- 104 -
§. II. De Authoritate
Pontificis supra Concilium.
Praenotandum I. Hoc, quod Papa sit supra Concilium, non
intelligendum de Papa dubio tempore Schismatis, cum probabiliter dubitetur de
legitima Ejus electione; Quia tunc quisque debet Concilio subesse, sicut
definivit Concilium Constantiens in sess. 4. Tunc enim Generale Concilium
Supremam Potestatem immediate habet a Christo, sicut in tempore Sedis vacantis,
ut bene advertit S. Antonin. p. 3. tit. 23. cap. 2. §. 26.
Praenotandum II. Idem valere respectu Pontificis haeretici manifesti et
externi, non autem occulti et mentalis. Quamvis Alii rectius dicant tunc
nequaquam Papam a Concilio tanquam a suo Superiore authoritate privari posse,
sed immediate expoliari a Christo, supposita conditione depositionis prout ad
id requisita.
Praenotandum III. Quod Concilium Generale respectu Papae, potest
multipliciter intelligi; Primo, si Concilium sine Papa consideratur; et tunc
nullam Concilium authoritatem habet, nisi in casibus praedictis Schismatis, et
Haeresis: quia Concilium est Episcoporum Congregatio sub Papa uti Capite
constituta. Secundo, quando in Concilio praesidet Papa ut Caput, a corpore
(nempe ab Episcoporum coetu) non divisum: vel quando Concilium confirmatur a
Papa, tunc nequit Concilium intelligi supra Papam, nam alias Concilium nulla
indigeret Papae auctoritate, vel alias Papa authorizaret contra seipsum, quod
nequit subsistere. Tertio, cum Concilium est congregatum a Papa, et Papa
consideratur ut Caput, et Episcopi ut corpus a Capite divisum, in hoc sensu
quaeritur, an Papa sit supra Concilium, vel econverso.
Circa hoc quaesitum prima
Haereticorum sententia est, quod Concilium sit supra Papam, ut Calvinus, et
alii. Huic autem sententiae adhaeserunt Episcopi Conciliabuli Basileensis cum
Joanne Antiocheno; Et tempore Schismatis Joannis Jerson, de quo ait Victoria:
(Ille Doctor per omnia fuit infestus authoritati Pontificum, et multos infecit
suo veneno).
Et sic etiam tenuere Almainus, Aliacensis, et alii pauci illius temporis,
quorum sententiam Fagnanus ait pro nihilo esse habendam, eo quod ex ambitione
ortum habuit in Concilio Basileensi, dum de eis fuit benemeritus Felix V.
Antipapa, postquam Eugenium IV. deposuerunt. Clerus autem Gallicanus
- 105 -
declaravit, ut supra relatum est, Decretum Concilii Constantiensis de
authoritate Synodi supra Papam etiam extra Schismatis tempus extendendum.
Differt tamen haec a sententia Haereticorum, qui dicunt Papam non esse
totius Ecclesiae Caput, sed tantum Romanae; Catholici vero dicunt Papam esse
Caput totius Ecclesiae, non autem in Concilio congregatae, et collective, sed
divisive singularum Ecclesiarum, ut se habet Generalis respectu ad Monasteria
Religionis. Adest
secunda sententia Glossae in cap. Nisi competerent. 2. qu. 7. dicentis,
quod Papa sit supra Concilium; tamen ubi Ipse sponte se subjiciat Concilio,
Concilii sententiae teneatur parere.
Hoc vero recte reprobant S. Antonin. Cajet. Bellar. etc. Quia cum
Auctoritas Pontificia sit de jure Divino, non potest Papa ei renunciare, ut
declaravit Bonif. VIII. in Extrav. Unam
sanctam. De Major. et Obed. dicens: Potestas
Suprema a Deo solo, non ab homine poterit judicari. Secus vero esset, si
ageretur tantum de judicio discretivo (non autem coactivo), ut aliqui Papae
fecerunt, dum accusati causas sua in Concilio discuti voluerunt. Tertia tamen sententia, cui
subscribimus, tenet Papam non dubium semper esse supra Concilium Generale, sive
supra omnes Ecclesias, etiam collective sumtas. Et hanc
tuentur S. Thom. S. Bonav. Alex. de Ales, S. Joan. a Capistr. S. Bern. Sen. B. August. Triumphus. Baron. Bellarm. Sfondratus, Pallavic. Emman. Schelstrate, Lupus, Cabass. Cajet. Gotti, et
alii apud Milant. l. cit.
