| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio super Pontificia Potestate (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
§. II. De Authoritate Pontificis supra Concilium. Praenotandum I. Hoc, quod Papa sit supra Concilium, non intelligendum de Papa dubio tempore Schismatis, cum probabiliter dubitetur de legitima Ejus electione; Quia tunc quisque debet Concilio subesse, sicut definivit Concilium Constantiens in sess. 4. Tunc enim Generale Concilium Supremam Potestatem immediate habet a Christo, sicut in tempore Sedis vacantis, ut bene advertit S. Antonin. p. 3. tit. 23. cap. 2. §. 26. Praenotandum II. Idem valere respectu Pontificis haeretici manifesti et externi, non autem occulti et mentalis. Quamvis Alii rectius dicant tunc nequaquam Papam a Concilio tanquam a suo Superiore authoritate privari posse, sed immediate expoliari a Christo, supposita conditione depositionis prout ad id requisita. Praenotandum III. Quod Concilium Generale respectu Papae, potest multipliciter intelligi; Primo, si Concilium sine Papa consideratur; et tunc nullam Concilium authoritatem habet, nisi in casibus praedictis Schismatis, et Haeresis: quia Concilium est Episcoporum Congregatio sub Papa uti Capite constituta. Secundo, quando in Concilio praesidet Papa ut Caput, a corpore (nempe ab Episcoporum coetu) non divisum: vel quando Concilium confirmatur a Papa, tunc nequit Concilium intelligi supra Papam, nam alias Concilium nulla indigeret Papae auctoritate, vel alias Papa authorizaret contra seipsum, quod nequit subsistere. Tertio, cum Concilium est congregatum a Papa, et Papa consideratur ut Caput, et Episcopi ut corpus a Capite divisum, in hoc sensu quaeritur, an Papa sit supra Concilium, vel econverso. Circa hoc quaesitum prima Haereticorum sententia est, quod Concilium sit supra Papam, ut Calvinus, et alii. Huic autem sententiae adhaeserunt Episcopi Conciliabuli Basileensis cum Joanne Antiocheno; Et tempore Schismatis Joannis Jerson, de quo ait Victoria: (Ille Doctor per omnia fuit infestus authoritati Pontificum, et multos infecit suo veneno). Et sic etiam tenuere Almainus, Aliacensis, et alii pauci illius temporis, quorum sententiam Fagnanus ait pro nihilo esse habendam, eo quod ex ambitione ortum habuit in Concilio Basileensi, dum de eis fuit benemeritus Felix V. Antipapa, postquam Eugenium IV. deposuerunt. Clerus autem Gallicanus declaravit, ut supra relatum est, Decretum Concilii Constantiensis de authoritate Synodi supra Papam etiam extra Schismatis tempus extendendum. Differt tamen haec a sententia Haereticorum, qui dicunt Papam non esse totius Ecclesiae Caput, sed tantum Romanae; Catholici vero dicunt Papam esse Caput totius Ecclesiae, non autem in Concilio congregatae, et collective, sed divisive singularum Ecclesiarum, ut se habet Generalis respectu ad Monasteria Religionis. Adest secunda sententia Glossae in cap. Nisi competerent. 2. qu. 7. dicentis, quod Papa sit supra Concilium; tamen ubi Ipse sponte se subjiciat Concilio, Concilii sententiae teneatur parere. Hoc vero recte reprobant S. Antonin. Cajet. Bellar. etc. Quia cum Auctoritas Pontificia sit de jure Divino, non potest Papa ei renunciare, ut declaravit Bonif. VIII. in Extrav. Unam sanctam. De Major. et Obed. dicens: Potestas Suprema a Deo solo, non ab homine poterit judicari. Secus vero esset, si ageretur tantum de judicio discretivo (non autem coactivo), ut aliqui Papae fecerunt, dum accusati causas sua in Concilio discuti voluerunt. Tertia tamen sententia, cui subscribimus, tenet Papam non dubium semper esse supra Concilium Generale, sive supra omnes Ecclesias, etiam collective sumtas. Et hanc tuentur S. Thom. S. Bonav. Alex. de Ales, S. Joan. a Capistr. S. Bern. Sen. B. August. Triumphus. Baron. Bellarm. Sfondratus, Pallavic. Emman. Schelstrate, Lupus, Cabass. Cajet. Gotti, et alii apud Milant. l. cit. Probatur I. ex Scripturis, et I. ex Luca 22. 33.: Simon, Simon ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret, sicut triticum; Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Observa, quod Christus Dom. pro solo Petro rogavit, qui solus fratres confirmare debebat. Ergo, si Fides Petri deficere potuisset, fratres non valuissent confirmari a Petro. Falsum est nonnullorum Parisiensium commentum, qui hoc loco putant Christum orasse pro Ecclesia universali, sive pro Petro ut totius Ecclesiae figuram gerente; Dominus enim designavit unam tantum personam: Simon, Simon. Et cum coepisset loqui in plurali: Satan expetivit, ut cribraret vos. Deinde mutavit loquendi formam: Ego autem rogavi pro te. Certe, si de tota Ecclesia loqueretur, multo rectius dixisset rogavi pro vobis. Verba porro illa, confirma fratres tuos, manifeste revincunt Christum non fuisse Ecclesiam allocutum; Qui enim fingi possunt Ecclesiae Universalis fratres? Nec audiendi sunt qui docent Christum orasse hoc loco pro perseverantia Petri, laborant namque ad interpretanda in eo sensu posteriora illa verba, confirma fratres tuos. Ea itaque habenda textus expositio, ut privilegium Petro, et Successoribus ejus Christus impetraverit, ne aliquid contra Fidem possent docere. Ita scripsit Agatho Papa in Epistola ad Constantinum Imper. quae lecta est in VI. Synodo, et ibi ab omnibus probata: Haec est vera Fidei Regula (verba Epistolae), quam tenuit Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, quia dictum est Petro: Ego autem rogavi pro te, etc. Huic Dominus Fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare Eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices meae exiguitatis Praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est agnitum. Ita elegantius S. Leo etiam monuit in serm. 3. Assumt. ad Pontific.: In Petro ergo omnium fortitudo munitur, ut firmitas, quae Petro tribuitur, per Patrum Apostolis conferatur. Probatur II. ex Act. Apost. cap. 15. 7. ubi, Concilio inter Apostolos inito, sic Petrus affatus est: Viri fratres, vos scitis, quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere. Quibus verbis sat diserte Patrus significavit Deum tantum Ipsi, et Successoribus suis Potestatem docendi Gentes quid debeant credere tradidisse. Probatur III. ex Joan. 21. v. 16. et 17.: Pasce agnos meos… Pasce oves meas. Hinc D. Cyprianus Epist. 9. lib. 3. ait: Ecclesia est plebs Sacerdoti adunata, et Grex Pastori suo adhaerens. Eusebius Emissenus in serm. Nat. S. Jo. dicit: Prius agnos, deinde oves commisit, quia non solum Pastorem, sed Pastorem Pastorum eum constituit. S. Bernar. lib. 2. de Confid. ad Eug. III. addit: Habent illi assignatos Greges, Tibi universi crediti: uni unus. Sic loquuntur Patres; probent autem Adversarii ubi in Scripturis habeatur, quod oves in Concilio desinant esse oves subjectae suo Pastori, immo quod oves ibi in Pontificis Pastorem commutentur. E contrario in Scriptura legitur, quod Pontifex fuit positus ut Pastor non tantum ovium, sed totius ovilis, quando Christus pronunciavit Jo. 10. 