Marc-Antoine Muret
Iulius Caesar

Actus quartus. Caesar. Calpurnia. D. Brutus.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Actus quartus.

Caesar. Calpurnia. D. Brutus.

Caesar.

(335) NE deprecare: turpe me fractum metu

Desistere esset.

 

Calpurnia.

            Tam nihil apud te ualent

Uxoris (eheu!) pene iam exanimis preces?

 

Caesar.

Quid? somniis me credere tuis postulas?

 

Calpurnia.

Non: sed timori ut non nihil tribuas meo.

 

Caesar.

At iste solis nititur somniis timor.

 

Calpurnia.

(340) Finge esse uanum: tribuito aliquid coniugi.

 

Caesar.

Etiam petenti, quid decus laedat meum?

 

Calpurnia.

Non: sed petenti, quod caput seruet tuum.

 

Caesar.

Desine timere.

 

Calpurnia.

            Audere desine tu prius.

Tuaeque si adeo spernis uxoris metum,

(345) Mouere uatum oraculis minacibus,

Periculosam qui tibi hanc lucem admonent.

Si spectra, si te auspicia, si fibrae monent

Cauere, et hunc meum timorem comprobant:

Quid in paratam pertinax mortem ruis?

 

Caesar.

(350) Quando timorem ponere aliter non potes,

Ne nos tibi queraris omnino nihil

Tribuere, mittatur Senatus in hunc diem.

 

Brutus.

Magnanime Caesar, quod tibi uerbum excidit?

Tene potuisse Barbarorum copias,

 

(355) Nil mente mota, fortiter contemnere,

Non posse nunc temnere mulieris somnia?

Ubi pectoris uis illa praecellens tui est,

Quam sensit olim, quique septeno uidet

Nilum per arua profluentem gurgite,

 

(360) Quique glaciali colla suppositos polo,

Concreta pigro maria sulcat marmore,

Et quos rapaci Rhodanus unda uerberat,

Galli feroces? o statum deterrimum,

Si Caesar orbem, Caesarem mulier regit!

 

(365) Conscende currus, laeta uictrix, aureos,

Gemmantibusque peruehitor urbem rotis:

Totius orbis sola domitorem domas.

Veteres triumphos Roma nunc sileat suos,

Et militaris conticescat gloria:

 

(370) inuictus armis Caesar hodie uincitur.

Quid, Caesar, animi patribus credis fore,

Si te iubente conuocatos iusseris

Abire nunc, redire, cum Calpurniae

Meliora sese obiecerint insomnia?

 

(375) Vade potius constanter, et nomen cape

Parthis timendum: aut, hoc minus si te iuuat,

Prodito saltem, atque ipse patres mittito:

Ne negligi se, aut ludibrio haberi putent.

 

Caesar.

incertus animi, et huc et illuc distrahor

(380) Qualis per aequor concitum bacchantibus

Deprensa uentis fertur incerto ratis

Agitata cursu. Pellit illinc Africus

Creber procellis, Eurus hinc, illinc Notus.

Sic me hinc tuae, Calpurnia, inflectunt preces,

 

(385) Hinc dicta Bruti. Sed tamen quando semel

Vel cadere praestat, quam metu longo premi:

Non si trecentis uocibus uatum auocer,

Non si ipse uoce propria praesens Deus

Moneat pericli, atque hic manendum suadeat,

 

(390) Me continebo. Desine, uxor, conqueri.

Eamus: omnis iacta nobis alea est.

 

Calpurnia.

Abiit, mea nil dicta moratus.

, qui Romae geritis curam,

Quo uos fas est cumque uocari.

(395) Nomine, si uos manibus puris,

Menteque casta semper colui,

Seruat meo in Caesare Romam.

 

Chorus.

Creditur uulgus muliebre nunquam,

Consili micam dare profuturi,

 

(400) Sed rapi affectu, penitusque sama

    Mente carere:

Sed tamen si quis bonus aestimator

Rem putet recta ratione totam,

Dicet in multis micuisse magnam

 

    (405) Consilii uim.

ilion nunquam cecidisset olim,

imo adhuc arces Priami manerent,

Si Deo plenae Paris audiisset

    Dicta sororis.

 

(410) illa, cum laeta tumidus rapina

Raptor ad sedes patrias rediret,

Dicitur totam, resoluta crines,

    isse per urbem,

Clamitans: turpem procul ire moecham

 

(415) Cogite, o Teucri, perit illa secum

Moenibus uestris, Phrygiaeque fata

    Ultima pubi.

Caede iam campos uideo madentes:

iam ferox gnatus Thetidos marinae

 

(420) Hinc et hinc strages geminat, tremenda

    Cuspide pugnax.

iamque mutato Simois colore

inficit ripas, galeasque secum

Voluit, et fortis madidas iuuentae

 

    (425) Sanguine cetras.

Ah dolor! sanctas etiamne ad aras,

Exuis uitam, genitor, senilem?

Nec uel Herceus cohibet furentem

    iupiter iram?

 

(430) Haec, et his multo cecinisse plura,

Dicitur quondam furibunda uates:

Sed dolor Phoebi uetuit superbos

    Credere Troas.

Pertinax quisquis sibi credit uni,

(435) Ceteros spernens melius monentes:

ille, si coeptis pereat sub ipsis,

    iure peribit.

 

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License