax,

Vel inuidia Caesari inimicarat tuo,

 

(295) Partim uerendus perculit Martis furor,

Miranda partim Caesaris clementia

Seruauit, et seruando amicos reddidit.

An ullus ingenio esse tam immani queat,

Debere uitam ut cui suam se intelligat,

 

(300) illius ipse tentet insidiis caput?

Omitte questus: abiice ex animo metum.

Venti leues tua dissipabunt somnia.

 

Calpurnia.

ita di uelint! Utcunque sit, saltem uirum

Precabor, ut se contineat hodie domi.

 

(305) Ubi quid timetur, cautio nunquam nocet.

 

Chorus.

iam dies Annae rediit Perennae:

O quot in laetis, Tyberine, ripis,

Senties lusus hodie uenustos?

Quot puellarum pedibus premeris?

 

(310) Candidi quot te iuuenes reuisent,

Quot senes? qui dehinc titubante gressu,

Saepe siccatis madidi culullis,

Nare de crispa tremulum uibrissent,

Et uacillantes agitent choreas.

 

    (315) Di! procul laeuum teneatis omen,

Neu mali quicquam sinite euenire,

Quo minus uultu populus sereno

Possit antquos celebrare ritus:

Tuta sed uestro assidue perennet

 

        (320) Roma fauore.

    Nil in humanis stabile est putandum:

Saepe securos inimica lusus

Horrido turbat Nemesis flagello,

Grataque in luctus, gemitusque amaros

        (325) Gaudia uertis.

 

    Abstine, o densa sata nocte uirgo,

Virgo, quae uoces reprimis superbas,

Et feris sceptro nimium potenti

        Magna locutos.

 

    (330) Romuli te gens colit, et ueretur:

Cur premis, qui te uenerantur, et qui

Debito addicti tua prosequuntur

        Numina cultu?

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License