| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio super Pontificia Potestate (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
§. I. De Infallibilitate Papae. Circa hanc Pontificis infallibilitatem plures adsunt opiniones. Prima est Lutheri, et Calvini, qui haeretici docent Papam loquentem etiam ut Doctorem universalem, etiamque una cum Concilio, esse fallibilem. Secunda sententia omnino opposita est Alberti Pighii sentientis Papam non posse errare etiam private loquendo. Tertia est nonnullorum dicentium Papam esse fallibilem extra Concilium docentem. Circa quod pro rei majori elucidatione praesciendum han sententiam amplexatum fuisse Clerum Gallicanu anno 1682. cum illas quatuor celebres Propositiones emanavit; Quarum, omissis aliis ad praesente materiam non pertinentibus, secunda asserit: Sic inesse Apostolicae Sedi rerum Spiritualium Potestate, ut simul valeant Synodi Constantiensis Decreta de Authoritate Conciliorum; Nec probari ab Ecclesia Gallicana, qui eorum Decretorum ad solum schismatis tempus Conciliaria dicta detorqueant. Quarta autem: In Fidei quoque quaestionibus praecipuas Summi Pontificis esse partes, ejus Decreta ad omnes Ecclesias pertinere; Nec tamen irreformabile esse Judicium, nisi Ecclesiae consensus accesserit. Et in eodem Gallicanae Facultatis Decreto demandatum fuit, ut nullus Lauream Doctoratus reciperet, nisi has Propositiones publice prius propugnasset, et exinde ad eas substinendas juramento se adstringeret. Postmodum ab Alexandro VIII. per Bullam quae incipit: Inter multiplices, anno 1690. Propositiones illae proscriptae fuerunt. Sed Ludovicus Maymburgus (cui postea se adjunxit alter Ludovicus Dupinus), dimisso habitu Societatis Jesu, imo ab illa merito expulsus, ad eas tuendas se obtulit, sicut audacter fecit, donec inopinata morte dignam suae audaciae a Deo mercedem recepit. Nihilominus circa annum 1693. iidem Episcopi, qui av eas quatuor Propositiones emanandas conspiravere in Consessu habito anno 1682., postea per Epistolam ad Innocentium XII. missam ab omnibus illis se retractarunt. Idemque Christianissimus Rex, Edictum publice prius editum pro observatione antecedentis Parisiensis Decreti alio publico Edicto revocans, aliam retractationis Epistolam ad Pontificem transmisit. Hactenus de Tertia. Quarta vero communis sententia, cui nos subscribimus, est, quod licet Romanus Pontifex quatenus particularis persona, sive privatus Doctor possit errare (sicut etiam est fallibilis in quaestionibus meri facti, quae ex hominum testimoniis praecipue pendent); Cum tamen Papa loquitur tanquam Doctor universalis definiens ex Cathedra, nempe ex Potestate Suprema tradita Petro docendi Ecclesiam, tunc dicimus Ipsum in controversiis Fidei, et Morum decernendis omnino infallibilem esse. Hanc sententiam tuentur D. Thomas 2.2 qu. I. a. 10. Turrecrem. Sotus, Cajet. Alex. de Ales, S. Bonav. B. Aug. Triumph. Nic. de Lyra. Card. Alliac. S. Franc. Sal. Spondan. Tomass. Lud. Bail, Duvalius (aliique innumeri citati a Milante Episcopo Stabiensi in suis doctis Exercitat. Dogmat. Exerc. 19. Sup. Prop. 29. Alex. VIII.) Et communiter reliqui Theologi omnes, ut testantur Card. Gotti De Ver. Eccl. Jesu Chr. tom. I. c. XI. §. I. Milante loc. cit. et Troila in sua Theol. Dogm. tract. 6. De Potest. Pontif. d. I. §. 