- 097 -
§. I. De Infallibilitate Papae.
Circa hanc
Pontificis infallibilitatem plures adsunt opiniones. Prima est Lutheri, et Calvini, qui haeretici docent Papam loquentem
etiam ut Doctorem universalem, etiamque una cum Concilio, esse fallibilem. Secunda sententia omnino opposita est
Alberti Pighii sentientis Papam non posse errare etiam private loquendo. Tertia est nonnullorum dicentium Papam
esse fallibilem extra Concilium docentem. Circa quod pro rei majori
elucidatione praesciendum han sententiam amplexatum fuisse Clerum Gallicanu
anno 1682. cum illas quatuor celebres Propositiones emanavit; Quarum, omissis
aliis ad praesente materiam non pertinentibus, secunda asserit: Sic inesse Apostolicae Sedi rerum
Spiritualium Potestate, ut simul valeant Synodi Constantiensis Decreta de
Authoritate Conciliorum; Nec probari ab Ecclesia Gallicana, qui eorum
Decretorum ad solum schismatis tempus Conciliaria dicta detorqueant. Quarta
autem: In Fidei quoque quaestionibus
praecipuas Summi Pontificis esse partes, ejus Decreta ad omnes Ecclesias
pertinere; Nec tamen irreformabile esse Judicium, nisi Ecclesiae consensus
accesserit.
Et in eodem Gallicanae
Facultatis Decreto demandatum fuit, ut nullus Lauream Doctoratus reciperet,
nisi has Propositiones publice prius propugnasset, et exinde ad eas
substinendas juramento se adstringeret. Postmodum ab Alexandro VIII. per Bullam
quae incipit: Inter multiplices, anno
1690. Propositiones illae proscriptae fuerunt. Sed Ludovicus Maymburgus (cui
postea se adjunxit alter Ludovicus Dupinus), dimisso habitu Societatis Jesu,
imo ab illa merito expulsus, ad eas tuendas se obtulit, sicut audacter fecit,
donec inopinata morte dignam suae audaciae a Deo mercedem recepit.
Nihilominus circa annum
1693. iidem Episcopi, qui av eas quatuor Propositiones emanandas conspiravere
in Consessu habito anno 1682., postea per Epistolam ad Innocentium XII. missam
ab omnibus illis se retractarunt. Idemque Christianissimus Rex, Edictum publice
prius editum pro observatione antecedentis Parisiensis Decreti alio publico
Edicto revocans, aliam retractationis Epistolam ad Pontificem transmisit. Hactenus de Tertia.
Quarta vero communis sententia, cui nos subscribimus, est, quod licet Romanus
Pontifex quatenus particularis persona, sive privatus Doctor possit errare
(sicut etiam est fallibilis in quaestionibus meri facti, quae ex hominum
testimoniis praecipue pendent); Cum tamen Papa loquitur tanquam Doctor
universalis definiens ex Cathedra, nempe ex Potestate Suprema tradita Petro
docendi Ecclesiam, tunc dicimus Ipsum in controversiis Fidei, et Morum
decernendis omnino infallibilem esse. Hanc sententiam tuentur D. Thomas 2.2 qu.
I. a. 10. Turrecrem. Sotus, Cajet. Alex. de Ales, S. Bonav. B. Aug. Triumph. - 98 -
Nic. de Lyra. Card. Alliac. S.
Franc. Sal. Spondan. Tomass. Lud. Bail, Duvalius (aliique innumeri citati a
Milante Episcopo Stabiensi in suis doctis Exercitat. Dogmat. Exerc. 19. Sup.
Prop. 29. Alex. VIII.)
Et communiter reliqui Theologi omnes, ut testantur Card. Gotti De Ver. Eccl. Jesu Chr. tom. I. c.
XI. §. I. Milante loc. cit. et Troila in sua Theol. Dogm.
tract. 6. De Potest. Pontif. d. I. §. 2. n. 14.
