IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
|
Search
Carolus Ruaeus
Praefatio editionis operum Virgilii
III
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
Atque id quidem mihi
à
summis
viris
impositum
quantâ
fide
perfecerim
declarabit
fructus
, ut
spero
, non
mediocris
inde
percipiendus
.
Quàm
sit autem
scitè
prudenterque
institutum
, ex
iisdem
ipsis
consilii
auctoribus
existimare
jam
nunc licet. Qui enim
in
informandis
maximi
Principis
moribus
tantam
, non
civilis
modò
militarisque
prudentiæ
, sed
literatæ
etiam
sapientiæ
vim
præ
se semper
tulit
,
Carolus
Sanctamauræus
Montauserii
Dux
;
potuit
is
ad
eandem
sapientiam
parùm
tutum
ac
facilem
ipsi
aditum
aperire
?
Potuit
ad
veram
eruditionem
non
optima
quæque
præsidia
conquirere
vir
divinis
humanisque
doctrinis
excultissimus
,
Episcopus
Condomiensis
,
Jacobus
Benignus
Bossuetius
?
Horum ego
monitis
,
auctoritati
,
prudentiæ
non
decederem
, quibus
Rex
sapientissimus
suas
regnique
sui
spes
omnes
unicè
commisit
?
Præsertim
cùm
curis
meis
consilia
plerumque
accederent
Petri
Danielis
Huetii
,
cujus
in
moderandis
Serenissimi
Principis
studiis
secundæ
sunt
partes
.
Is
,
cùm
et
doctrinæ
famâ
multum
apud
cæteros
, et
morum
suavitate
plus
apud me aliquid
possit
;
effecit
amicitiæ
suæ
lenociniis
,
communicatis
etiam mecum
notis
in
Virgilium
quibusdam suis, ne
tanto
me
operi
omnino
imparem
putârim
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA2) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2010. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License