2. n. 14. Adsunt aliqui inter hos, qui dicunt Papam esse quidem infallibilem, sed tunc tantum cum in quaestionibus definiendis mature procedit, Sapientum judicium audiendo. Sed rectius alii dicunt hanc conditionem solum de congruentia esse, non autem de necessitate; infallibilitatis enim promissionem necesse est, ut omnes, qui Pontificiam infallibilitatem tuentur, non Consiliariis, nec examini, sed soli Pontifici factam fuisse fateantur: Alias Haeretici semper objicere possent sufficiens examen non extitisse, sicut de facto Sectarii in Tridentinum opposuere. Ad providentiam autem Spiritus Sancti pertinebit (ut recte ait Suar. 5. De Fide sect. 8.), quod Pontifex non temere nec imprudenter unquam in tantis rebus agat, et decernat. Nostra conclusio probatur I. Ex Scripturis, et praecipue ex Matth. 16. 18.: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Procul dubio quod nomine petra intelligitur Petrus, ut docent Crysostomus, Origenes, Tertullianus, Cyprianus. Hilarius, Epiphanius, Basilius, et communiter SS. Patres; ut refert Jos. Baron. contra Piccin. Dis. 2. c. 3. Et patet ex Cocilio Chalcedonensi Action. 3. apud Bellarm. Contr. tom. I. pag. mih. 540. ubi dicitur: Appellas Petrum Petram Ecclesiae Catholicae. Hinc addit Bellarm. Catholici docent hac metaphora significari Petro esse commissum Regimen totius Ecclesiae, et praecipue circa Fidem; Petrae enim fundamentalis hoc est proprium, totum aedificium regere, et sustentare. Accedit Cyrillus Alexandr. dicens: Secundum hanc promissionem Ecclesia Apostolica Petri ab omni seductione manet immaculata. Si itaque hujusmodi aedificium est Ecclesia, adversus quam Inferi praevalere non possunt, ut Illa non possit ruere, necesse est basem ejus, et fundamentum neque destrui posse, ne, destructo fundamento, tota domus corruat. Ideo Origenes in hoc loco dicit: Si praevalerent Inferi adversus Petrum, in qua Ecclesia fundata est, contra Ecclesiam etiam praevalerent. Probatur quoque ex Luca 22. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Ex quo pariter textu affirmat Maldonatus Authores collegisse Pontifices esse perpetuo infallibiles. Probatur II. ex Conciliis OEcumenicis, et I. ex Concilio Chalcedonensi, ubi (ut refert D. Thomas in Opusc. Contra errores Graec.) habetur: Omnia ab eo, scil. Papa, definita teneantur tanquam a Vicario Apostolici Throni. In ejusdem Synodi Act. 2. cum legeretur Epistola D. Leonis dictum fuit anathema iis, qui ita non crederent. Deinde ibidem Act. 3. Patres Concilii Pontificis doctrinam ut Beati Petri amplexi sunt, et universa Concilii Dogmata petierunt Sedis Apostolicae Authoritate firmari. II. Ex Concilio Lugdunensi OEcumenico 2. habetur: Ipsa quoque Sancta Romana Ecclesia Summum Principatum super universam Ecclesiam obtinet, quam se ab Ipso Domino in B. Petro, cujus Romanus Pontifex est Successor, cum Potestatis plenitudine recepisse recognoscit; Sic, si quae de Fide subortae fuerint quaestiones, suo debent judicio definiri. III. Ex Concilio Florentino, ubi in sess. ult. sic legitur: Definimus Romanum Pontificem in universum Orbem habere Primatum, et Successorem esse Petri, totiusq. Ecclesiae Caput, et Christianorum Patrem, ac Doctorem existere: et Ipsi in B. Petro regendi Ecclesiam a D. N. Jesu Christo plenam Potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis OEcumenicorum Conciliorum, et in Sacris Canonibus continetur. Si ergo certum est Papam esse totius Ecclesiae Doctorem, certum quoque tenendum Ipsum debere esse infallibilem, ne Ecclesia a suo Magistro aliqando decipi possit. Accedit Concilium Viennense XV. Generale sub Clem. V. ubi sancitum fuit: Dubia Fidei declarare, ad Sedem dumtaxat Apostolicam