Adsunt aliqui inter hos, qui dicunt Papam esse quidem infallibilem, sed
tunc tantum cum in quaestionibus definiendis mature procedit, Sapientum
judicium audiendo. Sed rectius alii dicunt hanc conditionem solum de
congruentia esse, non autem de necessitate; infallibilitatis enim promissionem
necesse est, ut omnes, qui Pontificiam infallibilitatem tuentur, non
Consiliariis, nec examini, sed soli Pontifici factam fuisse fateantur: Alias
Haeretici semper objicere possent sufficiens examen non extitisse, sicut de
facto Sectarii in Tridentinum opposuere. Ad providentiam autem Spiritus Sancti
pertinebit (ut recte ait Suar. 5. De Fide sect. 8.), quod Pontifex non temere
nec imprudenter unquam in tantis rebus agat, et decernat.
Nostra
conclusio probatur I. Ex Scripturis, et praecipue ex Matth. 16. 18.: Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam. Procul dubio quod nomine petra intelligitur
Petrus, ut docent Crysostomus, Origenes, Tertullianus, Cyprianus. Hilarius,
Epiphanius, Basilius, et communiter SS. Patres; ut refert Jos. Baron. contra
Piccin. Dis. 2. c. 3. Et patet ex Cocilio Chalcedonensi Action. 3. apud Bellarm. Contr. tom. I. pag. mih. 540. ubi dicitur: Appellas Petrum Petram Ecclesiae Catholicae.
Hinc addit Bellarm. Catholici docent hac metaphora significari Petro
esse commissum Regimen totius Ecclesiae, et praecipue circa Fidem; Petrae enim
fundamentalis hoc est proprium, totum aedificium regere, et sustentare. Accedit Cyrillus Alexandr.
dicens: Secundum hanc promissionem
Ecclesia Apostolica Petri ab omni seductione manet immaculata. Si itaque
hujusmodi aedificium est Ecclesia, adversus quam Inferi praevalere non possunt,
ut Illa non possit ruere, necesse est basem ejus, et fundamentum neque destrui
posse, ne, destructo fundamento, tota domus corruat.
Ideo Origenes in hoc loco
dicit: Si praevalerent Inferi adversus
Petrum, in qua Ecclesia fundata est, contra Ecclesiam etiam praevalerent. Probatur quoque ex Luca 22. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Ex quo pariter textu affirmat Maldonatus
Authores collegisse Pontifices esse perpetuo infallibiles.
Probatur
II. ex Conciliis OEcumenicis, et I. ex Concilio Chalcedonensi, ubi (ut refert
D. Thomas in Opusc. Contra errores Graec.) habetur: Omnia ab eo, scil. Papa, definita
teneantur tanquam a Vicario Apostolici Throni. In ejusdem Synodi Act. 2.
cum legeretur Epistola D. Leonis dictum fuit anathema iis, qui ita non
crederent. Deinde ibidem Act. 3. Patres Concilii Pontificis doctrinam ut Beati
Petri amplexi sunt, et universa Concilii Dogmata petierunt Sedis Apostolicae Authoritate
firmari. II. Ex Concilio Lugdunensi OEcumenico 2. habetur: Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia Summum Principatum super universam
Ecclesiam - 99 -
obtinet, quam se
ab Ipso Domino in B. Petro, cujus Romanus Pontifex est Successor, cum
Potestatis plenitudine recepisse recognoscit; Sic, si quae de Fide subortae
fuerint quaestiones, suo debent judicio definiri. III. Ex Concilio
Florentino, ubi in sess. ult. sic legitur: Definimus
Romanum Pontificem in universum Orbem habere Primatum, et Successorem esse
Petri, totiusq. Ecclesiae Caput, et Christianorum Patrem, ac Doctorem existere:
et Ipsi in B. Petro regendi Ecclesiam a D. N. Jesu Christo plenam Potestatem
traditam esse, quemadmodum etiam in gestis OEcumenicorum Conciliorum, et in
Sacris Canonibus continetur. Si ergo certum est Papam esse totius Ecclesiae
Doctorem, certum quoque tenendum Ipsum debere esse infallibilem, ne Ecclesia a
suo Magistro aliqando decipi possit. Accedit Concilium
Viennense XV. Generale
sub Clem. V. ubi sancitum fuit: Dubia Fidei declarare, ad Sedem dumtaxat
Apostolicam pertinere.
Probatur
III. ex SS. Patribus, S. Irenaeus lib. 3. c. 3. scribit:
(Omnes a Romana Ecclesia necesse est, ut pendeant tanquam a Fonte, et Capite.) S. Athanasius in Epist. ad
Fel. Pap. dicit: (Romanam Ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam).
Et in eadem Epistola, ad Pontificem S. Doctor suum sermonem dirigens, sic
alloquitur: (Tu profanarum Haeresum, atque imperitorum omniumque infestantium
Depositor; Princeps, et Doctor, Caputque omnium Orthodoxae Doctrinae, et
Immaculatae Fidei existis). Theodoretus Episc. Asianus in Epist. ad Leonem
Papam: (Ego, inquit, Apostolicae vestrae Sedis expecto sententiam, et supplico,
et obsecro V. S. ut mihi opem ferat, justum vestrum et rectum appellanti
judicium).
S. Cyprianus Epist. 8. lib. I. scribit: (Deus unus
est, Christus unus est, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini
voce fundatam. Aliud
constitui Sacerdotium novum, fieri praeter unum Sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit spargit). Et idem Cypr. in lib. de Unitat. Eccl: (Qui Cathedram Petri,
super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit)? S.
Hieron. in Epist. ad Damasum Papam scribit: (Cum Successor Piscatoris loquor…
super illam Petram (scil. Cathedram Petri) aedificatam Ecclesiam scio,
quicunque extra hanc domum agnum comederit profanus est, si quis in Arca Noe
non fuerit, peribit regnante diluvio… quicunque tecum non colligit, spargit,
hoc est, qui Christi non est, Antichristi est).
S. Basilius Epist. 52. ad
Athan. scribit: (Romanum Pontificem compellendum esse, ut quid credendum sit,
si per Concilium definiri non donetur, ipse determinaret). S. August. lib. I. contra Julianum cap. 5: (Per Papae Rescriptu causa Pelagianorum
finita est). S. Thomas Quodlib. 10. a. 6. (Magis standum est
sententiae papae, ad quem pertinet determinare de Fide, quam quorumlibet
sapientum). Et 2. 2. q. II. a. 2. ad 5: (Postquam essent aliqua Ecclesiae
authoritate determinata, haereticus esset, si quis repugnaret; quae quidem
authoritas principaliter residet in Summo Pontifice). S. Bon.
in summa Theolog. q. I. a. 3. D. 3. (Papa non potest errare,
suppositis duobus: Primum quod determinet quatenus Papa; Alterum, ut intendat
facere Dogma de Fide.)
Probatur IV. ex Schola Gallicana, falso enim nobis
objicit Hottingerus haereticus dicens: (Gallia universa a vobis dissentit).
Quandoquidem asserit Milante Exercit. 19. super Prop. 29. Alexand. VIII. Paucos
esse authores Gallos, qui Romani Pontificis infallibilitatem contendunt,
respectu ad Gallos Nobiliores, qui illam propugnant, ut praesertim Petrus
Matthaei in Sum. Const. Spondanus an. 1415. n. 16. differens in Decr. Const.
Bosvinus tom. 4. de Concordia. - 100 -
Idem docuit Gerson de Pot. Eccl. cap. 10.
dicens: (Tandem ex his dicere possumus, quod plenitudo potestatis est a Christo
collata Petro, sicut Vicario suo, et suis Successoribus). Idem statuere conati sunt
Episc. Gallicani antiqui an. 1626. ar. 137. et in Conc. Generali Lugdun. 2. ubi
prae ceteris numerabantur Episcopi Galli, qui Graecorum confessionem
acceperunt, scil. quod Sancta Romana Ecclesia plenum Principatum obtinet super
Universalem Ecclesiam, etc. ut supra relatum est.
Et quamvis Universitas
Sobornica (ortum agnoscens a Roberto Sorbon ex anno 1253. Confessario S.
Ludovici, erectaque a Carolo Magno an. 1290. in Universitatem) contrariae
fuerit sententiae, hoc tamen accidit tantum ex tempore Concilii Constantiensis
opera Gersonis, et Almaini, qui in eadem Universitate adscripti ad coprimendum
trium Pontificum Schisma, ad Concilium, tanquam ad Judicem Superiorem, et in
hujusmodi casu necessarium, causam deferendam existimarunt. Novissimi vero
Sorbonici non attendentes, quod ipsorum Majores de Papa dubio sint loquuti,
eorum innixi authoritati, dixerunt Judicium Romani Pontificis non esse
infallibile, nisi Ecclesiae, sive Generalis Concilii consensus accedat.
Ceterum ante Concilium Constantiens, et Basileense advertit Raynaldus
scriptor Gallus in Opusc. de Rom. Pont. omnes Theologos anteriores unanimiter
docuisse definitiones Pontificias etiam Concilia rem facere de Fide. Immo
habetur apud Nauclerum part. 4. lib. 8. c. 6. quod Facultas Parisiensis anno
1320. damnavit tanquam haereticos articulos Marsilii Paduani dicentis: Romanum
Pontificem esse fallibilem. Et anno 1534. (ut apud eundem Nauclerum) damnavit
eundem errorem contra Joannem Morandum.
Ite Duvallius Doctor Gallus de Sup. Pont. p. I. q. 7. refert consuetudinem fuisse
Facultatis parisiensis, ut ab ea Laureati protestationem nunquam Ecclesiae
Romanae contradicendi praemitterent. Idem Author refert ipsam Facultatem
damnasse, ut haereticum Marcum Antonium de Dominis, quia docebat Pontificis
authoritatem esse fallibilem.
Hinc videre est apud Troila
tract. 6. de Sum. Pont. a. 6. ex n. 54. et ap. Milante in exercit. Dogm.
19. super Prop. 29. Alex. VIII. quot Concilia Provincialia Gallicana
plausuerint Pontificis infallibilitati. Synodus ipsa Parisiensis anno 1626. in
art. 137. ubi Tit. Monita Cleri Gallicani ad Dominos Archiepiscopos Regni, ecce
quid sensit: (Hortamur igitur Episcopos omnes, ut Sanctam Apostolicam
Romanamque Ecclesiam, utpote ex Dei sponsione infallibili Ecclesiarum Matrem…)
Et infra loquens de ipso Romano Pontifice: (Is enim Successor est Petri, super
quem Christus Jesus Ecclesiam fundavit, quando illi claves Regni Coelorum, et
donum infallibilitatis in causis Fidei reliquit).
Valde autem notandum id,
quod Episcopi Galliarum (ut refert Milant. l. cit.) in obsequium Bullae, quam
Innocentius X. emanavit in confixione Janseniarum Thesium, ad Ipsum
scripserunt; Inter cetera haec scripta sunt: (Hujus doctrinae lucem pristino
decori restituit prolatum a S. V. postulantibus Galliarum Episcopis Decretum;
De quo in negotio illud observatione dignum accidit, ut quemadmodum Innocentius
I. Pelagianam Haeresim damnavit olim, sic Haeresim ex adverso Pelagianae
oppositam Innocentius X. Auctoritate sua proscripserit.
Enimvero vetustae illius
aetatis Ecclesia, Cathedra Petri Authoritate sulta, quae in Decretali Epistola
Innocentii elucebat, Pelagianae Haeresis absque cunctatione subscripsit.
Perspectum enim habebat, non solum ex Christi D. pollicitatione - 101 -
Petro
facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum, et ex anathematismis adversus
Apollinarium, et Macedonium nondum ab ulla Synodo OEcumenica damnatos, a Damaso
paulo antea jactis, judicia pro sancienda regula a Pontificibus lata, Divina aeque, ac summa per universam
Ecclesiam Auctoritate niti, Christiani omnes ex officio ipsius quoque
mentis obsequia praestare teneantur.) Deinde praelati Episcopi Bullam
venerantes eam promulgare promittunt. Hinc colligitur, quam fuerit nova
sententia Cleri Gallicani, et quam diversa ab illa, quam Majores sui enixe
tenuerint, et propugnarint.
Probatur
V. rationibus. Prima ratio est D. Thomae, qui 3. p. q. 25. a. I. docet
pollicitationem infallibilitatis in rebus Fidei tantum Successoribus Petri esse
factam, et ideo dicit Ecclesiam non posse errare, quia Papa errare nequit: Ecclesia universalis (verba D. Thomae) non potes errare, quia Ille qui in omnibus
exauditus est pro sua reverentia dixit Petro: Ego rogavi pro te Petre, ut non
deficiat fides tua.
Secunda ratio est ejusdem S. Doctoris, qui alibi 2. 2. 9. I. a. 10. ait,
quod in Ecclesia non posset una Fides servari, nisi per ejus Caput Pontificem
quaestiones Fidei diffinirentur: Et ratio
est, quia una Fides debet esse totius Ecclesiae (secundum illud I. ad Cor. I.),
quod servari non posset, nisi quaestio Fidei deerminaretur per Eum, qui toti
Ecclesiae praest.
Ratio tertia est inveterata Ecclesiae consuetudo; Hac ratione pro nostra
sententia tuenda utitur eruditissimus Melchior Canus in suo perdocto Opusculo
de Locis Theologicis lib. 6. cap. 7: (Si nullus itaque (sic Author arguit)
legum Christi serior est interpres, quam perpetuus Ecclesiae usus, Ecclesia
vero in Fidei rebus, non ad Antiochenum, Alexandrinum, Hierosolymitanum, sed
Romanum Pontificem omni tempore recurrerit, ejusque judicia uti irrefragabilia
semper tenuerit; Cur dubitabimus illum Petro in hac praerogativa dare successorem?
Hoc ispo rerum
testimonio roboratur: Nam Christi de Petro, et Successoribus vaticinia in
Romana Ecclesia videntur impleta. Cum ceterae Apostolorum Ecclesiae, vel ab
Infidelibus occupatae, vel ab Haereticis affectae, aliquando fuerunt: haec una
tot inter Hostes nec Infidelibus, nec Haereticis valuit expugnari. Hinc quaeri
solet, an haereticum sit asserere, posse quandoque Romanam Sedem, quemadmodum
et ceteras, a Christi Fide deficere?
Ei faciant satis Hieronymus perjurum dicens, qui Romanae Sedis Fidem non
fuerit secutus. Cyprianus
dicens: Qui Cathedram Petri, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in
Ecclesia esse non confidat. Synodus Constantiensis
haereticum judicans, qui de Fidei Articulis aliter sentit, quam S. Romana
Ecclesia docet.
Illud postremo addam, cum ex Traditionibus Apostolorum ad evincendam
Haeresim argumentum certum trahatur; constat autem Romanos Episcopos Petro in
Fidei Magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum, cur non audebimus
assertionem adversam tanquam haereticam condemnare? Sed nolimus Ecclesiae
judicium antevertere: Illud affero, et fidenter quidem affero, pestem eos
Ecclesiae, et perniciem afferre, qui aut negant Romanum Pontificem Petro in
Fidei Doctrinaeque Authoritate succedere, aut certe astruunt Summum Ecclesiae
Pastorem, quicunque ille sit, errare in Fidei judicio posse. Utrumque scilicet Haeretici
faciunt: Qui vero illis in utroque repugnant, hi in Ecclesia Catholici
habentur.) Hucusque Canus. Cui valde favet id, quod D. Cyprianus sedulo
advertit in Epist. 3. lib. 2. dicens: Neque
enim - 102 -
aliunde Haeres
obortae sunt, quam inde quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in
Ecclesia Sacerdos, et ad tempus Judex vice Christi cogitatur. Et ratio hujus gravis
sententiae Cypriani est, quia Romanae Sedis Decretis illi qui pertinaciter
restiterunt, primum (ut bene advertit cit. Episcopus Stabiensis) Schismatici facti sunt, deinde
Haeretici.
Ex his
omnibus tandem infertur DD. cum Suar. lib. 3. De Fidei defens. Bannez, et
Bellarm. lib. 4. de Pont. cap. 2. nostram sententiam esse saltem Fidei
proximam, et contraria (dicit
Bellarm. l. cit.) videtur omnino erronea,
et haeresi proxima.
Objiciunt Adversarii plures Pontifices in Fidei judiciis errasse. Sed
facili negotio nos ab hac oppositione possemus expediri, generaliter
respondendo cum Cano, et Bellarmino, quod ii Pontifices, qui errasse
adducuntur, non ut universales Ecclesiae Doctores, sed tantum private locuti
fuerint, ut ex Historiis patere demonstrant. Sed ne ex aliquibus gestis, quae passim,
et jactanter, sed nimis discerpta, ab Adversariis adducuntur, quis forte
decipiatur, nobis ad singula libet respondere.
Objiciunt
I. quod Liberius Papa Arianam Haeresim non dubitaverit subscribere. In hoc autem sciendum, quod, cum Liberius primum ad Mediolanense
Conciliabulum subscribendum reluctaret, in exilium a Constantio Imperatore fuit
expulsus, ac in ejus locum ab Arianis suffectus fuit Felix II. Indeque Ariani in Conventu
Firmicensi novam Fidei formulam prodiderunt, in qua dolose dixerunt Filium
Patri similem in substantia.
Hanc Liberius toedio exilii
victus impudenter subscripsit; Ob quam rem ab exilio revocatus Romam devenit,
sed a Romanis ob hujusmodi flagitium aversis rejectus fuit, et in ejus locum
Felix advocatus; qui postmodum ob sui constantiam in abjicienda Arianorum
formula damnatus capite plexus est. At Liberius, Felice defuncto, cum
resipuisset eandemque formulam damnasset, denuo Pontifex est acclamatus.
Liberii itaque privatus lapsus, cum non ex Cathedra docuerit, nostram non
infirmat sententiam.
Objiciunt
II. Vigilium Papam in Epist. ad Theodoram Imperatricem anathema dixisse iis,
qui duas in Christo naturas confiterentur, in quo videtur ipse Pontifex Haeresi
Euthichetis adhaesisse. Sed hic notandum, ut refert
Baron. an. 54. 7. n. 40. quod hunc errorem Vigilius professus est tempore, quo,
expulso Imperatricis ope Silverio legitimo Pontifice, ipse Papa potius Antipapa
fuit creatus; Sed postmodum, cum idem, mortuo Silverio, legitime Sedem
Pontificiam est adeptus, nullimode errorem illum protulit unquam, aut
simulavit.
Objiciunt III. in eundem Vigilium, quod approbasset
tria Capitula, quae postea damnavit Concilium Constantinopolitanum Generale,
jam ab ipso Vigilio inde confirmatum. Sciendum, quod Justinianus Imperator,
opera Theodori Caesariensis, Edictum prodidit, in quo tria Capitula
continebantur, scil.damnatio memoriae, et scriptorum Theodori Mopsuasseni, Ibae
Episcopi Edessae, et Thodoreti Episcopi Ciri, in quibus errores Nestorii
excusabantur. At quia in Conc. Chalcedonensi praefatorum Authorum laudabilis
mentio facta fuit, plures Episcopi Edictu illud reprobarunt.
Deinde Constantinopoli consensu Pontificis Concilio convocato, juxta
Caesaris Edictum tria illa Capitula fuerunt confirmata; Et Vigilius adsunsionem
Imperatoris Edictum clam subscripsit. At, ut hoc propalatum fuit, magna in
Ecclesia scissio orta est; Qua de re - 103 -
Vigilius decrevit, ut effectus
Edicti suspenderetur, et res ad Generale Concilium revocaretur. Deinde idem Vigilius in
quodam suo Rescripto, Constituto Vigilii
vocato, damnavit quidem scripta Theodoreti, et Ibae, sed personas a censuris
immunes reliquit; Verum est, non negamus, quòd postea anno sequenti Imperator a
Vigilio revocationem Constituti, et
Concilii confirmationem obtinuit; Sed ex hac revocatione quid aliud inferre
possunt Adversarii, nisi ad summum quod dicit S. Gregorius lib. 3. Epist. 3.: Non enim mutatio sententiae, sed
inconstantia sensus in culpa est. Si quis autem dixerit, quod Vigilius in
Fide erravit, pariter dicere debet, quòd erravit et Synodus Chalcedonensis,
quae idem declaravit ac Vigilius in suo Constituto.
Ceterum constat rem hanc non
ad Fidem pertinuisse; quod enim Theodoretus, et Iba non solum male, sed etiam
mala fide scripsissent, et ideo non tantum scripta, sed etiam personae fuissent
damnandae, meri facti res erat. Hinc ne dicantur Concilia inter se discrepasse,
dicendum quod in Chalcedonense fuit pertractatum de Personis, in
Constantinopolitano autem de Scriptis. Hinc S. Gregorius monuit: Scire vos volo, quod in ea (scilicet in
Synodo Chalcedonensi) de personis tantum,
non autem de Fide aliquid gestum est.
Objiciunt IV. Honorium in Synodo 6.7. et 8. damnatum fuisse ut
haereticum ob Epistolas ab ipso missas ad Sergium Monothelitarum
Principem. Sed immerito, nam primo praefatas Epistolas asserunt alii fuisse a
Graecis suppositas.
Deinde respondetur Honorium
quidem duas in Christo voluntates, et operationes fassum esse, sd prudenti
concilio nomina vetuit unius, vel duarum voluntatum, quae tunc erant inaudita;
Tunc temporis enim, cum Monothelitarum error exurgeret, et Cirus Alexandrinus
unam in Christo operationem, Sophronius autem Hierosolymitanus duas
praedicaret; Honorius ad sedandum imminens Schisma in sua prima Epistola
scripsit abstinendum tam a voce unius operationis, ne videremur Euthichianis
unam in Christo nautram agnoscere, quam a voce duarum operationum, ne cum
Nestorio duas personas ponere videamur.
Nec obstat illud, quod
Honorius paulo infra scripsit: Unam
tantum voluntatem fatemur Domini nostri Jesu Christi. Nam illibi tantum de
Humana Natura Christi locutus est, cum scripserit in Homine Christo non fuiss
duas pugnantes voluntates, unam carnis, alteram spiritus, sed unam tantum
spiritus: in Christo enim caro non concupiscebat adversus spiritum. Et patet
hoc ex ejusdem Epistolae sequentibus verbis; Et id testatur S. Maximus, qui
Honorii tempore scripsit, et Honorium de Monothelitarum erroribus fecit
indemnem.
Quod autem Honorius in 6. Synodo legatur damnatus, dicimus hoc ibi
confictum esse a Graecis, quos omnibus patet se Romanae Sedi semper fuisse
infesissimos, quosque praeterea comperum est in eadem Sexta Synodo quasdam
Epistolas Vigilii Sergio favents dolore inseruisse. In eadem autem Synodo recepta
fuit Epistola Agathonis tunc temporis Papae, in qua pronunciabatur Romanam
Cathedram nec unquam defecisse, nec deficere posse. Omnia haec autem
confirmantur testimonio Pontii, qui in Libello, quem de septem Synodis scripsi,
refert damnatos Pyrrhum, Cirum, Sergium; de Honorio vero nullum verbum.
Objiciunt V. Quod S. Cyprianus fortiter restitit
Decreto Stephani Papae, et ad futurum Concilium appellavit. Sed respondetur I.
quod S. Martyr nunquam hoc - 104 -
Dogma putavit spectare ad Fidem, sed
tantum ad Disciplinam, dum ipsemet scripsit ad Jubajanum Epist. 73. in hac controversia,
quemlibet Episcopum se gerere posse juxta suum arbitrium. Stephanus enim
nunquam declaravit hoc esse de Fide, sed tantum ad ipsum Cyprianum scripsit: Si quis a quacunque Haeresi veneris ad nos,
nihil innovetur, nisi quod traditum est. Et quia Cyprianus putabat vetustam
traditionem esse, ut Baptizati ab Haereticis iterum rebaptizarentur, ideo
Concilium Generale expetivit, ut ex testimonio tot Episcoporum praxis Ecclesiarum,
hujusque rei veritas innotesceret. Praeterea, esto Cyprianus prius restiterit,
tandem Decreto se subjecit, ut testantur quamplurimi AA. Cabass. Baron. Tomass.
Lud. Bail, et alii apud Milante, et hoc absolute ex Majorum testimoniis
testatus est S. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferum. Sed nolo hic multus
esse, cum altius haec ptima Conclusio confirmabitur ex dicendis mox in secunda,
ad quam nunc veniamus.
|