IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Liber
IV:
Dido amores in Aenam suos Annae sorori aperit. Eiusque consilio animum adiicit
ad nuptias Iuno, ut Aeneam ab Italia deducat, agit cum Venere de conciliandis
inter utrumque nuptiis. Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis
artibus tempestate, confugiunt in antrum. Ibidemque falsum illud infaustumque
coniugium perficitur. Iarbas, Getulorum rex, Iovis Ammonis filius, Didonis
procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovemm graviter queritur.
Iupiter, et eius precibus et fatis urtentibus adductus, Mercurium ad Aeneas
mittit, qui eum abire in Italiam iubeat. Parat clam Aeneas omnia ad
navigationem necessaria; quod suspicata Dido, precibus et lachrymis deterrere
eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur. Aeneas, iterum a Mercurio
in somnis admonitus, nocte intempesta anchoras solvit. Dido doloris impatiens,
extructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi
vitam adimit.
Unus hic e libris omnibus plurimum artis habet ac suavitatis, motusque animi tenerrimos quosque ac violentissimos; praesertim in octo Didonis orationibus, quibus:
I. Sorori amorem aperit, v. 9
II. Dissuadet Aeneae
profectionem, v. 305
III. Eidem multa exprobrat, et multa comminatur, v. 365
IV. Sororem adhibet apud Aeneam conciliatricem, v. 416
V. Desperatis omnibus, specie sacri magici, moriendi consilium sorori
dissimulat, v. 478
VI. Secum ipsa noctu varia consilia agitat, v. 534
VII. Fugientum Troianorum aspectu extremum furit, v. 590
VIII. Stricto ense sibi imminens in verba novissima erumpit, v. 651
Accusant Virgilium aliqui, quod ex Argonauticis Apollonii libro 4 multa decerpserit; quos damnat Scaliger: neque convenit argumentum, nisi hoc uno, quod hospitem hic Dido, illic Medea, suum ament. At nihil admodum, praeter comoparationes pauculas, inde excerptum est, qualia etiam nonnulla ex Calypsus et Ulyssis amoribus, Ody. lib. 5 tum ex Euripidis Medea et Hyppolyto, et Catulli carmine de Pelei nuptiis, excerpta sunt. (verba 283)