pertinere. Probatur III. ex SS. Patribus, S. Irenaeus lib. 3. c. 3. scribit: (Omnes a Romana Ecclesia necesse est, ut pendeant tanquam a Fonte, et Capite.) S. Athanasius in Epist. ad Fel. Pap. dicit: (Romanam Ecclesiam semper conservare veram de Deo sententiam). Et in eadem Epistola, ad Pontificem S. Doctor suum sermonem dirigens, sic alloquitur: (Tu profanarum Haeresum, atque imperitorum omniumque infestantium Depositor; Princeps, et Doctor, Caputque omnium Orthodoxae Doctrinae, et Immaculatae Fidei existis). Theodoretus Episc. Asianus in Epist. ad Leonem Papam: (Ego, inquit, Apostolicae vestrae Sedis expecto sententiam, et supplico, et obsecro V. S. ut mihi opem ferat, justum vestrum et rectum appellanti judicium). S. Cyprianus Epist. 8. lib. I. scribit: (Deus unus est, Christus unus est, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundatam. Aliud constitui Sacerdotium novum, fieri praeter unum Sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit spargit). Et idem Cypr. in lib. de Unitat. Eccl: (Qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit)? S. Hieron. in Epist. ad Damasum Papam scribit: (Cum Successor Piscatoris loquor… super illam Petram (scil. Cathedram Petri) aedificatam Ecclesiam scio, quicunque extra hanc domum agnum comederit profanus est, si quis in Arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio… quicunque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, Antichristi est). S. Basilius Epist. 52. ad Athan. scribit: (Romanum Pontificem compellendum esse, ut quid credendum sit, si per Concilium definiri non donetur, ipse determinaret). S. August. lib. I. contra Julianum cap. 5: (Per Papae Rescriptu causa Pelagianorum finita est). S. Thomas Quodlib. 10. a. 6. (Magis standum est sententiae papae, ad quem pertinet determinare de Fide, quam quorumlibet sapientum). Et 2. 2. q. II. a. 2. ad 5: (Postquam essent aliqua Ecclesiae authoritate determinata, haereticus esset, si quis repugnaret; quae quidem authoritas principaliter residet in Summo Pontifice). S. Bon. in summa Theolog. q. I. a. 3. D. 3. (Papa non potest errare, suppositis duobus: Primum quod determinet quatenus Papa; Alterum, ut intendat facere Dogma de Fide.) Probatur IV. ex Schola Gallicana, falso enim nobis objicit Hottingerus haereticus dicens: (Gallia universa a vobis dissentit). Quandoquidem asserit Milante Exercit. 19. super Prop. 29. Alexand. VIII. Paucos esse authores Gallos, qui Romani Pontificis infallibilitatem contendunt, respectu ad Gallos Nobiliores, qui illam propugnant, ut praesertim Petrus Matthaei in Sum. Const. Spondanus an. 1415. n. 16. differens in Decr. Const. Bosvinus tom. 4. de Concordia. Idem docuit Gerson de Pot. Eccl. cap. 10. dicens: (Tandem ex his dicere possumus, quod plenitudo potestatis est a Christo collata Petro, sicut Vicario suo, et suis Successoribus). Idem statuere conati sunt Episc. Gallicani antiqui an. 1626. ar. 137. et in Conc. Generali Lugdun. 2. ubi prae ceteris numerabantur Episcopi Galli, qui Graecorum confessionem acceperunt, scil. quod Sancta Romana Ecclesia plenum Principatum obtinet super Universalem Ecclesiam, etc. ut supra relatum est. Et quamvis Universitas Sobornica (ortum agnoscens a Roberto Sorbon ex anno 1253. Confessario S. Ludovici, erectaque a Carolo Magno an. 1290. in Universitatem) contrariae fuerit sententiae, hoc tamen accidit tantum ex tempore Concilii Constantiensis opera Gersonis, et Almaini, qui in eadem Universitate adscripti ad coprimendum trium Pontificum Schisma, ad Concilium, tanquam ad Judicem Superiorem, et in hujusmodi casu necessarium, causam deferendam existimarunt. Novissimi vero Sorbonici non attendentes, quod ipsorum Majores de Papa dubio sint loquuti, eorum innixi authoritati, dixerunt Judicium Romani Pontificis non esse infallibile, nisi Ecclesiae, sive Generalis Concilii consensus accedat. Ceterum ante Concilium Constantiens, et Basileense advertit Raynaldus scriptor Gallus in Opusc. de Rom. Pont. omnes Theologos anteriores unanimiter docuisse definitiones Pontificias etiam Concilia rem facere de Fide. Immo habetur apud Nauclerum part. 4. lib. 8. c. 6. quod Facultas Parisiensis anno 1320. damnavit tanquam haereticos articulos Marsilii Paduani dicentis: Romanum Pontificem esse fallibilem. Et anno 1534. (ut apud eundem Nauclerum) damnavit eundem errorem contra Joannem Morandum. Ite Duvallius Doctor Gallus de Sup. Pont. p. I. q. 7. refert consuetudinem fuisse Facultatis parisiensis, ut ab ea Laureati protestationem nunquam Ecclesiae Romanae contradicendi praemitterent. Idem Author refert ipsam Facultatem damnasse, ut haereticum Marcum Antonium de Dominis, quia docebat Pontificis authoritatem esse fallibilem. Hinc videre est apud Troila tract. 6. de Sum. Pont. a. 6. ex n. 54. et ap. Milante in exercit. Dogm. 19. super Prop. 29. Alex. VIII. quot Concilia Provincialia Gallicana plausuerint Pontificis infallibilitati. Synodus ipsa Parisiensis anno 1626. in art. 137. ubi Tit. Monita Cleri Gallicani ad Dominos Archiepiscopos Regni, ecce quid sensit: (Hortamur igitur Episcopos omnes, ut Sanctam Apostolicam Romanamque Ecclesiam, utpote ex Dei sponsione infallibili Ecclesiarum Matrem…) Et infra loquens de ipso Romano Pontifice: (Is enim Successor est Petri, super quem Christus Jesus Ecclesiam fundavit, quando illi claves Regni Coelorum, et donum infallibilitatis in causis Fidei reliquit). Valde autem notandum id, quod Episcopi Galliarum (ut refert Milant. l. cit.) in obsequium Bullae, quam Innocentius X. emanavit in confixione Janseniarum Thesium, ad Ipsum scripserunt; Inter cetera haec scripta sunt: (Hujus doctrinae lucem pristino decori restituit prolatum a S. V. postulantibus Galliarum Episcopis Decretum; De quo in negotio illud observatione dignum accidit, ut quemadmodum Innocentius I. Pelagianam Haeresim damnavit olim, sic Haeresim ex adverso Pelagianae oppositam Innocentius X. Auctoritate sua proscripserit. Enimvero vetustae illius aetatis Ecclesia, Cathedra Petri Authoritate sulta, quae in Decretali Epistola Innocentii elucebat, Pelagianae Haeresis absque cunctatione subscripsit. Perspectum enim habebat, non solum ex Christi D. pollicitatione Petro facta, sed etiam ex actis priorum Pontificum, et ex anathematismis adversus Apollinarium, et Macedonium nondum ab ulla Synodo OEcumenica damnatos, a Damaso paulo antea jactis, judicia pro sancienda regula a Pontificibus lata, Divina aeque, ac summa per universam Ecclesiam Auctoritate niti, Christiani omnes ex officio ipsius quoque mentis obsequia praestare teneantur.) Deinde praelati Episcopi Bullam venerantes eam promulgare promittunt. Hinc colligitur, quam fuerit nova sententia Cleri Gallicani, et quam diversa ab illa, quam Majores sui enixe tenuerint, et propugnarint. Probatur V. rationibus. Prima ratio est D. Thomae, qui 3. p. q. 25. a. I. docet pollicitationem infallibilitatis in rebus Fidei tantum Successoribus Petri esse factam, et ideo dicit Ecclesiam non posse errare, quia Papa errare nequit: Ecclesia universalis (verba D. Thomae) non potes errare, quia Ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia dixit Petro: Ego rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. Secunda ratio est ejusdem S. Doctoris, qui alibi 2. 2. 9. I. a. 10. ait, quod in Ecclesia non posset una Fides servari, nisi per ejus Caput Pontificem quaestiones Fidei diffinirentur: Et ratio est, quia una Fides debet esse totius Ecclesiae (secundum illud I. ad Cor. I.), quod servari non posset, nisi quaestio Fidei deerminaretur per Eum, qui toti Ecclesiae praest. Ratio tertia est inveterata Ecclesiae consuetudo; Hac ratione pro nostra sententia tuenda utitur eruditissimus Melchior Canus in suo perdocto Opusculo de Locis Theologicis lib. 6. cap. 7: (Si nullus itaque (sic Author arguit) legum Christi serior est interpres, quam perpetuus Ecclesiae usus, Ecclesia vero in Fidei rebus, non ad Antiochenum, Alexandrinum, Hierosolymitanum, sed Romanum Pontificem omni tempore recurrerit, ejusque judicia uti irrefragabilia semper tenuerit; Cur dubitabimus illum Petro in hac praerogativa dare successorem? Hoc ispo rerum testimonio roboratur: Nam Christi de Petro, et Successoribus vaticinia in Romana Ecclesia videntur impleta. Cum ceterae Apostolorum Ecclesiae, vel ab Infidelibus occupatae, vel ab Haereticis affectae, aliquando fuerunt: haec una tot inter Hostes nec Infidelibus, nec Haereticis valuit expugnari. Hinc quaeri solet, an haereticum sit asserere, posse quandoque Romanam Sedem, quemadmodum et ceteras, a Christi Fide deficere? Ei faciant satis Hieronymus perjurum dicens, qui Romanae Sedis Fidem non fuerit secutus. Cyprianus dicens: Qui Cathedram Petri, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia esse non confidat. Synodus Constantiensis haereticum judicans, qui de Fidei Articulis aliter sentit, quam S. Romana Ecclesia docet. Illud postremo addam, cum ex Traditionibus Apostolorum ad evincendam Haeresim argumentum certum trahatur; constat autem Romanos Episcopos Petro in Fidei Magisterio successisse, ab Apostolis esse traditum, cur non audebimus assertionem adversam tanquam haereticam condemnare? Sed nolimus Ecclesiae judicium antevertere: Illud affero, et fidenter quidem affero, pestem eos Ecclesiae, et perniciem afferre, qui aut negant Romanum Pontificem Petro in Fidei Doctrinaeque Authoritate succedere, aut certe astruunt Summum Ecclesiae Pastorem, quicunque ille sit, errare in Fidei judicio posse. Utrumque scilicet Haeretici faciunt: Qui vero illis in utroque repugnant, hi in Ecclesia Catholici habentur.) Hucusque Canus. Cui valde favet id, quod D. Cyprianus sedulo advertit in Epist. 3. lib. 2. dicens: Neque enim aliunde Haeres obortae sunt, quam inde quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia Sacerdos, et ad tempus Judex vice Christi cogitatur. Et ratio hujus gravis sententiae Cypriani est, quia Romanae Sedis Decretis illi qui pertinaciter restiterunt, primum (ut bene advertit cit. Episcopus Stabiensis) Schismatici facti sunt, deinde Haeretici. Ex his omnibus tandem infertur DD. cum Suar. lib. 3. De Fidei defens. Bannez, et Bellarm. lib. 4. de Pont. cap. 2. nostram sententiam esse saltem Fidei proximam, et contraria (dicit Bellarm. l. cit.) videtur omnino erronea, et haeresi proxima. Objiciunt Adversarii plures Pontifices in Fidei judiciis errasse. Sed facili negotio nos ab hac oppositione possemus expediri, generaliter respondendo cum Cano, et Bellarmino, quod ii Pontifices, qui errasse