16.: Fiat unum ovile et unus Pastor. Nec obstat dicere, quod Act. 8. Apostoli miserint Petrum una cum Joanne in Samariam; nam non miserunt imperio, sed consilio tantum, prout Rex a suis Ministris dicitur etiam ad bellum missus. Probatur II. Ex Conciliis, et I. Ex Concilio Nicoeno Can. 18. ubi sancitur: (Omnes Episcopi in gravioribus causis libere Apostolicam appellent Sedem, cujus dispositioni omnes majores causas antiqua Apostolorum auctoritas reservavit). De quo Can. 5. Julius I. memoratur; et Nicolaus I. dicit, quod Concilium sic non esset allocutum, nisi infallibilem in Pontifice agnovisset Potestatem. Rursusque habetur in Can. 29. ejusdem Nicoenae Synodi (ut apud Fagnan. cap. Nullus. de Elect. nu. 49.): (Ille qui tenet Sedem Romae Caput est omnium Patriarcharum, sicut Petrus, ut qui sit Vicarius Christi super cunctam Ecclesiam Christianam). Si ergo Papa est supra Ecclesiam, necessario supra Concilium erit, quod Ecclesiam repraesentat, ut Constantiensis Synodus in relato Decreto quartae sess. expressit. II. Ex Concilio Chalcedonensi habetur (ut legitur apud D. Thom. opusc. contra Graecos): Omnia ab eo (scilicet a Papa) definita teneantur, tanquam a Vicario Apostolii Throni. Refert insuper Bellarm. tom. 2. lib. 2. pag. mihi 87. ex Act. 3. ejusdem Concilii, ibi damnatum fuisse Dioscorum, quia Romanum Pontificem ausit judicare, et damnare, etiamsi hoc fecerit sussultus auctoritate Synodi Ephesinae generaliter congregatae. Ergo bene arguit Bellarm. si Dioscorus cum generali Concilio Papam non valuit judicare, profecto infertur Concilium non esse supra Papam. III. Ex Concilio Constantinopolitano IV. ubi in sess. V. sic habetur: Neque nos sane novamde illo judicii sententiam ferimus, sed jam olim a SS. Papa Nicolao pronunciatam, quam nequaquam possumus immutare. Et in Can. 2.: Itaque BB. Papam Nicolaum tanquam Organum Sancti Spiritus habentes, etc. Ergo hoc Concilium declaravit sententiam Pontificis esse immutabilem. IV. Ex Concilio Constantiensi, ubi, ut refert Bellarm. approbata fuit Epistola Martini V. in qua de haeresi suspectos sic interrogare praecipiebatur: Utrum credant, quod Papa sit Successor Petri habens Supremam Auctoritatem in Ecclesia Dei? At certe Potestas Suprema illa est (recte arguit Bellarm.) qua nulla est major, et cui nulla aequalis. Deinde habetur: quod Idem Concilium Constantiense damnavit Propositionem 37. Wiclephi, quae dicebar: Papa non est immediatus, et proximus Vicarius Christi. Si ergo Papa est immediatus Christi Vicarius, necessario dicendus etiam Superior Concilio, alias non immediatus, sed vix mediatus Vicarius Christi dici deberet. Valde etiam nostram sententiam confirmat Concilium Florentinum, prout relatum est supra in probatione primae Conclusionis, ubi Papa appellatur totius Ecclesiae Caput, Doctor, et Pastor; Caput enim non pendet a membris, Doctor non instruitur a discipulis, Pastor non regitur ab ovibus. Maxime autem urget Concilium Lateranense V. sub Leone X. sess. II. in quo Decretum Basileensis Conciliabuli fuit reprobatum, et solemniter recepta fuit Constitutio Leonis X. Pastor Aeternus, in qua perspicuis verbis fuit declaratum: Solum Romanum Pontificem tanqua super omnis Concilia Auctoritatem habentem, Conciliorum indicendorum, transferendorum, ac dissolvendorum plenum jus et potestatem habere, medum ex S. Scripturae restimonio, dictis SS. PP. ac aliorum Romanorum Pontificum, sed propria eorundem Conciliorum confessione manifeste constat. Huic autem expressa definitioni Potestatis Pontificiae supra Concilia, duo tantum ait Bellarm. objici posse: primum, quod hoc Concilium non fuerit Generale, quia Episcopi nec ad numerum centesimum pervenerunt. Sed Bellarm. respondet hoc vix dici posse, dum Concilium legitime convocatum fuit, omnibus patuit, et in eo verus Pontifex praesedit; et ideo hoc Concilium ut certe legitimum et Oecumenicum communiter habetur, prout videre est apud Cabass. Graves. Baron. Tomassin. etc. Alterum, quod Concilium non fuerit ab omnibus receptum; Sed hoc parum refet (addit Bellar.), nam constat Conciliorum Decreta approbatione Populi non indigere, cum non ab eo Auctoritatem accipiant. Et, si Decreta circa mores aliquando per desuetudinem abrogari valent, quia ex temporis diuturnitate praesumitur ipse Pontifex in abrogationem consentire, hoc tamen nequit esse in Decretis circa Fidem, quae postquam sunt constituta, necessario immutabilia evadunt: Quod vero (subjungit Bellar.) Concilium hoc rem istam non definivit proprie ut Decretum Catholica Fide tenendum, dubium est; Et ideo non sunt proprie haeretici, qui contrarium tenent, sed a tremeritate magna excusari non possunt. Idemque tenent Ludovicus Bail, et alii apud Milant. l. cit. Probatur III. ex definitionibus Pontificum (quos ideo Novatores ambitionis, temeritatisque arguunt); Quamvis enim non videatur probare definitio Iudicis illius, qui, an Judex sit, in dubium revocatur; Attamen negari non potest saltem magnum pondus nostrae sententiae addere tot definitiones Pontificum, qui juste existimantur, quod non ita facile has Sanctiones emanassent, nisi in Ecclesia sat universe haec, sententia esset recepta. Infallibilia autem esse Romani Pontificis Decreta definivit Anaclerus cap. Sacrosancta. Dist. 22. et cap. Facta. 9. Q. 3. Gelasius cap. Cuncta. 9. Qu. 3. et praecipue Paschalis II. cap. Significasti. Extrav. de Elect. qui ita decrevit: Omnia Concilia per Romanae Ecclesiae authoritatem robur acceperunt, et in eorum statutis Rom. Pontificis patenter excipiatur authoritas. Bonifacius VIII. in cap. Sacrosancta: de Major. et Obed. dicens: Porro subesse Romano Pontifici omnem humanam creaturam declaramus, definimus, et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis. Leo IX. scribens ad Leonem Acridanum cap. 31. dixit: Petrus, et ejus Successores liberum de omni Ecclesia habent judicium. Idem declaravit Innoc. I. in Epist. ad Carthaginenses. Idem Dionysius Papa Ep. 2. ad Severum. Idem Greg. Magnus lib. 4. Ep. 52. Has quidem Sanctiones, licet in causa propria, ut vocitant Galli, editas, Gersoni tamen, et quibuscunque aliis Authoribus praeferendas esse constat. Probatur demum ex ratione, quia Regimen Monarchicum inter alia est optimum, ut docet D. Thom. in 4. contra Gentes cap. 76. his praestantibus verbis: Optimum Regimen multitudinis est, ut regatur per unum; pax enim, et unitas subditorum finis est Regiminis, unitatis autem congruentior causa est unus, quam multi, unde Christus Jo. 10. 16. dixit: Et fiet unum ovile, et unus Pastor. Calvinus docuit Christum non instituisse Gubernium Monarchicum in Ecclesia; Sed communiter oppositum vere docent Catholici cum D. Cypriano; et idem Gerson scripsit: Haereticum esse qui contrarium tenet: nullam aliam politicam constituit in Ecclesia Christus praeter Monarchicam. Adde, si Regimen in Ecclesia non esset Monarchicum, non satis a Deo Ecclesiae bono provisum esset; nam cum raro Concilia conveniant, et raro convenire possint ob incommoda, dispendia, bella, raro etiam hoc Regimen existeret. Et ideo D. Antonin. p. 3. tit. 22. cap. 2. §. 3. dixit Christum Dominum Monarchiam in Ecclesia instituisse, Pontificem Vicarium Sui constituendo. Quapropter pluries accidit, ut notat Bellar. lib. 4. de Rom. Pont. cap. 3. Pontifices absolute Haereses sine Concilio damnasse, ut Pelagii, Priscilliani, Joviniani, Vigilantii, aliorumque multorum, quae eo ipso quod a Papa damnatae fuerunt, a tota Christi Ecclesia pro veris Haeresibus habitae sunt. Hinc docet D. Thomas, quod authoritatem quam, Concilia praeseferunt, totam a Pontificia Authoritate exhauriunt; Et ideo a Concilio ad Papam bene appellari potest, sed non a Papa ad Concilium. S. Thom. Qu. X. de Potentia a. 4. ad 13. Sic loquitur: Cujus (scil. Papae