IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
|
Search
Carolus Ruaeus
Praefatio editionis operum Virgilii
I
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
FUIT
iis
hominibus
, qui
scripta
veterum
explanârunt
, hoc
in
omni
ætate
familiare
vitium
: ut se
primùm
,
auctorem
deinde suum,
illustrandos
ornandosque
susceperint
; eos, quorum
scriberent
gratiâ
, nullo
admodum
in
loco
ac
numero
habuerint
. Aut enim
scribere
otiosis
videntur
voluisse
, quibus ad
libelli
intelligentiam
interdum
satis
exigui
multa et
magna
commentationum
volumina
placere
possent
; aut
eruditis
viris
et
maximarum
rerum
cognitione
jam
imbutis
, qui
levia
et
communia
fastidirent
. Qui
verò
primos
juvenum
conatus
adjuvare
non
à
suâ
dignitate
alienum
duceret
,
vix
è
totâ
interpretum
gente
unus atque
alter
inventus
est. Idcirco hanc
partem
,
propè
depositam
à
cæteris
,
tantò
studiosiùs
suscipi
voluit
, qui est ab
rege
Christianissimo
Serenissimi
Delphini
institutioni
præpositus
,
Illustrissimus
Montauserii
Dux
;
quantò
regii
alumni
indolem
ad
pernoscenda
veterum
opera
propensiorem
videbat
: atque ut
Princeps
optimus
prodesse
jam
tum
inciperet
suis, et
orbis
utilitati
natum
se
intelligeret
; hæc
privatorum
ejus
studiorum
qualiacumque
subsidia
,
publica
facere
etiam
visum
est.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA2) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2010. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License