adducuntur, non ut universales Ecclesiae Doctores, sed tantum private locuti fuerint, ut ex Historiis patere demonstrant. Sed ne ex aliquibus gestis, quae passim, et jactanter, sed nimis discerpta, ab Adversariis adducuntur, quis forte decipiatur, nobis ad singula libet respondere. Objiciunt I. quod Liberius Papa Arianam Haeresim non dubitaverit subscribere. In hoc autem sciendum, quod, cum Liberius primum ad Mediolanense Conciliabulum subscribendum reluctaret, in exilium a Constantio Imperatore fuit expulsus, ac in ejus locum ab Arianis suffectus fuit Felix II. Indeque Ariani in Conventu Firmicensi novam Fidei formulam prodiderunt, in qua dolose dixerunt Filium Patri similem in substantia. Hanc Liberius toedio exilii victus impudenter subscripsit; Ob quam rem ab exilio revocatus Romam devenit, sed a Romanis ob hujusmodi flagitium aversis rejectus fuit, et in ejus locum Felix advocatus; qui postmodum ob sui constantiam in abjicienda Arianorum formula damnatus capite plexus est. At Liberius, Felice defuncto, cum resipuisset eandemque formulam damnasset, denuo Pontifex est acclamatus. Liberii itaque privatus lapsus, cum non ex Cathedra docuerit, nostram non infirmat sententiam. Objiciunt II. Vigilium Papam in Epist. ad Theodoram Imperatricem anathema dixisse iis, qui duas in Christo naturas confiterentur, in quo videtur ipse Pontifex Haeresi Euthichetis adhaesisse. Sed hic notandum, ut refert Baron. an. 54. 7. n. 40. quod hunc errorem Vigilius professus est tempore, quo, expulso Imperatricis ope Silverio legitimo Pontifice, ipse Papa potius Antipapa fuit creatus; Sed postmodum, cum idem, mortuo Silverio, legitime Sedem Pontificiam est adeptus, nullimode errorem illum protulit unquam, aut simulavit. Objiciunt III. in eundem Vigilium, quod approbasset tria Capitula, quae postea damnavit Concilium Constantinopolitanum Generale, jam ab ipso Vigilio inde confirmatum. Sciendum, quod Justinianus Imperator, opera Theodori Caesariensis, Edictum prodidit, in quo tria Capitula continebantur, scil.damnatio memoriae, et scriptorum Theodori Mopsuasseni, Ibae Episcopi Edessae, et Thodoreti Episcopi Ciri, in quibus errores Nestorii excusabantur. At quia in Conc. Chalcedonensi praefatorum Authorum laudabilis mentio facta fuit, plures Episcopi Edictu illud reprobarunt. Deinde Constantinopoli consensu Pontificis Concilio convocato, juxta Caesaris Edictum tria illa Capitula fuerunt confirmata; Et Vigilius adsunsionem Imperatoris Edictum clam subscripsit. At, ut hoc propalatum fuit, magna in Ecclesia scissio orta est; Qua de re Vigilius decrevit, ut effectus Edicti suspenderetur, et res ad Generale Concilium revocaretur. Deinde idem Vigilius in quodam suo Rescripto, Constituto Vigilii vocato, damnavit quidem scripta Theodoreti, et Ibae, sed personas a censuris immunes reliquit; Verum est, non negamus, quòd postea anno sequenti Imperator a Vigilio revocationem Constituti, et Concilii confirmationem obtinuit; Sed ex hac revocatione quid aliud inferre possunt Adversarii, nisi ad summum quod dicit S. Gregorius lib. 3. Epist. 3.: Non enim mutatio sententiae, sed inconstantia sensus in culpa est. Si quis autem dixerit, quod Vigilius in Fide erravit, pariter dicere debet, quòd erravit et Synodus Chalcedonensis, quae idem declaravit ac Vigilius in suo Constituto. Ceterum constat rem hanc non ad Fidem pertinuisse; quod enim Theodoretus, et Iba non solum male, sed etiam mala fide scripsissent, et ideo non tantum scripta, sed etiam personae fuissent damnandae, meri facti res erat. Hinc ne dicantur Concilia inter se discrepasse, dicendum quod in Chalcedonense fuit pertractatum de Personis, in Constantinopolitano autem de Scriptis. Hinc S. Gregorius monuit: Scire vos volo, quod in ea (scilicet in Synodo Chalcedonensi) de personis tantum, non autem de Fide aliquid gestum est. Objiciunt IV. Honorium in Synodo 6.7. et 8. damnatum fuisse ut haereticum ob Epistolas ab ipso missas ad Sergium Monothelitarum Principem. Sed immerito, nam primo praefatas Epistolas asserunt alii fuisse a Graecis suppositas. Deinde respondetur Honorium quidem duas in Christo voluntates, et operationes fassum esse, sd prudenti concilio nomina vetuit unius, vel duarum voluntatum, quae tunc erant inaudita; Tunc temporis enim, cum Monothelitarum error exurgeret, et Cirus Alexandrinus unam in Christo operationem, Sophronius autem Hierosolymitanus duas praedicaret; Honorius ad sedandum imminens Schisma in sua prima Epistola scripsit abstinendum tam a voce unius operationis, ne videremur Euthichianis unam in Christo nautram agnoscere, quam a voce duarum operationum, ne cum Nestorio duas personas ponere videamur. Nec obstat illud, quod Honorius paulo infra scripsit: Unam tantum voluntatem fatemur Domini nostri Jesu Christi. Nam illibi tantum de Humana Natura Christi locutus est, cum scripserit in Homine Christo non fuiss duas pugnantes voluntates, unam carnis, alteram spiritus, sed unam tantum spiritus: in Christo enim caro non concupiscebat adversus spiritum. Et patet hoc ex ejusdem Epistolae sequentibus verbis; Et id testatur S. Maximus, qui Honorii tempore scripsit, et Honorium de Monothelitarum erroribus fecit indemnem. Quod autem Honorius in 6. Synodo legatur damnatus, dicimus hoc ibi confictum esse a Graecis, quos omnibus patet se Romanae Sedi semper fuisse infesissimos, quosque praeterea comperum est in eadem Sexta Synodo quasdam Epistolas Vigilii Sergio favents dolore inseruisse. In eadem autem Synodo recepta fuit Epistola Agathonis tunc temporis Papae, in qua pronunciabatur Romanam Cathedram nec unquam defecisse, nec deficere posse. Omnia haec autem confirmantur testimonio Pontii, qui in Libello, quem de septem Synodis scripsi, refert damnatos Pyrrhum, Cirum, Sergium; de Honorio vero nullum verbum. Objiciunt V. Quod S. Cyprianus fortiter restitit Decreto Stephani Papae, et ad futurum Concilium appellavit. Sed respondetur I. quod S. Martyr nunquam hoc Dogma putavit spectare ad Fidem, sed tantum ad Disciplinam, dum ipsemet scripsit ad Jubajanum Epist. 73. in hac controversia, quemlibet Episcopum se gerere posse juxta suum arbitrium. Stephanus enim nunquam declaravit hoc esse de Fide, sed tantum ad ipsum Cyprianum scripsit: Si quis a quacunque Haeresi veneris ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est. Et quia Cyprianus putabat vetustam traditionem esse, ut Baptizati ab Haereticis iterum rebaptizarentur, ideo Concilium Generale expetivit, ut ex testimonio tot Episcoporum praxis Ecclesiarum, hujusque rei veritas innotesceret. Praeterea, esto Cyprianus prius restiterit, tandem Decreto se subjecit, ut testantur quamplurimi AA. Cabass. Baron. Tomass. Lud. Bail, et alii apud Milante, et hoc absolute ex Majorum testimoniis testatus est S. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferum. Sed nolo hic multus esse, cum altius haec ptima Conclusio confirmabitur ex dicendis mox in secunda, ad quam nunc veniamus.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |