|
Expiatio a nonnullis in me disseminatis
calumniis ob Epistolam super Maledictionem in Defunctos editam
- 1029 -
Postquam in brevi quadam dissertatione (typis data,
non solum rationibus, sed etiam authoritatibus significaverim maledictiònes in
Defunctos veras blasphemias minime dici posse: proindeque culpa lethali vacare;
quaedam ad meas pervenit manus Epistola critica Romae [ut ibi asseritur] in
lucem, tacitis praelo, et Authoris nomine, non multo ab hinc tempore edita. Hucusque quis sit, qui tantis me suis officiis cumulare dignatus est, ignoro.
Testor autem me non contradictionis spiritu cuiquam adversandi, nec; ut
magister novitatum viderer; inductum fuisse; Sed tantum Animarum salus ad ea
scribenda stimulo fuit; Nihilominus Author Epistola gratis in me invehitur. Hic
autem contendendi mihi mens non est; quaeso dumtaxat, ut quicunque istius
Epistolam legerit, ne se pigeat meam quoque abservare multo illa breviorem, et
rationibus consertam, non ut suam inutilibus conviciis scatentem, quae livore
potius, quam rationibus Authorem locutum fuisse indicat. Vel saltem legat quae
breviter adnotavi in Tract. de Blasphemia
col. 141. l. [B] vers. Quaeritur
etiam: Ubi inter alia inveniet falsum esse, ut ipse assentatur, me
adhaesisse opinioni affirmanti Animabus Defunctorum maledicere non esse
mortale; Expresse enim ibi et absolute asserui hoc esse mortale; Vide d. col. 141. lit. B. sub initio.
Author
Epistolae me objurgat pro mea sententia non citasse D. Augustinum, non D.
Thomam, non Scorum, non alium Authorem insignis authoritatis; sed quosdam
libellos, qui ne flocci quidem fieri merentur, ut loquitur, et quosdam
homunciones sextae Classis, nec non quamdam Congregationem, forte, ait, de
hominibus vagabundis constatam.
In mea
Epistola scripsi, quod quantamcunque diligentiam licet adhibuerim, nullum tamen
Classicum Doctorem, qui de hac re tractaret; invenire potui. Utinam reperissem D. Augustinum, aut D. Thomam, aut alium insignem
Theologum hac super re me docentem! Duo, scripsi, Opuscula tantum observari
nuper in lucem edita, quorum alterum vulgo dicitur: Istruzione a' Confessori di Terre, e Villaggi, quod approbante
doctissimo Episcopo Torni, per omnes fere Regiones a Confessariis quaesitum
circumfertur; Alterum cui titulus est: Opera
contro l'abuso della Bestemmia, quod D. Castrensis Scaja vir eximia
scientia, et publicus Theologiae Professor, et nunc Episcopus Oriensis revidit;
in utroque tanquam certum, et absolute assertum inveni maledictiones in mortuos
culpa gravi carere. Illam autem quandam
Congregationem, ut eam contemtim meus Adversarius appellat, forte aliquis
credet, quod sit aliqua Congregatio Sacerdotum ruralium, aut huic generi
similis. Sed sciendum in hac sententia concordes fuisse non unam, aut quandam
Congregationem, sed principales Congregationes Civitatis Neapolis, nempe
Venerabilem Congregationem RR. PP. Piorum Operariorum, cujus nomine scripsit ad
me R. P. D. Ludovicus Sabbatino, omnes illius Congregationis PP. ejusdem
fuisse, et esse sententiae: Congregationem Sacerdotum - 1030 -
Apostolicarum
Missionum in Archiepiscopatu Neapolis erectam: Congregationem Missionum S.
Mariae Puritatis in S. Georgio fundatam: Hoc idem mihi nuperrime respondit
Congregatio Sacerdotum erecta in Domo Societatis Jesu Patris Pavonis. Idem mihi
scripsit R. Dom. Porcara
Sacerdos Venerab. Congregationis Missionum. Has ego consului Congregationes, in
quibus adest flos Cleri Neapolitani, qui ob doctrinam, et probitatem cuncto in
Orbe Catholico mirifice celebratur. Hae sunt Congregationes, quas ipse
contumeliae nomine vocat quandam
Congregationem. Si ego igitur innixus tot tantorumque virorum authoritati,
qui certam et communem esse meam opinionem mihi affirmarunt, eraverim, et
meritus sim praelectas laudes, quibus me Author Epistolae decorat, nimirum
indocti, stulti, temerarii, et c. cui recte judicandi facultas est, remitto.
Quod
omittete tamen nequeo, est, ut me sociosque meos purgem ex iniquis calumniis,
quibus ab Adversario immerite inficimur: quamvis enim manifeste, atque palam
ipse nos non exprimat, attamen sagittam jaciens, et manum abscondens ita
loquitur, ut quisque animadvertat ad nos suum sermonem dirigere, dum dicit: Ab hisce personis non solum Populos imbui
maledictiones in Defunctos crimine vacare, sed identidem orationem mentalem
omnibus necessariam esse necessitate medii ad salutem; similiter Rosarium,
aliasque vocales Orationes etiam Dominicalem abjiciendas esse, ut mente
santummodo oretur. Item in Sacris Imaginibus non extare, nisi materiam,
fucatosque colores. Hisce verbis vir ille injuste me, et meos haeresis, vel
saltem haeresis suspecta nota calumniatur; Et haec proferens non tantum nos,
sed et consequenter nostros etiam Episcopos culpat, nimirum Salerni, Comsae,
Nuceriae, et Bovini, qui suis Bullis, canonica media Approbatione, in suis
ipsorum Dioecesibus nostras erigi Domos curarunt. Verum est, quod Sedis
Apostolicae hucusque assecuti non sumus approbationem, ut Adversarius
improperat; Adhuc enim expediens non duximus ad eam obtinendam, cum adhuc
exigua nostra Societas, Pontificem precari. Sed nunc, cum Divina Misericordia
aucta sit, et in dies augeatur, ac undequaque cernamus Dei benedictionibus
ipsam abundare, approbantibus Ecclesiae Pastoribus, et omnibus, qui Dei Gloriam
diligunt, speramus brevi nostri voti nos fore compotes, nostras preces exponentes
pro Instituti approbatione apud Summum praesentem Pontificem, cui Missiones, et
Operarii Vineae Domini valde sunt cordi, sicut ex quadam sua Encyclica Epistola
cognovimus, qua Missiones per totum Regnum nostrum propagare curavit per
Eminentissimum Cardinalem Spinelli, qui, eximio zelo pro Animarum salute
undique flagrans, nostra opera quoque uti voluit, deligendo nostram
Congregationem in Missionum ministerio in plura hujus Regni loca, et
Provincias.
Ceterum,
qua conscientia nos, nostrosque Praesules infamare sic potuit noster
Adversarius, ipse videat. Hoc tantum mea nunc refert, ut a calumniis, quibus
innoxie exprobramur, me sociosque meos vindicem; cum fama muneri nostro, quo
fungimur, Divinum nempe praedicandi Verbum, ad Animarum profectum omnino sit
necessaria; Scribit enim S. Bernardus:
Deo debemus honorem, Proximo famam. Sic etiam nos docet S. Thom. 2. 2. q. 72. a. 3. in corpore,
qui proponens quaesitum, utrum debeat aliquis contumelias sustinere? Respondet
affirmative; sed ibidem sic ait: Quandoque
tamen - 1031 -
oportet, ut
contumeliam illam repellamus,maxime propter duo. Primo quidem propter bonum
ejus, qui contumeliam intulit, ut videlicet ejus audacia reprimatur, et de
cetero talia non attentet.. Alio modo propter bonum, quorum profectus impeditur
propter contumelias nobis illatas. Accedit S. Gregorius Hom. 9. Super Ezech. docens: Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt
detrahentium sibi verbum compescere, ne eorum praedicationem non audiant, qui
audire poterant. Item Cornelius Alap. in 2. ad Corinth. cap. VIII. num. 21. sic urget: Qui famam negligit in Proximi salutem,
crudelis est. Idipsum Sanctorum exemplo comprobatum reperio: S. Ignatius de
Loyola, cum aliqui Religiosi Ordinis N. N. Salmanticae detractionibus suae
nascenti Religioni adversarentur, apud Sedem Apostolicam formali supplicatione
institit, ut Accusatio in Judicio pro veritate discuteretur, et Accusatores pro
merito punirentur.
Hinc, ut
rem redeam, dico me, meosque socios omnes profiteri millies vitam tradere pro
quolibet Dogmate, quod credendum S. Romana Ecclesia proponit. Et quoad
orationem mentalem, quod sit necessaria necessitate medii ad salutem, nec mihi,
nec ulli ex nostris hoc ne in mentem quidem unquam venit. Duo tantum nos
affirmavimus, I. Quod Oratio petitionis necessaria quidem sit necessaria quidem
sit necessitate medii. Et hoc non ex nobis diximus; Etenim hoc idem antea
docuerunt gravissimi Theologi, ut Suar.
Laym. Azor. et alii, ut in eodem libro in I: Praecepto Decalogi adnotavi col.
88. lit. [A]. Et hanc sententiam tuerunt Salm. De
Prim. Praec. Decal.
cap. X. nu. XI. ex S. Thom. in 4. dist.
15. q. 14. a. I. Ex eo quia omnia fere auxilia necessaria ad salutem media oratione
conferuntur. II. De oratione autem mentali loquendo, praedicavimus quidem hanc
adhuc necessariam esse, sed expresse asseruimus tantum de necessitate morali,
quia fine veritatum aeternarum meditatione est moraliter impossibile sive
difficillimum, hominem diu in Gratia Dei perseverare. Et hoc
omnes Spirituum Directores dicunt, et scribunt, praesertim S. Theresia, P. Rodiquez, P. Crasset, et. cum pluribus Theologis Suar. Bellarm. et c. Quapropter Ordinum
Fundatores omnes in Religionibus suis quotidianam meditationem uti Regulam
impraeteribilem praecipue statuerunt.
Quoad aliud punctum, quod nobis objicitur, nos
praedicasse, orationes vocales, Rosarium B. M. Virginis, et etiam orationem
Dominicalem abjicienda esse. Quomodo unquam hoc ab ullo nostrum afferi potuit? Cum quocunque locorum
cum Missionibus nos pervenimus, non solum SS. Rosarium nostrae Reginae, quam
singulari obsequio, et amore veneramur, quotidie publice recitamus, sed etiam
populis id enixe suademus? Juxta nostrae minimae Congregationis morem, in omnibus
quoque Missionibus concionem de Beata Virgine Maria semper habere solemus.
Praeterea usque adhuc quamplurimis in locis singulis annis in praecipuis
Deiparae Festivitatibus ejus Novenas concionando celebravimus; Et tunc semper
inflammare curavimus omnes in hujusmodi Rosarii devotionem, quam in cunctis
Ecclesiae coetibus universalem esse, et admodum ipsi Virgini, et Deo acceptam
ubique praedicavimus. Insuper precibus institimus apud Reverendissimum P.
Generalem hodiernum dignissimae, et per totum Orbem clarissimae Religionis PP.
Praedicatorum, et ipse benigne nobis indulgens facultatem benedicendi Rosaria
est impertitus - 1032 -
ubicunque Monasteria sui Ordinis non extarent. Addo,
quod Ego voto me adstrinxi quotidie recitandi Rosarium. Illud, quod diximus, est,
orationes vocales sine meditatione aeternarum veritatum, sicut mulieres, et
rudes, ut plurimum solent, qui omnem spiritus profectum in vocalibus
orationibus sine mentis attentione, et sine cordis affectu prolatis reponunt,
parum prodesse, quin meditationi opera detur; et propterea videmus non paucos,
qui tantum orationes vocales sine meditatione usitant, a peccatis gravibus non
esse immunes; contra vero, qui meditationi vacant, difficillime in mortale
incidere, aut in eo perseverare, juxta illud Eccles. 7. 40: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
Denique
circa Sacrarum Imagium cultum, nos quidem non latet, quanto studio ab Ecclesia
hoc Dogma commendatum, et defesum fuerit, tot Conciliis approbatum, tot
Martyrum Sanguine confirmatum, et id nos quoque sanguine ad profitendum parati
sumus: Omnibus apertum est, quod ubique cultum Sacrarum Imaginum ipsi
propagavimus; Et hoc testatur mos nostrae Congregationis concionandi semper,
statua B. Mariae juxta pergamum apposita, proinde semper quoque Populos
hortamur, ut aliquam, pro ut fieri potest, speciosam Virginis Imaginem in
Ecclesiis, et domibus habeant. Id, quod solum praedicavimus, est, quod, si
orationes coram Imaginibus Sacris nobis utiles sunt, longe utilius (ut docent
Discipulus, et B. Henricus Suso) est orare coram Sanctissimo Altaris
Sacramento; nam ibi non modo Jesus Christus repraesentatur, sed vere et
realiter ipse Salvator existit. Si autem hae sint propositiones eroneae, et
execrabiles, nescio quis dicere possit.
Cum
hujusmodi Epistolam legere coepissem consilii eram obmutescere; Sed ut novi me
culpatum dictis adversus Fidem male olentibus, non potui haec pauca non
scribere in veritatis, et minimae meae Congregationis defensionem, cum id
officere potuisset Animarum saluti, et instituto nostrarum Missionum, quibus
assidue circumimus; Quandoquidem quindecim sunt ab hinc anni, ex quo nostra
Congregatio ortum habuit, et jam sex. Provinciarum hujus Regni innumera loca
peragravimus; Non quidem temere, ut ipse mordet, sed ab Ordinariis locorum vel
missi, vel acciti. Et angor animo, quod mihi facultas non est, obsequendi
desiderio tot Episcoporum, qui nostras Domos in suis Dioecesibus erigi
optarent, praecipue Episcoporum Brundusiensis, Aquilensis, Cassanensis,
Cajacensis, etc. Sed quoniam in praesenti non multi sumus, ipsis gratias
agentes, respondimus, pro nunc dividi nobis non convenire in alias Domos,
praeter quatuor praefatas, in quibus degimus. Omitto hic numerare percrebas
postulationes nostrarum Missionum, de quibus a tot Episcopis quotidie ita
perquirimur, ut si duplo plures essemus, neque eorum optatis satisfieri posset.
Hoc non ad jactantiam dictum sit, sed ad majorem Dei Gloriam, et debitum
decorem nostra adolescentulae Congregationis, ne ipse vili habeatur in locis,
quo cum Missionibus advenimus, ut videtur Epistolae Author assequi voluisse;
Sed ipsum sperare mihi ex hac mea justa expiatione non magis gravatum iri;
tanto potius, quod ipse asserit non auribus propriis audivisse, quae scribit,
sed tantum sibi narrata esse fatetur.
FINIS
|