Probatur I. ex Scripturis, et I. ex Luca 22. 33.: Simon, Simon ecce Satanas expetivit vos, ut
cribraret, sicut triticum; Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua;
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Observa, quod Christus
Dom. pro solo Petro rogavit, qui solus fratres confirmare debebat. Ergo, si
Fides Petri deficere potuisset, fratres non valuissent confirmari a Petro.
Falsum est nonnullorum Parisiensium commentum, qui hoc loco putant Christum
orasse pro Ecclesia universali, sive pro Petro ut totius Ecclesiae figuram
gerente; Dominus enim designavit unam tantum personam: Simon, Simon. Et cum coepisset loqui in plurali: Satan expetivit, ut cribraret vos. Deinde mutavit loquendi
formam: Ego autem rogavi pro te. Certe, si de tota Ecclesia loqueretur, multo
rectius dixisset rogavi pro vobis.
Verba porro illa, confirma fratres tuos, manifeste
revincunt Christum non fuisse Ecclesiam allocutum; Qui enim fingi possunt
Ecclesiae Universalis fratres? Nec audiendi sunt qui docent Christum orasse hoc
loco pro perseverantia Petri, laborant namque ad interpretanda in eo sensu
posteriora illa verba, confirma fratres
tuos. Ea itaque habenda textus expositio, ut privilegium Petro,
et Successoribus ejus Christus impetraverit, ne aliquid contra Fidem possent
docere.
Ita scripsit Agatho Papa in
Epistola ad Constantinum Imper. quae lecta est in VI. Synodo, et ibi ab omnibus
probata: Haec est vera Fidei Regula
(verba Epistolae), quam tenuit Apostolica
Christi Ecclesia, quae per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis
nunquam errasse probabitur, quia dictum est Petro: Ego autem rogavi pro te,
etc. Huic Dominus Fidem Petri non defecturam
promisit, et confirmare Eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices
meae exiguitatis Praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est agnitum.
Ita elegantius S. Leo etiam
monuit in serm. 3. Assumt. ad Pontific.: In
Petro ergo omnium fortitudo munitur, ut firmitas, quae Petro tribuitur, per
Patrum Apostolis conferatur. Probatur - 106 -
II.
ex Act. Apost. cap. 15. 7. ubi, Concilio inter Apostolos inito, sic Petrus
affatus est: Viri fratres, vos scitis,
quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire Gentes
verbum Evangelii, et credere. Quibus verbis sat diserte
Patrus significavit Deum tantum Ipsi, et Successoribus suis Potestatem docendi
Gentes quid debeant credere tradidisse. Probatur III. ex Joan. 21. v. 16. et
17.: Pasce agnos meos… Pasce oves meas.
Hinc D. Cyprianus Epist. 9. lib. 3. ait: Ecclesia
est plebs Sacerdoti adunata, et Grex Pastori suo adhaerens. Eusebius Emissenus in serm. Nat. S. Jo. dicit: Prius agnos, deinde oves commisit, quia non
solum Pastorem, sed Pastorem Pastorum eum constituit. S. Bernar. lib. 2. de
Confid. ad Eug. III. addit: Habent illi
assignatos Greges, Tibi universi crediti: uni unus. Sic loquuntur Patres;
probent autem Adversarii ubi in Scripturis habeatur, quod oves in Concilio desinant
esse oves subjectae suo Pastori, immo quod oves ibi in Pontificis Pastorem
commutentur.
E contrario in Scriptura
legitur, quod Pontifex fuit positus ut Pastor non tantum ovium, sed totius
ovilis, quando Christus pronunciavit Jo. 10. 16.: Fiat unum ovile et unus Pastor. Nec obstat dicere, quod Act. 8. Apostoli miserint Petrum una cum Joanne in Samariam;
nam non miserunt imperio, sed consilio tantum, prout Rex a suis Ministris
dicitur etiam ad bellum missus.
Probatur
II. Ex Conciliis, et I. Ex Concilio Nicoeno Can. 18. ubi sancitur: (Omnes
Episcopi in gravioribus causis libere Apostolicam appellent Sedem, cujus
dispositioni omnes majores causas antiqua Apostolorum auctoritas reservavit). De quo Can. 5. Julius I. memoratur; et Nicolaus I. dicit, quod Concilium sic non esset
allocutum, nisi infallibilem in Pontifice agnovisset Potestatem.
Rursusque habetur in Can.
29. ejusdem Nicoenae Synodi (ut apud Fagnan. cap. Nullus. de Elect. nu. 49.): (Ille qui tenet Sedem Romae Caput est
omnium Patriarcharum, sicut Petrus, ut qui sit Vicarius Christi super cunctam
Ecclesiam Christianam). Si ergo Papa est supra Ecclesiam, necessario supra
Concilium erit, quod Ecclesiam repraesentat, ut Constantiensis Synodus in
relato Decreto quartae sess. expressit. II. Ex Concilio Chalcedonensi habetur
(ut legitur apud D. Thom. opusc. contra Graecos): Omnia ab eo (scilicet a Papa) definita
teneantur, tanquam a Vicario Apostolii Throni. Refert insuper Bellarm. tom.
2. lib. 2. pag. mihi 87. ex Act. 3. ejusdem Concilii, ibi damnatum fuisse
Dioscorum, quia Romanum Pontificem ausit judicare, et damnare, etiamsi hoc
fecerit sussultus auctoritate Synodi Ephesinae generaliter congregatae.
Ergo bene arguit Bellarm. si
Dioscorus cum generali Concilio Papam non valuit judicare, profecto infertur
Concilium non esse supra Papam. III. Ex Concilio Constantinopolitano IV. ubi in
sess. V. sic habetur: Neque nos sane
novamde illo judicii sententiam ferimus, sed jam olim a SS. Papa Nicolao
pronunciatam, quam nequaquam possumus immutare. Et in Can. 2.: Itaque BB. Papam Nicolaum tanquam Organum
Sancti Spiritus habentes, etc.
Ergo hoc Concilium
declaravit sententiam Pontificis esse immutabilem. IV. Ex Concilio
Constantiensi, ubi, ut refert Bellarm. approbata fuit Epistola Martini V. in qua
de haeresi suspectos sic interrogare praecipiebatur: Utrum credant, quod Papa sit Successor Petri habens Supremam
Auctoritatem in Ecclesia Dei?
At certe Potestas Suprema illa est (recte arguit Bellarm.) qua nulla est
major, et cui nulla aequalis. - 107 -
Deinde habetur: quod Idem Concilium
Constantiense damnavit Propositionem 37. Wiclephi, quae dicebar: Papa non est immediatus, et proximus
Vicarius Christi. Si ergo Papa est immediatus Christi Vicarius, necessario dicendus etiam
Superior Concilio, alias non immediatus, sed vix mediatus Vicarius Christi dici
deberet. Valde etiam nostram sententiam confirmat Concilium Florentinum, prout
relatum est supra in probatione primae Conclusionis, ubi Papa appellatur totius
Ecclesiae Caput, Doctor, et Pastor; Caput enim non pendet a membris, Doctor non
instruitur a discipulis, Pastor non regitur ab ovibus.
Maxime autem urget Concilium
Lateranense V. sub Leone X. sess. II. in quo Decretum Basileensis Conciliabuli
fuit reprobatum, et solemniter recepta fuit Constitutio Leonis X. Pastor Aeternus, in qua perspicuis
verbis fuit declaratum: Solum Romanum
Pontificem tanqua super omnis Concilia Auctoritatem habentem, Conciliorum
indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum jus et potestatem
habere, medum ex S. Scripturae restimonio, dictis SS. PP. ac aliorum Romanorum
Pontificum, sed propria eorundem Conciliorum confessione manifeste constat. Huic
autem expressa definitioni Potestatis Pontificiae supra Concilia, duo tantum
ait Bellarm. objici posse: primum, quod hoc Concilium non fuerit Generale, quia
Episcopi nec ad numerum centesimum pervenerunt.
Sed Bellarm. respondet hoc
vix dici posse, dum Concilium legitime convocatum fuit, omnibus patuit, et in
eo verus Pontifex praesedit; et ideo hoc Concilium ut certe legitimum et
Oecumenicum communiter habetur, prout videre est apud Cabass. Graves. Baron. Tomassin. etc. Alterum, quod Concilium non fuerit ab omnibus
receptum; Sed hoc parum refet (addit Bellar.), nam constat Conciliorum Decreta
approbatione Populi non indigere, cum non ab eo Auctoritatem accipiant. Et, si
Decreta circa mores aliquando per desuetudinem abrogari valent, quia ex
temporis diuturnitate praesumitur ipse Pontifex in abrogationem consentire, hoc
tamen nequit esse in Decretis circa Fidem, quae postquam sunt constituta,
necessario immutabilia evadunt: Quod vero
(subjungit Bellar.) Concilium hoc rem istam non
definivit proprie ut Decretum Catholica Fide tenendum, dubium est; Et ideo non
sunt proprie haeretici, qui contrarium tenent, sed a tremeritate magna excusari
non possunt. Idemque tenent Ludovicus Bail, et alii apud
Milant. l. cit.
Probatur III. ex definitionibus Pontificum (quos ideo
Novatores ambitionis, temeritatisque arguunt); Quamvis enim non videatur
probare definitio Iudicis illius, qui, an Judex sit, in dubium revocatur;
Attamen negari non potest saltem magnum pondus nostrae sententiae addere tot
definitiones Pontificum, qui juste existimantur, quod non ita facile has
Sanctiones emanassent, nisi in Ecclesia sat universe haec, sententia esset
recepta.
Infallibilia autem esse
Romani Pontificis Decreta definivit Anaclerus cap. Sacrosancta. Dist. 22. et cap. Facta. 9. Q. 3. Gelasius cap. Cuncta. 9. Qu. 3. et
praecipue Paschalis II. cap. Significasti.
Extrav. de Elect. qui ita decrevit: Omnia
Concilia per Romanae Ecclesiae authoritatem robur acceperunt, et in eorum
statutis Rom. Pontificis patenter excipiatur authoritas.
Bonifacius VIII. in cap. Sacrosancta:
de Major. et Obed. dicens: Porro
subesse Romano Pontifici omnem humanam creaturam declaramus, definimus, et
pronunciamus omnino esse de necessitate salutis. Leo IX. scribens ad Leonem
Acridanum cap. 31. dixit: Petrus, et ejus
- 108 -
Successores liberum de
omni Ecclesia habent judicium. Idem declaravit Innoc. I. in Epist. ad Carthaginenses.
Idem Dionysius Papa Ep. 2. ad Severum. Idem Greg. Magnus lib. 4. Ep. 52.
Has quidem Sanctiones, licet in causa propria, ut vocitant Galli, editas,
Gersoni tamen, et quibuscunque aliis Authoribus praeferendas esse constat.
Probatur demum ex ratione, quia Regimen Monarchicum inter
alia est optimum, ut docet D. Thom. in 4. contra Gentes cap. 76. his
praestantibus verbis: Optimum Regimen
multitudinis est, ut regatur per unum; pax enim, et unitas subditorum finis est
Regiminis, unitatis autem congruentior causa est unus, quam multi, unde
Christus Jo. 10. 16. dixit: Et fiet unum ovile, et unus Pastor.
Calvinus docuit Christum non instituisse Gubernium Monarchicum in Ecclesia;
Sed communiter oppositum vere docent Catholici cum D. Cypriano; et idem Gerson
scripsit: Haereticum esse qui contrarium
tenet: nullam aliam politicam constituit in Ecclesia Christus praeter
Monarchicam. Adde,
si Regimen in Ecclesia non esset Monarchicum, non satis a Deo Ecclesiae bono
provisum esset; nam cum raro Concilia conveniant, et raro convenire possint ob
incommoda, dispendia, bella, raro etiam hoc Regimen existeret.
Et ideo D. Antonin. p. 3. tit. 22. cap. 2. §. 3. dixit Christum Dominum Monarchiam in
Ecclesia instituisse, Pontificem Vicarium Sui constituendo. Quapropter pluries accidit, ut notat Bellar. lib. 4. de Rom. Pont. cap. 3.
Pontifices absolute Haereses sine Concilio damnasse, ut Pelagii, Priscilliani,
Joviniani, Vigilantii, aliorumque multorum, quae eo ipso quod a Papa damnatae
fuerunt, a tota Christi Ecclesia pro veris Haeresibus habitae sunt.
Hinc docet D. Thomas, quod authoritatem quam, Concilia praeseferunt, totam
a Pontificia Authoritate exhauriunt; Et ideo a Concilio ad Papam bene appellari
potest, sed non a Papa ad Concilium. S. Thom. Qu. X. de Potentia a. 4. ad 13. Sic loquitur: Cujus (scil.
Papae Authoritate sola Synodus congregari
potest, et a quo sententia Synodi confirmatur, et ad Ipsum a Synodo appellatur.
Et in opusc. Contra
Impugn. Relig. cap. 4. dicit: SS. Patres
in Concilio congregati nihil statuere possunt, nisi Authoritate Romani
Pontificis interveniente.
Objiciunt
Adversarii I. Et dicunt, si ergo Pontifex est supra Concilia, haec inutilia
sunt, et frustra ipsi Pontifices toties, ut Fidei quaestiones decerneretur,
Concilia indixerunt. Sed responsio cuique patet, non enim Pontifices Concilia
dicuntur convocasse, quia de Fide controversias definire non valerent, sed hoc
fecerunt, ut, rebus magis ad trutinam mandatis, Haeretici validius
convincerentur, et Dogmata Fidei, totius Ecclesiae judicio examinata,
statuerentur firmius, ac facilius a Fidelibus reciperentur.
Et ideo (ut Adversarii
opponunt, sed immerito) plures Pontifices post suas Definitiones Concilia
convocarunt. Sed omnia, quae in Conciliis sunt unquam diffinita circa res
Fidei, a Pontificia approbatione auctoritatem exhauserunt, prout declaravit
Lateranense Ultimum sess. XI. ubi sic habetur: Consueverunt antiquorum Conciliorum Patres pro eorum, quae in suis
Conciliis gesta fuerunt, corroboratione a Romanis Pontificibus, subscriptionem,
approbationemque humiliter petere, et obtinere, prout ex Nicoena, Ephesina,
Chalcedonensi, Sexta Constantinopolitana, Septima Nicoena, Romana sub Symmacho
Synodis habitis, eorumque gestis manifeste colligitur. Ita apud Porrect. in D. Thom. 2. 2. q. I. 3. 10.
Objiciunt II. textum Matth. 18. 15.: Si peccaverit in te - 109 -
frater tuus, vade, et corripe eum . . . quod
si te non audierit, dic Ecclesiae. Ergo, dicunt, si correctio a Petro ad Ecclesiam est
deferenda, Potestas suprema est in Concilio per Ecclesiam designato. Et confirmant ex verbis Innocentii IV. in cap. ad Apostolicae. de Sent. et
Re judic. in 6.
Qui Friderico II. scripsit,
se paratum esse de consilio Concilii suam revocare sententiam. Sed respondetur,
quod Christus non direxit Petro verba illa ut suo Vicario, sed omnibus
Discipulis, et Fidelibus, praeceptum correptionis imponendo. Deinde per illa
verba, dic Ecclesiae, non fuit
designatum Concilium (quod raro habetur), ut possit corrigere delinquentes, sed
nomine Ecclesiae intelliguntur Superiores jurisdictionem habentes, ut docet
Chrisostomus Hom. 61. in Matth: Dic
Ecclesiae (explicat), Praesulibus
scilicet ac Praesidentibus.
Ad illud autem Innocentii
respondet Bellarm. lib. 2. de Conc. cap. 18. posse intelligi de judicio
discretivo, non decisivo. Praeterquamquod ibi non agebatur de quaestione Fidei
decernenda, sed tantum de sententia punitionis moderanda, si id pro pace cum
Imperatore per Pontificem excommunicato concilianda conveniens visum fuisset.
Objiciunt
III. D. Leonem, Euthichetis Haeresi damnata, judicium illud passum esse denuo
in Synodo Chalcedonensi discuti; Ex quo inferunt ipsum Pontificem sensisse suam
Definitionem sine Concilio fallibilem esse. Sed respondetur, quod S. Pontifex
non ideo permisit Synodum, quia suam Sanctionem non censuerit irreformabilem,
sed ut error pleniori judicio Concilii potuisset aboleri, et omnia exorta
dissidia, juxta Imperatoris desiderium, hoc modo sedari. Hoc patet ex ejusdem S.
Leonis Epistola 17. Patetque ex ejusdem Synodi subsequenti Decreto, ubi
sancitum fuit: Definitio omnibus placet:
per os Leonis locutus est Petrus: haec Fides Patrum: qui aliter sentit anathema
est.
Objiciunt.
IV. Concilia Constantiense, et Basileense. De Constantiensi duo Decreta
opponunt edita, unum in sess. 4. quo dictum fuit: Haec Sacrosancta Synodus Ecclesiam repraesentans potestatem a Christo
immediate habet, cui quilibet cujusque Dignitatis, etiamsi Papalis existat,
obedire tenetur in iis, quae pertinent ad Fidem, et extirpationem dicti
Schismatis, et reformationem generalem Ecclesiae Dei, in capite, et in membris.
Hoc Decretum editum in sess. 4. fuit postea confirmatum in sess. 5. Sed
antequam ultra procedamus, circa Decreta haec sciendum, ut referunt Milant.
loc. cit. et Troila Tract. 7. §. 8. n. 58. ex Emmanuel
Schelstrate de Sensu Decr. Conc. Constant. quod Sacrum Cardinalium Collegium
cum tribus Nationibus (adversus Germanicam) interfuerunt in Sessione tantum ob
timorem Sigismundi Imperatoris, sine animo articulum definiendi; Atque in
scriptis Patres sunt protestati de nullitate Sessionis hujus.
Insuper testatur Card. Turrecr. lib. 2. de Ecclesia cap. 99. et 100. quod, sicut apertissime patet ex gestis illius
Congregationis, Decreta illa, si ita sunt appellanda, facta sunt solum a
Patribus aliquibus obedientiae Joannis XXIII. Qui Patres tantum ad tertiam
partem pertingebant; qua de re (asserit Milante loc. cit.) Concilium
definitionem illam emanavit, cum nondum fuerit OEcumenicum. Et ideo quisque
videt cujus roboris sit illud Decretum tam tumultuarie editum, saltem sine
unanimi suffragio Patrum; Nam, ut scripsit idem Joannes XXIII. Duci Bituricae
apud Troila n. 59. non fuerunt data suffragia per singulos, uti oportebat, sed
incongruenter statutum fuit quamlibet. Nationem unum
- 110 -
suffragium habere.
Et hoc factum confirmat Cardinalis Aliacensis in Tract. de Eccl. Auth. p. I. cap. 4. qui in
Concilio adfuit, hocque dubium in illo proposuit, ne ipsius Acta deinde in
dubium de nullitate vocarentur. Hinc praefatus Cardinalis
Turrecrem. loc. cit. qui etiam Synodo interfuit, et Cajet. p. I. de Auth. Papae
cap. 8. absolute asserunt Decreta illa nullius fuisse momenti, cum non
intervenerit Ecclesia ; Prout etiam affirmavit Eugenius IV. in Apologia contra
Basileenses, affirmans: Quod ibi actum
est, universae Ecclesiae non debet adscribi.
Praeterea, adhuc praefatis Decretis admissis,
respondent Bellarm. Turrecrem. Spondan. et alii, quod Decreta illa
fuerunt pro Papa dubio, et tempore Schismatis tunc graffantis, cum inter tres
Pontifices tunc constitutos quisque Pontificiam Dignitatem sibi vindicabat, sed
ii omnes a Concilio fuerunt depositi, et Martinus V. eodem tempore a
Cardinalibus Pontifex legitime creatus.
Et hoc bene constat ex ipsius Concilii verbis, ut supra relatis: Cui quilibet… obedire tenetur in iis, quae
pertinent ad Fidem, et extirpationem dicti Schismatis. Nec officiunt verba
subsequentia: Et reformationem generalem
Ecclesiae Dei in Capite, et in membris. Nam primo respondet Troila Tract.
7. a. 7. §. 8. n. 54. ex doctissimo Emman. Schelstrate
de Sensu Decr. Conc. Constant. quod praedicta ultima verba fuerunt a
Basileensibus adulterata in secundo Decreto, ubi eadem verba primi Decreti
identice leguntur repetita, additis illis, et
reformationem, etc.
Deinde respondetur, quod Decreta illa loquebantur in subjecta materia,
scilicet in casu Papae dubii, in quo (ut notatum est in praemissis) Suprema
Potestas est in Concilio tam quoad materias Fidei, quam quoad definiendum quis
sit verus Pontifex, tunc enim quisque definitioni Concilii subjici debet.
Tunc autem temporis in dubium revocabatur, quis esset verus Pontifex; Et
quamvis legitimus Pontifex esset Joannes XXIII. ut aliquis contendit, attamen
hoc ubique non constabat; quapropter, ut habetur ex Historiis (apud Suarez. De
Fid. l. 3. c. 18.), ipse Joannes ad Ecclesiae pacem firmandam sponte
Pontificatum resignavit. Idem confirmatur ex declaratione ejusdem Synodi
Constant. in sess. 5. ubi dictum fuit: Item
declarat, quod quicunque qui mandatis hujus S. Synodi, et cujusque alterius
Concilii Generalis super praemissis, seu ad ea spectantibus factis, vel
faciendis, obtemperare contempserit, etc.
Ex quibus verbis sat patet Synodum locutum esse
tantum de Conciliis, quae celebranda fuerint Super praemissis, etc. Quae autem sunt illa praemissa, nisi Schisma sopiendum, Pontificesque dubii deponendi?
Haec enim fuit vera causa hujus Synodi celebrandae, nempe eventus Papae dubii.
Ceterum in Congregatione
habita die 11. Septembris an 1417. communiter decisum fuit, quod Papa rite et canonice electus a Concilio
ligari non posset. Si igitur est certum Papam non posse ligari legibus
Concilii, certum est etiam Concilium non esse supra Papam, nec a Papa appellari
posse ad Concilium.
Accessit
inde Synodus Basileensis, quae Decretum Constantiensis confirmavit, immo
universe definivit Concilium esse supra Papam, et usque ad deponendum Eugenium
IV. ausa est.
At de hoc Concilio videamus, quid AA. dicant. S. Antoninus p. 3. tract. 22.
cap. 10. §. 4. vocat illud Conciliabulum viribus cassum, Synagogam Satanae. S.
Joannes de Capistran. De Papae, et Conc. Auth. cap. 3. appellat illam Synodum
profanam, - 111 -
excommunicatam, interdictam Basiliscorum speluncam,
Doemonum cavernam. Concilium Florentinum in sessione habita 4. Septembris
1439. Determinationes Concilii Basileensis damnavit tanquam impias, et
scandalosas. Concilium
Lateranense V. sess. II. ut legitur in Bulla 20. Leonis X. Pastor Aeternus. §. 6. expressit, quod praefatum Concilium post
translationem factam ab Eugenio IV. ab illo conciliabulo
vocato, Concilium amplius vocari non merebatur, ac propterea nullum robur
habere potuerat.
Et licet postea Eugenius
confirmasset Decreta Concilii Basileensis, tamen expresse indixit tantum ab eo
confirmari decisiones ad extirpationem Haeresis, et inter Principes pacem
spectantes, omnia alia decreta usque tunc peracta invalida declarans, ut patet
ex Epistolis Eugenii IV. lib 15. pag. 117. ac 123. et lib. 17. pag. 201.
Idem in vita Mart. V. qui
pariter tantum ea Decreta Basileensium confirmavit, quae ad comprimendam
Haeresim pertinebant, ut habetur ex Actis ejusdem Concilii sess. 45. in tom. 3.
Concilior. Enarrat autem Raynaudus anno 1421. n. 10. quod tunc temporis
Episcopus quidam Gallus, pro legatione missus a Carolo VII. Galliae Rege,
nomine totius Ecclesiae Gallicanae, Supremam Pontificis Potestatem supra
Concilium professus est.
Ac idem Clerus Gallicanus
certe videtur illud Basileense non habuisse pro legitimo Concilio; nam si
habuisset, non tam fundasset suam secundam propositionem, ut supra in 4. et 5.
sess. Concilii Constantiensis, ubi sermo sit tantum de superioritate Concilii
supra Papam dubium, quam in definitione istius Basileensis, ubi astruitur
superioritas Concilii etiam supra Papam certum.
His non obstantibus, Dupinus
non erubescit hujusmodi Synodum Basileae dicere OEcumenicam, proferens ipsam a
Martino V. indictam, ab Eugenio autem IV. tanquam legitimam confirmatam, et
demum a Nicolao V. in omnibus approbatam. Sed respondetur, quod praefatum
Concilium, licet a Martino V. indictum fuerit, attamen ab Eugenio IV. fuit
dissolutum, ut patet ex sess. 4. ejusdem Concilii; unde
Bellarm. ait (Concilium Basileense legitime fuit inchoatum, sed illegitim
terminatum).
Et quamvis Eugenius ad Ecclesiae tranquillitatem declarasset praefatum
Concilium esse continuandum, propter tamen minas Cardinalium in hoc consentit.
Immo sine perfecto consensu Cardinales Bullas continuationis emanarunt, ut
narrat Cardin. Turrecr. lib. 2. de Eccl. c. 100. Quomodunque
tamen ille consensus ex titerit, profecto, ut supra dictum est, nunquam
Eugenius consensit quoad Decreta concernentia ad Auctoritatem Concilii supra
Papam, ut advertit Turrecr. eodem lib. afferens responsum datum ab Eugenio
degente Florentiis in disputatione publica, in qua sic locutus fuit: Nos quidem bene progressum Concilii
approbavimus, non tamen approbavimus ejus Decreta.
Et nunquam (deinde refert Turrec.) per quotquot instantias Basileenses
Eugenii approbationem petiissent, illam obtinere valuerunt. Idque confirmatur
ex enixo studio, quod idem Eugenius adhibuit, ut Concilium Florentiunm damnaret
Decreta illa, sicut de facto anno 1430. die 4. Septemb. damnavit, dicens:
- 112 -
Declarationes Basileenses
tanquam scandalosas, et in manifestam Ecclesiae scissuram, ac omnis
Ecclesiastici Ordinis confusionem tendentes, damnat, reprobatque. Atque, ut habetur ibid. in
Decreto unionis Graecorum ex Bulla 17. §. VIII. Eug. eadem Florentina Synodus
declaravit Papam super omnes habere Primatum, etc. juxta verba relata ut supra.
Instat ultimo Ludovicus
Maymburgus objiciens eosdem Pontifices aliquando Conciliorum Superioritatem
supra Papam fuisse confesos. Et opponit I. factum Syricii, qui ab aliquibus
Episcopis requisitus super errore Bonosi, nempe quod B. V. Maria alios post
Jesum filios suscepisset; respondit super hac controversia se non posse
judicare, cum ejus judicium Concilio Capuensi commissum fuerat.
Sed respondetur I. quod hoc
argumentum probaret nimis, nam hoc modo Papa non solum Generali Concilio
inferior esset, sed etiam Provinciali, utpote erat Capuense. Resp. 2. quod haec
verba falso Syricio apponuntur; cum tantum in Epistola 79. Ambrosii
reperiantur. Resp. 3. quod, dato etiam quod sint Syricii, Syricius ibi non
declaravit Se Synodo inferiorem, sed significavit dedignari sua Authoritate ex
declaratione illius Concilii causam judicare; Et patet ex verbis ibi: Nos quasi ex Synodi Authoritate judicare non
convenit. Vide Troil. loc. cit.
Opponit II. Maymburgus testimonium Sylvestri II. quod si Romanus Episcopus
Ecclesiam non audierit, ut Ethnicus habendus sit. Respondetur illud testimonium
non fuisse Sylvestri, sed Gerberti Monachi, qui (ut refert Baronius anno 992.
et Spondanus anno 991. n. 2) dum fuisset illegitime assumtus ad Rhehemensem
Archiepiscopatum, Arnulpho injuste deposito, et tunc contendebat sui
confirmationem, non obstante dissensu Pontificis, Seguino Metropolitano verba
illa scripsit. Sed postmodum idem Gerbertus, cum favore Otthonis Imperatoris ad
Pontificatum assumptus esset, Ipsemet Arnulphum in suam Rhemensem Ecclesiam
restituit.
Opponit III. Maymburgus confessionem Pii II. Qui in sua Bulla
Retractationis fassus est Ipsum antea in Synodo Basileensi antiquam sententiam
de Superioritate Concilii tutatum fuisse. Ergo, arguit Maymburgus, haec est
antiqua sententia. Sed respondetur opus esse legere Bullam praefatam (apud
Troilam Tract. 7. art. 7. n. 9.), et ibi diserte quisque intelliget, quo sensu
Pius asseruerit sententiam illam antiquam;
antiquam, quia ipse prius cum non esset Pontifex (tunc temporis dictus AEneas
Piccolominus), pro Superioritate Concilii contenderat; Sed postea, veritate
perspecta, adhuc ante Ponticatus ademtionem se retractavit, ut patet ex
Epistola ab ipso ad Eugenium IV. missa. Hinc cernitur, quam fraudenter miser
Maymburgus gestis, verbisque utatur.
Ex his omnibus denique, in unum colligendo sensum
Scripturam, Pontificum, Patrum, ipsorumque Conciliorum, quisque animadvertere
potest nostram sntentiam, non ewsse tam nostram, quam totius Ecclesiae
sententiam, regulam, et sensum. Et ideo non ipsam, sed potius oppositam ut
futilem saepiusque convulsam merito censendam, ac rejiciendam.
VIVAT JESUS, MARIA, JOSEPH, ET THERESIA
|