Authoritate sola Synodus congregari potest, et a quo sententia Synodi confirmatur, et ad Ipsum a Synodo appellatur. Et in opusc. Contra Impugn. Relig. cap. 4. dicit: SS. Patres in Concilio congregati nihil statuere possunt, nisi Authoritate Romani Pontificis interveniente. Objiciunt Adversarii I. Et dicunt, si ergo Pontifex est supra Concilia, haec inutilia sunt, et frustra ipsi Pontifices toties, ut Fidei quaestiones decerneretur, Concilia indixerunt. Sed responsio cuique patet, non enim Pontifices Concilia dicuntur convocasse, quia de Fide controversias definire non valerent, sed hoc fecerunt, ut, rebus magis ad trutinam mandatis, Haeretici validius convincerentur, et Dogmata Fidei, totius Ecclesiae judicio examinata, statuerentur firmius, ac facilius a Fidelibus reciperentur. Et ideo (ut Adversarii opponunt, sed immerito) plures Pontifices post suas Definitiones Concilia convocarunt. Sed omnia, quae in Conciliis sunt unquam diffinita circa res Fidei, a Pontificia approbatione auctoritatem exhauserunt, prout declaravit Lateranense Ultimum sess. XI. ubi sic habetur: Consueverunt antiquorum Conciliorum Patres pro eorum, quae in suis Conciliis gesta fuerunt, corroboratione a Romanis Pontificibus, subscriptionem, approbationemque humiliter petere, et obtinere, prout ex Nicoena, Ephesina, Chalcedonensi, Sexta Constantinopolitana, Septima Nicoena, Romana sub Symmacho Synodis habitis, eorumque gestis manifeste colligitur. Ita apud Porrect. in D. Thom. 2. 2. q. I. 3. 10. Objiciunt II. textum Matth. 18. 15.: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum . . . quod si te non audierit, dic Ecclesiae. Ergo, dicunt, si correctio a Petro ad Ecclesiam est deferenda, Potestas suprema est in Concilio per Ecclesiam designato. Et confirmant ex verbis Innocentii IV. in cap. ad Apostolicae. de Sent. et Re judic. in 6. Qui Friderico II. scripsit, se paratum esse de consilio Concilii suam revocare sententiam. Sed respondetur, quod Christus non direxit Petro verba illa ut suo Vicario, sed omnibus Discipulis, et Fidelibus, praeceptum correptionis imponendo. Deinde per illa verba, dic Ecclesiae, non fuit designatum Concilium (quod raro habetur), ut possit corrigere delinquentes, sed nomine Ecclesiae intelliguntur Superiores jurisdictionem habentes, ut docet Chrisostomus Hom. 61. in Matth: Dic Ecclesiae (explicat), Praesulibus scilicet ac Praesidentibus. Ad illud autem Innocentii respondet Bellarm. lib. 2. de Conc. cap. 18. posse intelligi de judicio discretivo, non decisivo. Praeterquamquod ibi non agebatur de quaestione Fidei decernenda, sed tantum de sententia punitionis moderanda, si id pro pace cum Imperatore per Pontificem excommunicato concilianda conveniens visum fuisset. Objiciunt III. D. Leonem, Euthichetis Haeresi damnata, judicium illud passum esse denuo in Synodo Chalcedonensi discuti; Ex quo inferunt ipsum Pontificem sensisse suam Definitionem sine Concilio fallibilem esse. Sed respondetur, quod S. Pontifex non ideo permisit Synodum, quia suam Sanctionem non censuerit irreformabilem, sed ut error pleniori judicio Concilii potuisset aboleri, et omnia exorta dissidia, juxta Imperatoris desiderium, hoc modo sedari. Hoc patet ex ejusdem S. Leonis Epistola 17. Patetque ex ejusdem Synodi subsequenti Decreto, ubi sancitum fuit: Definitio omnibus placet: per os Leonis locutus est Petrus: haec Fides Patrum: qui aliter sentit anathema est. Objiciunt. IV. Concilia Constantiense, et Basileense. De Constantiensi duo Decreta opponunt edita, unum in sess. 4. quo dictum fuit: Haec Sacrosancta Synodus Ecclesiam repraesentans potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet cujusque Dignitatis, etiamsi Papalis existat, obedire tenetur in iis, quae pertinent ad Fidem, et extirpationem dicti Schismatis, et reformationem generalem Ecclesiae Dei, in capite, et in membris. Hoc Decretum editum in sess. 4. fuit postea confirmatum in sess. 5. Sed antequam ultra procedamus, circa Decreta haec sciendum, ut referunt Milant. loc. cit. et Troila Tract. 7. §. 8. n. 58. ex Emmanuel Schelstrate de Sensu Decr. Conc. Constant. quod Sacrum Cardinalium Collegium cum tribus Nationibus (adversus Germanicam) interfuerunt in Sessione tantum ob timorem Sigismundi Imperatoris, sine animo articulum definiendi; Atque in scriptis Patres sunt protestati de nullitate Sessionis hujus. Insuper testatur Card. Turrecr. lib. 2. de Ecclesia cap. 99. et 100. quod, sicut apertissime patet ex gestis illius Congregationis, Decreta illa, si ita sunt appellanda, facta sunt solum a Patribus aliquibus obedientiae Joannis XXIII. Qui Patres tantum ad tertiam partem pertingebant; qua de re (asserit Milante loc. cit.) Concilium definitionem illam emanavit, cum nondum fuerit OEcumenicum. Et ideo quisque videt cujus roboris sit illud Decretum tam tumultuarie editum, saltem sine unanimi suffragio Patrum; Nam, ut scripsit idem Joannes XXIII. Duci Bituricae apud Troila n. 59. non fuerunt data suffragia per singulos, uti oportebat, sed incongruenter statutum fuit quamlibet. Nationem unum suffragium habere. Et hoc factum confirmat Cardinalis Aliacensis in Tract. de Eccl. Auth. p. I. cap. 4. qui in Concilio adfuit, hocque dubium in illo proposuit, ne ipsius Acta deinde in dubium de nullitate vocarentur. Hinc praefatus Cardinalis Turrecrem. loc. cit. qui etiam Synodo interfuit, et Cajet. p. I. de Auth. Papae cap. 8. absolute asserunt Decreta illa nullius fuisse momenti, cum non intervenerit Ecclesia ; Prout etiam affirmavit Eugenius IV. in Apologia contra Basileenses, affirmans: Quod ibi actum est, universae Ecclesiae non debet adscribi. Praeterea, adhuc praefatis Decretis admissis, respondent Bellarm. Turrecrem. Spondan. et alii, quod Decreta illa fuerunt pro Papa dubio, et tempore Schismatis tunc graffantis, cum inter tres Pontifices tunc constitutos quisque Pontificiam Dignitatem sibi vindicabat, sed ii omnes a Concilio fuerunt depositi, et Martinus V. eodem tempore a Cardinalibus Pontifex legitime creatus. Et hoc bene constat ex ipsius Concilii verbis, ut supra relatis: Cui quilibet… obedire tenetur in iis, quae pertinent ad Fidem, et extirpationem dicti Schismatis. Nec officiunt verba subsequentia: Et reformationem generalem Ecclesiae Dei in Capite, et in membris. Nam primo respondet Troila Tract. 7. a. 7. §. 8. n. 54. ex doctissimo Emman. Schelstrate de Sensu Decr. Conc. Constant. quod praedicta ultima verba fuerunt a Basileensibus adulterata in secundo Decreto, ubi eadem verba primi Decreti identice leguntur repetita, additis illis, et reformationem, etc. Deinde respondetur, quod Decreta illa loquebantur in subjecta materia, scilicet in casu Papae dubii, in quo (ut notatum est in praemissis) Suprema Potestas est in Concilio tam quoad materias Fidei, quam quoad definiendum quis sit verus Pontifex, tunc enim quisque definitioni Concilii subjici debet. Tunc autem temporis in dubium revocabatur, quis esset verus Pontifex; Et quamvis legitimus Pontifex esset Joannes XXIII. ut aliquis contendit, attamen hoc ubique non constabat; quapropter, ut habetur ex Historiis (apud Suarez. De Fid. l. 3. c. 18.), ipse Joannes ad Ecclesiae pacem firmandam sponte Pontificatum resignavit. Idem confirmatur ex declaratione ejusdem Synodi Constant. in sess. 5. ubi dictum fuit: Item declarat, quod quicunque qui mandatis hujus S. Synodi, et cujusque alterius Concilii Generalis super praemissis, seu ad ea spectantibus factis, vel faciendis, obtemperare contempserit, etc. Ex quibus verbis sat patet Synodum locutum esse tantum de Conciliis, quae celebranda fuerint Super praemissis, etc. Quae autem sunt illa praemissa, nisi Schisma sopiendum, Pontificesque dubii deponendi? Haec enim fuit vera causa hujus Synodi celebrandae, nempe eventus Papae dubii. Ceterum in Congregatione habita die 11. Septembris an 1417. communiter decisum fuit, quod Papa rite et canonice electus a Concilio ligari non posset. Si igitur est certum Papam non posse ligari legibus Concilii, certum est etiam Concilium non esse supra Papam, nec a Papa appellari posse ad Concilium. Accessit inde Synodus Basileensis, quae Decretum Constantiensis confirmavit, immo universe definivit Concilium esse supra Papam, et usque ad deponendum Eugenium IV. ausa est. At de hoc Concilio videamus, quid AA. dicant. S. Antoninus p. 3. tract. 22. cap. 10. §. 4. vocat illud Conciliabulum viribus cassum, Synagogam Satanae. S. Joannes de Capistran. De Papae, et Conc. Auth. cap. 3. appellat illam Synodum profanam, excommunicatam, interdictam Basiliscorum speluncam, Doemonum cavernam. Concilium Florentinum in sessione habita 4. Septembris 1439. Determinationes Concilii Basileensis damnavit tanquam impias, et scandalosas. Concilium Lateranense V. sess. II. ut legitur in Bulla 20. Leonis X. Pastor Aeternus. §. 6. expressit, quod praefatum Concilium post translationem factam ab Eugenio IV. ab illo conciliabulo vocato, Concilium amplius vocari non merebatur, ac propterea nullum robur habere potuerat. Et licet postea Eugenius confirmasset Decreta Concilii Basileensis, tamen expresse indixit tantum ab eo confirmari decisiones ad extirpationem Haeresis, et inter Principes pacem spectantes, omnia alia decreta usque tunc peracta invalida declarans, ut patet ex Epistolis Eugenii IV. lib 15. pag. 117. ac 123. et lib. 17. pag. 201. Idem in vita Mart. V. qui pariter tantum ea Decreta Basileensium confirmavit, quae ad comprimendam Haeresim pertinebant, ut habetur ex Actis ejusdem Concilii sess. 45. in tom. 3. Concilior. Enarrat autem Raynaudus anno 1421. n. 10. quod tunc temporis Episcopus quidam Gallus, pro legatione missus a Carolo VII. Galliae Rege, nomine totius Ecclesiae Gallicanae, Supremam Pontificis Potestatem supra Concilium professus est. Ac idem Clerus Gallicanus certe videtur illud Basileense non habuisse pro legitimo Concilio; nam si habuisset, non tam fundasset suam secundam propositionem, ut supra in 4. et 5. sess. Concilii Constantiensis, ubi sermo sit tantum de superioritate Concilii supra Papam dubium, quam in definitione istius Basileensis, ubi astruitur superioritas Concilii etiam supra Papam certum. His non obstantibus, Dupinus non erubescit hujusmodi Synodum Basileae dicere OEcumenicam, proferens ipsam a Martino V. indictam, ab Eugenio autem IV. tanquam legitimam confirmatam, et demum a Nicolao V. in omnibus approbatam. Sed respondetur, quod praefatum Concilium, licet a Martino V. indictum fuerit, attamen ab Eugenio IV. fuit dissolutum, ut patet ex sess. 4. ejusdem Concilii; unde Bellarm. ait (Concilium Basileense legitime fuit inchoatum, sed illegitim terminatum). Et quamvis Eugenius ad Ecclesiae tranquillitatem declarasset praefatum Concilium esse continuandum, propter tamen minas Cardinalium in hoc consentit. Immo sine perfecto consensu Cardinales Bullas continuationis emanarunt, ut narrat Cardin. Turrecr. lib. 2. de Eccl. c. 100. Quomodunque tamen ille consensus ex titerit, profecto, ut supra dictum est, nunquam Eugenius consensit quoad Decreta concernentia ad Auctoritatem Concilii supra Papam, ut advertit Turrecr. eodem lib. afferens responsum datum ab Eugenio degente Florentiis in disputatione publica, in qua sic locutus fuit: Nos quidem bene progressum Concilii approbavimus, non tamen approbavimus ejus Decreta. Et nunquam (deinde refert Turrec.) per quotquot instantias Basileenses Eugenii approbationem petiissent, illam obtinere valuerunt. Idque confirmatur ex enixo studio, quod idem Eugenius adhibuit, ut Concilium Florentiunm damnaret Decreta illa, sicut de facto anno 1430. die 4. Septemb. damnavit, dicens: Declarationes Basileenses tanquam scandalosas, et in manifestam Ecclesiae scissuram, ac omnis Ecclesiastici Ordinis confusionem tendentes, damnat, reprobatque. Atque, ut habetur ibid. in Decreto unionis Graecorum ex Bulla 17. §. VIII. Eug. eadem Florentina Synodus declaravit Papam super omnes habere Primatum, etc. juxta verba relata ut supra. Instat ultimo Ludovicus Maymburgus objiciens eosdem Pontifices aliquando Conciliorum Superioritatem supra Papam fuisse confesos. Et opponit I. factum Syricii, qui ab aliquibus Episcopis requisitus super errore Bonosi, nempe quod B. V. Maria alios post Jesum filios suscepisset; respondit super hac controversia se non posse judicare, cum ejus judicium Concilio Capuensi commissum fuerat. Sed respondetur I. quod hoc argumentum probaret nimis, nam hoc modo Papa non solum Generali Concilio inferior esset, sed etiam Provinciali, utpote erat Capuense. Resp. 2. quod haec verba falso Syricio apponuntur; cum tantum in Epistola 79. Ambrosii reperiantur. Resp. 3. quod, dato etiam quod sint Syricii, Syricius ibi non declaravit Se Synodo inferiorem, sed significavit dedignari sua Authoritate ex declaratione illius Concilii causam judicare; Et patet ex verbis ibi: Nos quasi ex Synodi Authoritate judicare non convenit. Vide Troil. loc. cit. Opponit II. Maymburgus testimonium Sylvestri II. quod si Romanus Episcopus Ecclesiam non audierit, ut Ethnicus habendus sit. Respondetur illud testimonium non fuisse Sylvestri, sed Gerberti Monachi, qui (ut refert Baronius anno 992. et Spondanus anno 991. n. 2) dum fuisset illegitime assumtus ad Rhehemensem Archiepiscopatum, Arnulpho injuste deposito, et tunc contendebat sui confirmationem, non obstante dissensu Pontificis, Seguino Metropolitano verba illa scripsit. Sed postmodum idem Gerbertus, cum favore Otthonis Imperatoris ad Pontificatum assumptus esset, Ipsemet Arnulphum in suam Rhemensem Ecclesiam restituit. Opponit III. Maymburgus confessionem Pii II. Qui in sua Bulla Retractationis fassus est Ipsum antea in Synodo Basileensi antiquam sententiam de Superioritate Concilii tutatum fuisse. Ergo, arguit Maymburgus, haec est antiqua sententia. Sed respondetur opus esse legere Bullam praefatam (apud Troilam Tract. 7. art. 7. n. 9.), et ibi diserte quisque intelliget, quo sensu Pius asseruerit sententiam illam antiquam; antiquam, quia ipse prius cum non esset Pontifex (tunc temporis dictus AEneas Piccolominus), pro Superioritate Concilii contenderat; Sed postea, veritate perspecta, adhuc ante Ponticatus ademtionem se retractavit, ut patet ex Epistola ab ipso ad Eugenium IV. missa. Hinc cernitur, quam fraudenter miser Maymburgus gestis, verbisque utatur. Ex his omnibus denique, in unum colligendo sensum Scripturam, Pontificum, Patrum, ipsorumque Conciliorum, quisque animadvertere potest nostram sntentiam, non ewsse tam nostram, quam totius Ecclesiae sententiam, regulam, et sensum. Et ideo non ipsam, sed potius oppositam ut futilem saepiusque convulsam merito censendam, ac rejiciendam. VIVAT JESUS, MARIA, JOSEPH, ET THERESIA |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |