| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Expiatio pro Authore (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
|
Expiatio a nonnullis in me disseminatis calumniis ob Epistolam super Maledictionem in Defunctos editam Postquam in brevi quadam dissertatione (typis data, non solum rationibus, sed etiam authoritatibus significaverim maledictiònes in Defunctos veras blasphemias minime dici posse: proindeque culpa lethali vacare; quaedam ad meas pervenit manus Epistola critica Romae [ut ibi asseritur] in lucem, tacitis praelo, et Authoris nomine, non multo ab hinc tempore edita. Hucusque quis sit, qui tantis me suis officiis cumulare dignatus est, ignoro. Testor autem me non contradictionis spiritu cuiquam adversandi, nec; ut magister novitatum viderer; inductum fuisse; Sed tantum Animarum salus ad ea scribenda stimulo fuit; Nihilominus Author Epistola gratis in me invehitur. Hic autem contendendi mihi mens non est; quaeso dumtaxat, ut quicunque istius Epistolam legerit, ne se pigeat meam quoque abservare multo illa breviorem, et rationibus consertam, non ut suam inutilibus conviciis scatentem, quae livore potius, quam rationibus Authorem locutum fuisse indicat. Vel saltem legat quae breviter adnotavi in Tract. de Blasphemia col. 141. l. [B] vers. Quaeritur etiam: Ubi inter alia inveniet falsum esse, ut ipse assentatur, me adhaesisse opinioni affirmanti Animabus Defunctorum maledicere non esse mortale; Expresse enim ibi et absolute asserui hoc esse mortale; Vide d. col. 141. lit. B. sub initio. Author Epistolae me objurgat pro mea sententia non citasse D. Augustinum, non D. Thomam, non Scorum, non alium Authorem insignis authoritatis; sed quosdam libellos, qui ne flocci quidem fieri merentur, ut loquitur, et quosdam homunciones sextae Classis, nec non quamdam Congregationem, forte, ait, de hominibus vagabundis constatam. In mea Epistola scripsi, quod quantamcunque diligentiam licet adhibuerim, nullum tamen Classicum Doctorem, qui de hac re tractaret; invenire potui. Utinam reperissem D. Augustinum, aut D. Thomam, aut alium insignem Theologum hac super re me docentem! Duo, scripsi, Opuscula tantum observari nuper in lucem edita, quorum alterum vulgo dicitur: Istruzione a' Confessori di Terre, e Villaggi, quod approbante doctissimo Episcopo Torni, per omnes fere Regiones a Confessariis quaesitum circumfertur; Alterum cui titulus est: Opera contro l'abuso della Bestemmia, quod D. Castrensis Scaja vir eximia scientia, et publicus Theologiae Professor, et nunc Episcopus Oriensis revidit; in utroque tanquam certum, et absolute assertum inveni maledictiones in mortuos culpa gravi carere. Illam autem quandam Congregationem, ut eam contemtim meus Adversarius appellat, forte aliquis credet, quod sit aliqua Congregatio Sacerdotum ruralium, aut huic generi similis. Sed sciendum in hac sententia concordes fuisse non unam, aut quandam Congregationem, sed principales Congregationes Civitatis Neapolis, nempe Venerabilem Congregationem RR. PP. Piorum Operariorum, cujus nomine scripsit ad me R. P. D. Ludovicus Sabbatino, omnes illius Congregationis PP. ejusdem fuisse, et esse sententiae: Congregationem Sacerdotum Apostolicarum Missionum in Archiepiscopatu Neapolis erectam: Congregationem Missionum S. Mariae Puritatis in S. Georgio fundatam: Hoc idem mihi nuperrime respondit Congregatio Sacerdotum erecta in Domo Societatis Jesu Patris Pavonis. Idem mihi scripsit R. Dom. Porcara Sacerdos Venerab. Congregationis Missionum. Has ego consului Congregationes, in quibus adest flos Cleri Neapolitani, qui ob doctrinam, et probitatem cuncto in Orbe Catholico mirifice celebratur. Hae sunt Congregationes, quas ipse contumeliae nomine vocat quandam Congregationem. Si ego igitur innixus tot tantorumque virorum authoritati, qui certam et communem esse meam opinionem mihi affirmarunt, eraverim, et meritus sim praelectas laudes, quibus me Author Epistolae decorat, nimirum indocti, stulti, temerarii, et c. cui recte judicandi facultas est, remitto. Quod omittete tamen nequeo, est, ut me sociosque meos purgem ex iniquis calumniis, quibus ab Adversario immerite inficimur: quamvis enim manifeste, atque palam ipse nos non exprimat, attamen sagittam jaciens, et manum abscondens ita loquitur, ut quisque animadvertat ad nos suum sermonem dirigere, dum dicit: Ab hisce personis non solum Populos imbui maledictiones in Defunctos crimine vacare, sed identidem orationem mentalem omnibus necessariam esse necessitate medii ad salutem; similiter Rosarium, aliasque vocales Orationes etiam Dominicalem abjiciendas esse, ut mente santummodo oretur. Item in Sacris Imaginibus non extare, nisi materiam, fucatosque colores. Hisce verbis vir ille injuste me, et meos haeresis, vel saltem haeresis suspecta nota calumniatur; Et haec proferens non tantum nos, sed et consequenter nostros etiam Episcopos culpat, nimirum Salerni, Comsae, Nuceriae, et Bovini, qui suis Bullis, canonica media Approbatione, in suis ipsorum Dioecesibus nostras erigi Domos curarunt. Verum est, quod Sedis Apostolicae hucusque assecuti non sumus approbationem, ut Adversarius improperat; Adhuc enim expediens non duximus ad eam obtinendam, cum adhuc exigua nostra Societas, Pontificem precari. Sed nunc, cum Divina Misericordia aucta sit, et in dies augeatur, ac undequaque cernamus Dei benedictionibus ipsam abundare, approbantibus Ecclesiae Pastoribus, et omnibus, qui Dei Gloriam diligunt, speramus brevi nostri voti nos fore compotes, nostras preces exponentes pro Instituti approbatione apud Summum praesentem Pontificem, cui Missiones, et Operarii Vineae Domini valde sunt cordi, sicut ex quadam sua Encyclica Epistola cognovimus, qua Missiones per totum Regnum nostrum propagare curavit per Eminentissimum Cardinalem Spinelli, qui, eximio zelo pro Animarum salute undique flagrans, nostra opera quoque uti voluit, deligendo nostram Congregationem in Missionum ministerio in plura hujus Regni loca, et Provincias. Ceterum, qua conscientia nos, nostrosque Praesules infamare sic potuit noster Adversarius, ipse videat. Hoc tantum mea nunc refert, ut a calumniis, quibus innoxie exprobramur, me sociosque meos vindicem; cum fama muneri nostro, quo fungimur, Divinum nempe praedicandi Verbum, ad Animarum profectum omnino sit necessaria; Scribit enim S. Bernardus: Deo debemus honorem, Proximo famam. Sic etiam nos docet S. Thom. 2. 2. q. 72. a. 3. in corpore, qui proponens quaesitum, utrum debeat aliquis contumelias sustinere? Respondet affirmative; sed ibidem sic ait: Quandoque tamen oportet, ut contumeliam illam repellamus,maxime propter duo. Primo quidem propter bonum ejus, qui contumeliam intulit, ut videlicet ejus audacia reprimatur, et de cetero talia non attentet.. Alio modo propter bonum, quorum profectus impeditur propter contumelias nobis illatas. Accedit S. Gregorius Hom. 9. Super Ezech. docens: Hi, quorum vita in exemplo imitationis est posita, debent, si possunt detrahentium sibi verbum compescere, ne eorum praedicationem non audiant, qui audire poterant. Item Cornelius Alap. in 2. ad Corinth. cap. VIII. num. 21. sic urget: Qui famam negligit in Proximi salutem, crudelis est. Idipsum Sanctorum exemplo comprobatum reperio: S. Ignatius de Loyola, cum aliqui Religiosi Ordinis N. N. Salmanticae detractionibus suae nascenti Religioni adversarentur, apud Sedem Apostolicam formali supplicatione institit, ut Accusatio in Judicio pro veritate discuteretur, et Accusatores pro merito punirentur. Hinc, ut rem redeam, dico me, meosque socios omnes profiteri millies vitam tradere pro quolibet Dogmate, quod credendum S. Romana Ecclesia proponit. Et quoad orationem mentalem, quod sit necessaria necessitate medii ad salutem, nec mihi, nec ulli ex nostris hoc ne in mentem quidem unquam venit. Duo tantum nos affirmavimus, I. Quod Oratio petitionis necessaria quidem sit necessaria quidem sit necessitate medii. Et hoc non ex nobis diximus; Etenim hoc idem antea docuerunt gravissimi Theologi, ut Suar. Laym. Azor. et alii, ut in eodem libro in I: Praecepto Decalogi adnotavi col. 88. lit. [A]. Et hanc sententiam tuerunt Salm. De Prim. Praec. Decal. cap. X. nu. XI. ex S. Thom. in 4. dist. 15. q. 14. a. I. Ex eo quia omnia fere auxilia necessaria ad salutem media oratione conferuntur. II. De oratione autem mentali loquendo, praedicavimus quidem hanc adhuc necessariam esse, sed expresse asseruimus tantum de necessitate morali, quia fine veritatum aeternarum meditatione est moraliter impossibile sive difficillimum, hominem diu in Gratia Dei perseverare. Et hoc omnes Spirituum Directores dicunt, et scribunt, praesertim S. Theresia, P. Rodiquez, P. Crasset, et. cum pluribus Theologis Suar. Bellarm. et c. Quapropter Ordinum Fundatores omnes in Religionibus suis quotidianam meditationem uti Regulam impraeteribilem praecipue statuerunt. Quoad aliud punctum, quod nobis objicitur, nos praedicasse, orationes vocales, Rosarium B. M. Virginis, et etiam orationem Dominicalem abjicienda esse. Quomodo unquam hoc ab ullo nostrum afferi potuit? Cum quocunque locorum cum Missionibus nos pervenimus, non solum SS. Rosarium nostrae Reginae, quam singulari obsequio, et amore veneramur, quotidie publice recitamus, sed etiam populis id enixe suademus? Juxta nostrae minimae Congregationis morem, in omnibus quoque Missionibus concionem de Beata Virgine Maria semper habere solemus. Praeterea usque adhuc quamplurimis in locis singulis annis in praecipuis Deiparae Festivitatibus ejus Novenas concionando celebravimus; Et tunc semper inflammare curavimus omnes in hujusmodi Rosarii devotionem, quam in cunctis Ecclesiae coetibus universalem esse, et admodum ipsi Virgini, et Deo acceptam ubique praedicavimus. Insuper precibus institimus apud Reverendissimum P. Generalem hodiernum dignissimae, et per totum Orbem clarissimae Religionis PP. Praedicatorum, et ipse benigne nobis indulgens facultatem benedicendi Rosaria est impertitus ubicunque Monasteria sui Ordinis non extarent. Addo, quod Ego voto me adstrinxi quotidie recitandi Rosarium. Illud, quod diximus, est, orationes vocales sine meditatione aeternarum veritatum, sicut mulieres, et rudes, ut plurimum solent, qui omnem spiritus profectum in vocalibus orationibus sine mentis attentione, et sine cordis affectu prolatis reponunt, parum prodesse, quin meditationi opera detur; et propterea videmus non paucos, qui tantum orationes vocales sine meditatione usitant, a peccatis gravibus non esse immunes; contra vero, qui meditationi vacant, difficillime in mortale incidere, aut in eo perseverare, juxta illud Eccles. 7. 40: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Denique circa Sacrarum Imagium cultum, nos quidem non latet, quanto studio ab Ecclesia hoc Dogma commendatum, et defesum fuerit, tot Conciliis approbatum, tot Martyrum Sanguine confirmatum, et id nos quoque sanguine ad profitendum parati sumus: Omnibus apertum est, quod ubique cultum Sacrarum Imaginum ipsi propagavimus; Et hoc testatur mos nostrae Congregationis concionandi semper, statua B. Mariae juxta pergamum apposita, proinde semper quoque Populos hortamur, ut aliquam, pro ut fieri potest, speciosam Virginis Imaginem in Ecclesiis, et domibus habeant. Id, quod solum praedicavimus, est, quod, si orationes coram Imaginibus Sacris nobis utiles sunt, longe utilius (ut docent Discipulus, et B. Henricus Suso) est orare coram Sanctissimo Altaris Sacramento; nam ibi non modo Jesus Christus repraesentatur, sed vere et realiter ipse Salvator existit. Si autem hae sint propositiones eroneae, et execrabiles, nescio quis dicere possit. Cum hujusmodi Epistolam legere coepissem consilii eram obmutescere; Sed ut novi me culpatum dictis adversus Fidem male olentibus, non potui haec pauca non scribere in veritatis, et minimae meae Congregationis defensionem, cum id officere potuisset Animarum saluti, et instituto nostrarum Missionum, quibus assidue circumimus; Quandoquidem quindecim sunt ab hinc anni, ex quo nostra Congregatio ortum habuit, et jam sex. Provinciarum hujus Regni innumera loca peragravimus; Non quidem temere, ut ipse mordet, sed ab Ordinariis locorum vel missi, vel acciti. Et angor animo, quod mihi facultas non est, obsequendi desiderio tot Episcoporum, qui nostras Domos in suis Dioecesibus erigi optarent, praecipue Episcoporum Brundusiensis, Aquilensis, Cassanensis, Cajacensis, etc. Sed quoniam in praesenti non multi sumus, ipsis gratias agentes, respondimus, pro nunc dividi nobis non convenire in alias Domos, praeter quatuor praefatas, in quibus degimus. Omitto hic numerare percrebas postulationes nostrarum Missionum, de quibus a tot Episcopis quotidie ita perquirimur, ut si duplo plures essemus, neque eorum optatis satisfieri posset. Hoc non ad jactantiam dictum sit, sed ad majorem Dei Gloriam, et debitum decorem nostra adolescentulae Congregationis, ne ipse vili habeatur in locis, quo cum Missionibus advenimus, ut videtur Epistolae Author assequi voluisse; Sed ipsum sperare mihi ex hac mea justa expiatione non magis gravatum iri; tanto potius, quod ipse asserit non auribus propriis audivisse, quae scribit, sed tantum sibi narrata esse fatetur. FINIS |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |