|
- 007 -
Dissertatio de opinionum
probabilitate.
§ I - Utrum liceat usu
opinionis probabilis in concursu probabilioris
Celebris
est quæstio, an liceat sequi opinionem minus probabilem, probabiliori relicta.
Prima sententia negat cum Goneto, Contensono, Genetto, Habert, Juenino,
Merbesio, Fagnano, Armilla, Sylvestro, Cajetano (licet dicat Croix, l. 1, n. 323, hunc in Summa, verb. Opinionis usus, esse pro sententia benigna) et aliis paucis, qui
ita enixe suam sententiam tuentur ut multis conviciis afficiant secundam
sententiam, cui nos subscribemus. Sed bene ait Cardenas debiles esse
argumentationes quæ indigent maledictis; maxime quum Innocentius XI prohibuerit
benignam sententiam censurari, ut notat Croix, l. 1, n. 327. Quæ enim judicantur esse contra bonos
mores Ecclesia non solum non approbat, sed nec etiam tolerat, prout docet s.
Augustinus apud Croix, loc. cit.:
Ecclesia - 8 -
quæ circa fidem
vel bonam vitam sunt nec approbat nec tacet. Conantur citati auctores suam
sententiam probare pluribus textibus canonicis, nempe illo: In dubio tutior via eligenda est. Reg. 11 in 6.
Item: Tene certum, dimitte incertum.
Cap. Si quis, q. 4, dist. 7. Item: Qui amat periculum peribit in illo. Eccli. 3, 27.
Sed hi aliique similes textus, qui passim ab his adducuntur, infra
videbimus quod vel nimis vel nihil probant.
Secunda
sententia docet licitum esse uti opinione solide probabili, probabiliori
omissa. Ita Azor., Sylvius, Valent., Vasq., Sanch., Pal., Conink., Bonac.,
Sayr., Laym., Less., Lugo, Tol., Salm., p. Nav., Pont., Barb., Trull., Fill.,
Bec., Regin., Abelly et alii quamplurimi cum Viva in prop. 3 damn. ab. Alex. VIII, Bossio, p. 1, tit. 1, § 17, Delbene, tract. 2 de consc. opin., dub. 5, Ronc., l. 1, q. 1 in reg. prax., Moya, quæst. sel., quæst. 6, Croix, lib. 1, n. 268, citans pro hac sententia inter cæteros s. Antonin., b. Albertum
magnum. Eandem secuti sunt ec thomistis Bart. de Med., 1, 2, q. 19, a. 6, Bannez, in 2,
2, q, 10, a. 1, coroll. p., Petr.
Led., in Summa, tom. 2, tr. 8, cap. 22, diff. 2 cira 11 conc., Greg. Martinez, 1, 2,
q. 19, a. 6, dub. 6, Did. Alvarez, 1,
2, qu. 19, d. 80, Lud. Lopez, 1 p.,
Instruct. c. 120 et 287, Vinc. Candida, t. 1,
disp. 3, - 9 -
a. 20,
Petr. de Lorca, 1, 2, tract. 1, disp. 39, memb. 2, Lud. Montesinus, 1, 2, disp. 29, qu. 5, a. 3, Petr. Cornejo, tom.
1, tract. 8, disp. 3, dub. 6, Petr. de Aragona, 2, 2, q. 63,
a. 4, dub. penult., Mich. Salon., contr. 2, conc. 4, Jo.
Malderus episcopus, 1, 2, q. 19, a. 5, d. 68. Marcus Serra, 1, 2, q. 19, a. 6, dub. 4. Item mag.
Nider, qui part. 3, c. 11, § 3, dicit hanc
sententiam docere theologos tam antiquos quam modernos. Tapia, in cat. mor., lib. 9, art. 12, inquit: Opinio autem minus probabilis practice
potest eligi, relicta probabiliori et tutiori. Tesseda, tract. 2, contr. 7, n. 9, ait: Quando utraque pars est secura, ut quando utraque est probabilis, bene
potest quis sequi opinionem probabilem, probabiliori et securiori omissa. M. Gallego, in tract. de consc. prob., dub. 1, dicit sententiam benignam esse longe
probabiliorem. Idem tenent ex dd. gallicis Isambertus doctor sorbonicus, in 1,
2, disp. 9; Du-Vallius regius professor in Sorbona, de act. hum., qu. 4, art. 12; Gammachæus, in 1, 2, q. 19, con. 2, etiam doctor
sorbonicus; item Bail et alii apud Croix. Jactant se adversarii pro ipsis esse
d. Thomam; sed Petrus Antonius Terillus scriptor anglus in suo illustri libro de probabilitate, ubi egregie et
accuratim totam hanc materiam in trutinam revocavit, in quæst. 29, explicat
mentem d. - 10 -
Thomæs fuisse omnino oppositam rigidæ sententiæ. Et sic
etiam testantur ex dominicanis m. Nyder, loc.
sup. cit., et p. Barnabas Gallego, qui in dicto tractatu de consc. pro benigna sententia citat
quamplurimos thomistas, et asserit hanc esse communem scholæ thomisticæ, quæ
nullus unquam censebit quod tenere communiter voluerit sententiam hanc contra
magistrum suum. Denique sententiam nostram vocant communem Suarez, Palaus,
Aversa, Leander, Valent., Bonac., Medina, Garcia, Busemb., Sporer, p. Paulus
Segneri, Pelbartus, Crois etc. Sinamus contrarios clamare quod nostra sententia
sit nova et numquam prioribus sæculis audita. Veritas est quod olim numquam hæc
quæstio in terminis expressis agitata fuit; sed anno 1577 primum discussa fuit
a m. Medina, qui benignam sententiam expresse docuit, et hæc ab eo tempore
communissime, ut ipsi adversarii fatentur, guit amplexata. Si igitur sententia
rigida, ut audent gratis asserere ejus sectatores, usque tunc ab initio
Ecclesiæ in possessione fuit, quomodo fieri potuit ut tam cito communiter a dd.
respueretur, et benigna reciperetur sententia? Quænam vis necessaria fuisset ad
hanc quercum eradicandam quæ per tot sæcula in Ecclesia viguisset? Sed novimus
opus non fuisse hac vi, quoniam ista quercus ab adversariis ficta nunquam
exstitit. Immo p. - 11 -
Terillus probat sententiam severam non esse auditam
in scholis usque ad Jansenii tempus: et ipse in qu. 22 et qu. 27demonstrat tam ss. Patres quam
scholasticos antiquos, omnes vel fere omnes fuisse pro benigna sententia;
neminem vero eorum ait certum esse pro rigida. Christianus
Lupus autem, eximius doctor et professor lovaniensis, tom. 9, par. 1, dissert. 1, cap. 1, refert et
probat quod Theodoretus, s. Hieronymus, s. Fulbertus, s. Alexander aliique
plures docuerint et practicaverint sententias minus probabiles, tutioribus ac
probabilioribus omissis. Et cap. 4, 5
e 6ostendit, summos pontifices
et ecclesiam catholicam semper permisisse usum probabilis, probabiliori
relicta. Et ita ait egisse majores nostros. Testatur insuper Moya nostram
sententiam tenuisse universitates omnes, religiones, episcopos, summos
pontifices in quisbusdam casibus; prout Gregorius VII, Mart. V, Eug. IV, Greg. XIII et
alii, apud Ardesk, tom. 2, p. 2, tr. 1, cap. 2, usi sunt opinione probabili quod papa
possit dispensare in matrimonio rato, quamvis contraria opini sit communissima
inter theologos, ut notat Sanch., lib. 2, d. 14. Objicit Contensonus illud Senecæ: Argumentum pessimi turba est. Sed aliter
loquitur s. August.: Utilissimum maximæ
multitudini, excellentissimæ auctoritati cedere et secundum hoc agere.
- 12 -
Turba populi indocti certe nihil prodest ad mores honestandos, sed
maxime prodest et valet auctoritas gravium et piorum dd. Ubi enim veritas certa non
apparet, ex illa parte bene esse præsumitur pro qua major numerus sapientum
assistit. Objicit etiam Natalis de Alex., l.
3, reg. 14, academiam parisiensem propositionem damnasse hanc: Omnem probabilitatem, sive extrinsecam sive
intrinsecam, in conscientia satisfacere putamus: nec exemplis urgebimus; ubique
enim eodem omnimo modo philosophamur. Sed ibi nil aliud proscriptum esse
bene ait Croix, l. 1, n. 323, quam usum illimitatum sententiæ probabilis, quem nec sententia
benigna admittit, cum damnata sit similis propositio 3 ab Inn. XI, quæ dicebat:
Generatim cum, probabilitate sive
intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non
exeatur, confisi, aliquid agimus, semper prudenter agimus. Sed hoc merito
est damnatum, cum tenuis probabilitas nunquam vera probabilitas dici possit. Et falsum est dicere quod tenuis probabilitas intra fines probabilitatis
exsistat.
At non solum auctoritatibus, sed etiam validissimis
rationibus, et potissimum quinque, nostra sentenia firmatur. Ratio primo est,
quia ad honeste agendum sufficit prudenter agere, quin prudentius agere
teneamur. - 13 -
Commune est enim et communiter receptum axioma illud: Qui probabiliter agit, prudenter agit. Sinnichius
et alii tenebant non esse licitum sequi opiniones probabiles, sed inter
probabiles tutiores semper eligendas ess. Sed hæc sentetia primo damnata fuit
in academia lovaniensi (ut refert Caram., tom.
4 fundam., n.510), in qua vetitum fuit quibusdam tueri
propositionem hanc: Ad securitatem
conscientiæ non sufficit opinio probabilis. Deinde clare proscripta fuit
cum propositione 3 damnata ab Alex. VII, quæ dicebat: Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam. Ex
quo patet licitum esse sequi opinionem probabilem, relicta tutiori; nam pro
opinione probabilissima certum est ex dicta propotisione damnata intelligendam
esse (ut dicunt Viva et alii) quamcumque opinionem vere probabilem quæ fines
probabilitatis non excedit, nam magis et minus non variant specim. Constat autem quod opinio
probabilissima specie differt a sententia moraliter dicta. Hæc cuim omnem
prudentem formidinem excludit, ita ut opposita improbabilis videatur: opinio
autem probabilissima, etsi inter probabiles principem locum habet, tamen intra
fines probabilitatis est et ideo omnem prudentem formidinem non excludit, nec
contraria improbabilis dici potest, ut recte et - 14 -
indubitanter asserunt
Viva sup. d. prop. 3, et Croix, lib.
1, n. 180. Si quis autem opunionem probabilissimam sumeret pro moraliter
certa, hoc implicaret in terminis; nam opinio de se habet formidinem prudentem
conjuctam, ut res aliter se habere possit, juxta certum principium s. Thomæ cum
Arist., ut mox videbimus: sententia vero moraliter certa de se habet ut a
prudenti formidine sit immunis. Præterquamquod, cum hujus propositionis
auctores usum opinionis probabilissimæ prohiberent, non equidem intelligebant
damnare usum sententiæ moraliter certæ, ita ut solum admitterent certitudinem
evidentem et demonstrativam, quam in rebus moralibus ridiculum esset requirere.
Excludebant igitur tantum opinionem nter
probabiles probabilissimam, idest quæ ad certitudinem moralem non pertingit
et a formidine non est immunis. Et in hoc sensu, quo propositio proscribi
debuit, pontifex quidem proscripsit. Et sic sane declaravit licitum esse
absolute sequi opinionem probabilem seu illam quæ intra probabilitatis fines
continetur, etsi non sit moraliter certa. Nec huic obstat, ut opponunt, illud
s. Augustini, de util. cred., cap. 11: Tria alia hominum genera profecto
improbanda ac detestanda: primum est opinantium etc. Nam ibi s. Doctor
statim subdit: Idest eorum qui se
arbitrantur - 15 -
scire quod
nesciunt. Hinc constat, ibi s. Augustinum loquutum fuisse non de
probabilibus, sed de temerariis opinionibus.
Totum ergo
dubium reducitur ad discernendum quænam sit opinio vere probabilis. Fautores
severæ sententiæ diversæ opinionem probabilem definiunt. Thyrsus Gonzalez
definit esse illam quæ, inspectis omnibus, operanti vera apparet. Esparsa autem
dicit esse illam quæ nititur motivo fallibili, sed tam magni momenti ut formido
alterius partis prorsus exigua remaneat. Sed audiamus a magistro Fagnano,
probabilioristarum facile principe, quænam sit illa opinio probabilis, quam
tantum tute sequi possumus in agendo, ut docens præscribit in cap. Ne innitaris, de const., n. 402: Est ea in qua, omnibus sigillatim
perpensis, scilicet rationibus ac auctoritatibus, et in unum conflatis, usque
adeo acquiescat intellectus ut concipiat rem ita esse et judicet sine ulla
trepidatione ac formidine opinionem illam esse veram: ex quo tandem certitudo
moralis, etsi non evidens et demonstrativa, resultet. Idem ait Habert, t. 3,
de consc., cap. 4, qu. 1, qui cæterum alibi cum ejusdem furfuris
Sorbonæ doctoribus non dubitavit docere illam (ut Bellarmini verbis utar)
omnino erroneam opinionem, nempe quod papa, etiam ex cathedra definiens, tam in
materia fidei morum, - 16 -
possit errare; forte quia hæc falsissima
sententia, a nostris auctoribus communiter rejecta, ipsis Gallis moraliter
certa et a formidine immunis videatur. Dum autem e converso nescio quomodo
præfati auctores, asserendo quod non licet uti ad agendum nisi sententiis
moraliter certis, et sic revera penitus usum opinionum probabilium reprobando,
quamvis nomine videantur admittere: nescio, dico, qomodo excusari possint in
propositionem damnatam mox allatam non incidisse.***
Sed
quidquid sit de hoc, ex dictis cernitur quod probabilioristæ confundunt
probabilitatem cum certitudine morali. Nostri autem auctores bene distinguunt
sententiam moraliter certam ab opinione probabili: et dicunt quod sententia
cujus opposita non est probabilis vel est exigue probabilis, illa est certa
moraliter. Opinio vero probabilis est ea quæ gravi motivo nititur, sed
fallibili et cum formidine oppositi, ita ut contraria opinio etiam sit
probabilis ideoque vere etiam esse possit. Distinxit Aristoteles scientiam,
prudentiam et opinionem. Recte igitur
intelligitur tum scientia, per quam certe judicamus de speculabilibus; tum
prudentia, per quam certe judicamus de agibilibus; tum opinione, per quam
probabiliter judicamus cum formidine oppositi. Ita
Philosophus, lib. - 17 -
de anima, cap. 2, n. 7. Ad judicandum
igitur quod aliquid sit licitum juxta opinionem probabilem, non est opus ut
judicemus opinionem esse omnino veram, sed sufficit si judicemus esse
probabiliter veram, idest grave motivum habere quod sit vera, licet in
oppositum adsit formido. Et hæc est differentia inter scientiam et opinionem. Adhærere scientiæ est sequi
veritatem certam: adhærere opinioni est sequi veritatem probabilem. Unde
Aristoteles, lib. 7 ethic., c. 7, n. 5, deridet eos qui ita firmiter adhærent suæ opinioni ut alius
scientiæ. Confirmat hoc d. Bernardus, l.
5, c. 3, n. 5, dicens: Cæterum, opinio, certi nihil habens, verum
per verisimilia quærit potius quam apprehendit. Ex quo constat opinionem
non posse esse judicium certum de rei veritate, quum oriatur ex motivo
fallibili. Et clarius confirmat s. Thom., 2, 2, q. 1, a. 4: Assentit intellectus alicui dupliciter:
uno modo, quia ad hoc movetur ab ipso objecto etc.; alio modo, non quia
sufficienter moveatur ab objecto proprio, sed per quamdam electionem voluntarie
declinans in unam partem magis quam in aliam. Et siquidem, si hæc sit cum dubitatione et formidine
alterius partis, erit opinio: si autem sit cum certitudine absque tali
formidine, erit fides. Idem d. Thomas, 1 p., q. 79,
a. 9, ad 4: Opinio significat actum intellectus qui - 18 -
fertur in unam partem cum formidine
alterius. Ex
quibus omnibus concluditur quod veritas cognita sine formidine dicitur
certitudo, veritas autem probabiliter cognita cum formidine dicitur opinio.
Volunt adversarii, ut diximus, quod opinio vero probabilis sit illa tantum quæ,
hinc inde omnibus pensatis, cognoscitur vera: ita ut oppositum videatur certe
falsum. Sed errant in terminis; nam hoc dicendum de scientia sive de
certitudine morali, non autem de opinione probabili, quæ de se fert ut sit
fallibilis, et ejus contraria sit etiam probabilis idest probabiliter vera.
Veritas igitur certa pertinet ad judicium oponionis; cum veritas propria
opinionis alia non sit quam probabilitas.
Certum est
ideo quod agere ex certitudine non est agere opinando; e converso agere
opinando non est agere ex certitudine, sed ex motivo gravi verisimili cum
formidine oppositi. Probabilioristæ autem cum Natali Alex., l. 3
de pecc., reg. 19, videntur velle
adstruere quod etsi licet opinari in rebus mere speculativis, non tamen liceat
in materia morum, circa quam dicunt quod opinari non esset actus prudentiæ. Sed
in hoc manifeste errant; nam in primis eis expresse obstat damnatio prædictæ
prop. 3 ab Alex. VIII, quæ hujusmodi usum opinandi - 19 -
interdicebat, dicendo:
Non licet sequi opinionem vel inter
probabiles probabilissimam. Deinde respondetur quod actus opinandi in
agibilibus, non solum est actus prudentiæ, sit quam recta ratio agibilium (ut definitur a d. Thoma, 2, 2, qu. 57, a. 4, cum Aristotele),
necessaio prudentia resppicere debet ambiguitatem rerum agibilium, ad
differentiam, certum est apud d. Thomam, loc.
cit., ad 2, qui ait prudentiam esse in opinativa parte animæ et
versari circa operabilia contingentia, scilicet quæ aliter se habere
possunt. Quo s. Doctor clare docet quod opinari pertinet ad prudentiam, etsi
res aliter haberi possit quam homo opinetur. Addit ibid. Cajetanus et dicit
quod licet s. Thomas alibi dixerit quod prudentia posita sit in intellect, ad
quem spectat scientia veritatis, idest cognitio principiorum universalium;
tamen ibi intellectu ut connoter congitativam, quæ est regula particularium
actionum. Cogitativa enim idem est ac actus opinandi secundum circumstantias
particulares, quæ in actionibus concurrunt: juxta principium ejusdem s.
Doctoris in 6 eth.: Opinativum est cogitativa, scientificum est intellectus. - 20 -
Hinc ait Cajetanus quod etsi intellectus cognoscat singularia, directa
tamen et activa notitia de singularibus singulariter, quæ proprie convenit
prudentiæ, convenit cogitativæ. Quod clarius explicando, dicimus quod
prudentia, quæ est proxima regula nostrarum actionum, non semper potest per
certam notitiam dirigere actiones particulares, idest quæ particulares
circumstantias habent, quia certa notitia pertinet ad scientiam, et de particularibus non datur scientia, ut
dicunt philosophi, sed prudentia debet necessario dirigere actiones
particulares rationibus verisimilibus deductis per discursum ab aliquo
principiogenerali. Igitur, est
conclusio evidens, si actus cogitandi sive opinandi est necessarius ad
dirigendas actiones particulares, et hic actus certe ad prudentiam pertinet;
ergo opinari sine dubio est actus prudentiæ, et ideo licitum.
Et quod in opinabilibus circa mores liceat sequi partem
libertati faventem, modo sit probabilis, idest aliquo gravi fondamento
fulciatur, expresse confirmatur a s. Thoma, in
lib. 3 eth., ante medium, ubi
docet: Quia operabilia sunt contingentia,
non cogitur ratio ad assentiendum huic vel alterì parti contradictionis, sicut
accidit in mnibus opinabilibus (nota) et
maxime circa operabilia - 21 -
in
quibus plurima attenduntur, secundum quorum quodlibet aliquid potest judicari
bonum. En igitur quod s. Doctor docet in opinabilibus hominem in potestate
habere eligere quamlibert partem contradictionis, modo actio possit cohonestari
ex aliquo motivo gravi sed fallibili. Dixi gravi, non
autem cert: nam aliter non versaremur in opinabilibus sed in certis. Dixi etiam
fallibili; quia, ut supra vidimus ex
ipso d. Thoma, intrinsecum est opinioni esse fallibilem et cum fallibilitatis
formidine esse conjunctam. Illudque sedulo adverte: Sed in potestate habet homo quod etc. Quo clare deonatutr hominem
libere sequi posse in dubiis opinabilòibus partem libertati faventem. Alias non
dixisset s. Thomas: In potestate habet
homo quod assentiatur unì vel alterì parti; sed dixisset quod in his dubiis
tenetur necessari unì parti, nempe tantum tutæ, assentiri. Et hoc magis late
patet ex alio d. Thomæ textu de verit.,
q. 14, art. 1: Intellectus determinatur per voluntatem, quæ eligit assentiri unì
parti determinatæ propter aliquid quod est sufficiens ad movendam voluntatem,
non intellectum, quia opinio probabilis sufficit bene ad movendam
voluntatem ut illi assentiatur, non autem ad movendum intellectum, qui de se
non movetur sine voluntatis imperio, nisi a veritate certe cognita. - 22 -
Instant
alii ex adversariis, diversæ forte sententiæ a primis, et dicunt quod saltem
tenendæst opinio quæ magis vera cum aliqua sufficienti præponderantia apparet.
Sed respondetur quod hæc apparentia non efficit ut opinio probabilior sit
verior quam minus probabilis; quia veritas consistit in indivisibili, et
secundum se non potest esse major vel minor, sed tantum potest magis vel minus
apparere vera. Hæc autem apparentia non potest esse regula necessaria nostrarum
actionum, dum multipliciter fallere potest. Non enim raro aliqua opinio quæ
alicui probabilior apparet, alicui minus probabilis apparebit. Immo sibimetipsi
opinio quæ heri minus probabilis erat, hodie probabilior apparebit. Numquid hæ
apparentia veritatis tam fallax potest esse regua universalis toti populo
christiano? Aut hæc poterit esse lez certa qæ omnes homines adstringat, cum
communis dd. hanc legem et regulam omnino neget, ut diximus et infra latius
explicabimus? Non requirit Dminus, cum opiniones probabiles sequi permittit, ut
sciamus eas manifeste habere sibi cnjuncttam veritatem, quia id esset
impossibile, dum opinio de sua natura habet ut sit fallibilis cum formidine oppositi:
requirit tantum ut sequamur opiniones quæ probabiliter adhærent sive conjunctæ
esse possunt cum veritate, etsi - 23 -
cum formidine alterius partis; quia
quod sufficit ad prudenter agendum, sufficit ad honeste agendum, ut docent
Gerson., de præpar. ad miss., cons. 3, alph. 37, lib. S., Sanch., dec., lib. 1, c. 9, n. 10. Vasq. etc. Quando igitur adsunt duæ opiniones, altera magis,
altera minus probabilis, tunc non fit comparatio inter veritatemet falsitatem,
ita ut si minus probabilis eligitur, non ideo præfertur falsitas veritati; sed
comparatio fit inter duas apparentias veritatis, quarum licet una videatur
major quam altera, utraque tamen videtur magna, ita ut utraque potest esse
vera. Qua de re
eodem tempore quo opinio probabilior apparet verisimilter vera, apparet etiam
verisimiliter falsa, et opinio opposita apparet simul probabiliter vera. Hinc
opinio probabilior non potest dici opinio vera: alias opinio probabilior esser
veritas manifesta sit proprie scientia, non opinio. Sed dici debet probabiliter
seu fallibiliter vera; nam quum ipsa a motivo fallibili ortum habeat et fines
probabilitatis non excedat, infertur quod opinio contraria sit etiam
probabiliter vera. Und est ut magni auctores licet aliquam sententiam
probabiliorem judicent, contrariam tamen non dubitant vocare satis vel valde
probabilem; prout Lugo, de Poen., d. 17, n. 107, loquens de obligatione - 24 -
confitendi circumstantiss
aggraventes, ait: Ex his sententiis licet
prima valde probabilis sit, magis tamen placet secunda, idest sententia non
esse obligationem etc.
Falsum est igitur dicere quod major probabilitas
sentetiæ unius elidat et destruat contrariæ probabilitatem; prout, dicunt,
majus pondus lancem pro se inclinat, quamvis in altera lance etiam adsit pondus
aliud sed minus grave. Nam respondetur primo quod hoc est falsum: si enim ex
una parte esset pondus decem librarum et ex altera quindecim, licet hoc pondus
lancem inclinaret, tamen ridiculm esset dicere pondus oppositum decem librarum
nullius vel parvi esse momenti propter unciam excedentem. Respondetur secundo
quod paritas non currit; nam quod pondus majus inclinet pro se lancem currit in
genere quantitatis, non autem in genere quantitatis, non autem n genere moris
sive judicii, ubi major apparentia seu æstimatio veritatis non efficit quod
aliqua opinio majus pondus veritatis habeat, sed tantum quod magis appareat
accedere ad veritatem. Sed hoc non tollit ut id quod minus apparet verum
aliquando revera sit falsum. Non nego autem quod etiam in genere judicii major
probabilitas elideret minorem casu quo ex eodem principio utraque probabilitas
precederet; sed utique non elidit cum illæ probabilitates, ex diversis
- 25 -
principiis emanant; quia tunc quælibet vim suam retine, dum adhunc
pro minori probabilitate tunc esse veritas probari potest.
Nec penitus verum est opinionem probabiliorem
respectaminus probabilis esse moraliter certam: iq ut Natalis de Alex.,
strenuus rigidæ sententia defensor, audet (se omnino improbabiliter) docere
quod in sacramentis conferendis licite possumus uti opinione probabiliori minus
tuta, prout moraliter certa; nam hoc merito communiter rejicitur ab auctoribus
nostris, cum sit damnata ab Innoc. XI propos. 1, quæ dicebat: Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem
de valore sacramenti, relicta tutire etc. Non dicitur relicta probabiliore, sed tutiore; quia pontifex docere voluit non licere usum opinionis
quantumcumque probabilioris, sed inter probabiles semper tenendam esse tutiorem
in sacramentis ocnferendis. Et hujus rationem patet, ut diximus, illam utique
esse, quia quæcumque probabilis opinio, etsi minus probabilis, a probabiliori
non eliditur, sed adhuc suum retinet fondamentum probabilitatis, ob quod
prudenter judicatur veram etiam esse posse.
Et quod
liceat opinionem minus probabilem sequi, probabiliori relicta, constat ex
decreto Sixti IV irca prædestinationem B. V. Mariæ ad Dei maternitatem ante
prævisionem - 26 -
peccati, editio 11 septembris anno 1482, quo pontefiz declaravit
temerarium, præsumtuosum et poena dignum attentatum aliquorum qui contendebant
non posse recitari illam celebrem orationem al B. V. Mariam: Peccatores non abhorres, sine quibus nunquam
fores tanto digna filio. Ratio quam expressit pontifez, quia opinio quod B.
Virgo Maria non exstitisset mater Dei nisi Adam peccasset, probabilis era juxta
scholam thomisticam, quamvis schola scotistica oppositum tanquam probabilius
teneret. Hinc si nunc scotista han oratione, recitaret, utique non peccaret,
utpote adhærens illi sentetiæ quam non posset refellere quin incurreret notam
teneritatis, uti habetur in præfata declaratione. Attamen, ut bene aadvertit p.
Segneri, si scotista non posset opinionem contrariam sibi minus probabilem
sequi, deberet quidem peccare contra religionem, tenens B. Virginem, etiam
Adamo non peccante, matrem Dei exstistisse: quia detraheret Virgini cultum
absolutum, ei debitum juxta Scoti sentetiam et tribueret ei cultm falsum, nempe
taxativum, et in tantum debitum, in quantum prævisum fuit peccatum Adæ.
Constat id
clarius ex cap. Placet, de conv. conjug.,
ubi casus fuit quod mulier quædam, credens maritum mortuum, professionem in
religione cum voto fecerat; viro tamen - 27 -
reverso, de monasterio educta
fuerat. Quærebatur an post viri obitum ipsa tenebatur redire ad
monasterium. Respondit pontifex: Quod
licet votum ejus usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium,
quatenus se poterat obligar: promisit enim intrando monasterium se non
exacturam carnis debitum, quod erat in potestate ipsius; redire vero ad sæculum
in ejus potestate non erat, se in potestate mariti: et ideo quantum ad ipsam
tenuit votum, quod post viri obitum tenere non desiit, cum ad eum casum, a quo
efficax poterat habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque,
congruentius ad salutem, ut
a monasterium redeat, ub bona
ducta intentione professionem fecerat et habbitum religionis accepit. Si vero
ad hoc induci non poterit, ipsam invitam non cogendam. Nota, quæso, quod sententia
pontificis erat quod illa mulier, etsi ad initio servare non tenebatur votum
remanendi in monasterio, cum esser sub potestate viri, post tamen viri obitum
ad illud obstringebatur. Constat ex verbis: Et ideo quantum ad ipsam tenuit votum, quod
post viri obitum tenere non desiit etc. Et hujus rationem clarius explicat
Glossa ibid., dicens: Si res venit ad eum statuma quo incipere
potuit, tenet, etiamsi ad initio non teneret. At, hoc non obstante,
pontifez censuit mulierem - 28 -
invitam non cogendam redire ad monasterium.
Quare? peto: quoniam utique pontifez probabile exstimavit eam non teneri ad
redeundum, forte ex illo alio principio: Quod
ab initio non valet, nec processu temporis convalescere potest. Quamvis
ipse pontifez tutius et probabilius juxta proprium judicium sentiret illam ad
reditum obligari. Optassero ut mens Fagnanus super hoc textu mihi respondisset,
et nos teneri ostendisset uti semper opinione quæ nobis apparet vera, sine
oppositi formidine, ut ipse requirit, nullam faciens differentiam inter
opinione, et scientiam. Optassem, dico: sed ipse textus præfati ne mentione,
quidem facit, quantamcunque curam in ejus commentariis volvendis potui
adhibere. Adde quod dicit s. August. qpist.
19ad s. Hieronymum: Alias (idest scriptores non canonicos) ita
lego ut, quantalibet sanctitate doctrinaque præpolleant, non ideo verum putem
quia ipsi senserunt, sed quia mihi, vel per illos auctores canonios vel
probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nota
igitur quanti æstimabat s. Doctor ratione, probabilem. Et nota ly quod a vero non abhorreat, quo
significavit s. Augustinus ipsum non requirere rationem quæ mundique vera sibi
videretur, sed tantum quæ a vero non abhorreret: prout certe est
opinio - 29 -
minus probabilis, quæ non solum a vero non abhorret sed
insuper grave fundamentum habet veritatis. Illud autem quod dicit s. Doctor,
scilicet non acquiescere alicui sententiæ dd., nisi ratio sibi suadeat,
intelligitur qando sententia doctoris videtur a vero abhorrere, non autem cum
præsumitur doctor ille non temere locutus, prout infra latius dicetur in § II,
ubi sermo occurret de probabilitate
extrinseca. Cæterum, Sotus quamvis pro contraria sententia citetur, attamen
l. 6 de just., quæst. 1, a. 6, sic ipse docet: Quando sunt opiniones probabiles inter graves dd., utramque sequaris,
in tuto habes conscientam. Sed hoc magis patet ex sequentibus rationibus.
Ratio
secunda est, et valde gravis, quia in dubio legis possidet libertas: non datur
enim culpa ubi lex nona dest, ex illo Apost. Rom. 4, 15: Ubi non est lex, nec
prævaricatio. Quem locum s. Augustinus c. 7 commentans, ait: Concupiscentiam nesciebam, nisi lez diceret:
Non Concupisces. Hinc ait d. Thomas, in
4. dist. 15, q. 2, a. 4, ad 2: Illud dicitur licitum quod nulla lege prohibetur. Lex autem, ut
obiget, debet esse certa: Erit autem lex
manifesta, ait s. Isidorus in c. Erit
autem, dist. 4. Et sic pariter
docent communiter dd. Cum Sanch., Cajet., Bannez, Perez, Medina, Ledesma etalii
cum Croix, n. 272, et - 30 -
Carden., disp.
15, c. 10, n. 551. Probatur ex cap. Cum jure 31, de off. et potest. jud. deleg., ubi
legitur: Nisi de mandato certus
exsisteris, exsequi non cogeris quod mandatur. Lactantius, l. 3
inst., c. 21, ait: Stultissimi est hominis præceptis eorum
velle parere quæ utrum vera aut falsa sint dubitatur. S. Leo, Cap. Sicut quædam, dist. 14, docet:
In his quæ vel dubia fuerint vel obscura
id noverimus sequendum quod nec proeceptis evangelicis contrarium nec decretis
ss. PP.
inveniatur adversum. S. Thomas, quodl. 14 de veritate, a. 3: Nullus
ligatus per præceptum aliquod, nisi mediante scientia illius procepti. Hinc
habetur pro omisso quod non est declaratum in lege, ex l. Quidquid, ff. de verb. obblig.: Quidquid adstringendæ obligationis
casa dictum, id, nisi palam ecprimatur, omissum esse intelligendum est. Et
ideo habetur ut permissum quidquid a lege vetitum non invenitur, ut in l. Nec non, ff. ex quibus caus. maj. etc., ubi:
Omnia snt permissa per legem quæ
prohibita non inveniuntur. Et huic conformatur l. Viri, § Sic autem, c. De caduc. tol., in
qua sic habetur: Lex, si aliud voliusset,
expressisset. Hinc ajunt celebres jurisperiti (vide Menoch., cons. 30, n. 8) præsumi legem
noluisse imponere id quod non expressit cum facile exprimere potuisset. Ex his
omnibus bene - 31 -
deducit Perez, quod qui de legis exsistentia dubitat,
erte nn ligatur a lege. Certum est enim Deum liberatis dominium homini
concessisse ut agere posset omnia quæ a divina lege non prohibentur, ut ex eoc.
Apost. 1 Cor. 7, 37: Potestatem autem habens
suæ voluntatis. Hinc ait Sanchez, de
Matrim. d. 41, n. 36: Quoties dubium est an impositum sit
præceptum naturale, divinum vel humanum de aliqua re, non obligari dubitantem;
quia, donec constet de præcepto, possidet voluntatis libertas. Certum autem est principium
illud: In pari causa melior est conditio
possidentis. Reg. 65, de reg. juris
in 6. Ubi notandum quod dicitur est, non vero sit, ad significandum hanc non esse dispositionem humanam sed
naturalem, cum non procedat ex arbitrio sed ex ipsa natura, quæ, cum acquissima
sit, non vult homines sua libertate privari, quam possident et pro qua jus
certum habent semper ac jus legis est dubium. Quotiescumque igitur lex est
dubia, nulla servitute libertas vinciri potest; omne flumen, omnis ager, omnis
domus libera est a quacumque servitute donec servitus probetur. Libera quælibet res præsumitur a servitute;
l. Si sibi, c. de servit. Quomodo sola libertas hominis tam infelix habenda
est ut ligetur a servitute et a lege dubia?
Hinc
quando dicunt adversarii non esse - 32 -
licitum sequi opinione faventem
libertati adversus legem, patenter errant in terminis. Na,m quotiescumque adest
lex aliqui vetans, omnino rejicienda est opinio libertati favens, sed prius
tunc probandum est legem adesse. Exemplo res clarior fiet. Lex est quod in
diebus censeret in die festo licitum esse depingere, fforte ne censeret licitum
esse pingere contra legem? Certe nequaquam; revera enim censeret ipse quod
pingere non sit opus servile. Quare qui contrariam teneret, scilicet quod
pingere opus servile sit, male argueret, si diceret non esse licitum pingere
quia esse contra legem: hoc enim asserere non posset, cum dubitatur an adsit
lex pingere vetans vel non. Potius dicere deberet opinionem contrariam militare
noncontra legem sed contra sententiam eorum qui adstruunt quod in eo casu adsit
lex pingere vetans. Et tunc sequens opinione, pro libertate, etsi minus
probabilem, ageret non contra legem, sed contra sententiam asserentem adesse
legem. Denique vellent fautores rigidæ sententiæ mundum obstringere ad
observandas tamquam leges omnes ills innumerabiles opiniones quas probabiliores
ipsi esse arbitrantur. Fautores autem benignæ
sententiæ volunt leges servari ut leges, opiniones autem ut opiniones, quæ
numquam - 33 -
vim legis habere possunt. Utinam christiani eges certas
servarent, quin eis addantur incertæ1 Sicut enim Deus præcepit nihil a lege
augerendum, ita nihil addendum, ut Deut. 4, 2: Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.
Deinde
hic consequenter peto: ubi adversarii indicare possunt legem hanc esse scriptam
quod teneamur inter opiniones probabiles probabiliores sequi? Hæc lex quidem, prout universalis, deberet omnibus esse nota et certa. At
quomodo ista lex certa dici potest, cum communis sententia dd., saltem longe
major illorum pars, post tantum discrimen absolute asserunt hanc legem non
adesse? Usquedum igitur de tali lege dubitatur, opinio quod adsit hæc lex
sequendii probabiliora quamvis alicui videatur probabilior, nunquam tamen lex
dici poterit, sed appellanda erit mera opinio, utpote ex fallibili motivo
deducta, quæ vim nullimode habet ut lex obligandi.
Hæc secunda ratio valde
adversarios angit; ideo pluribus objuctionibus eam evertere conantur. Objiciunt 1°: possessio
libertatis prævalere non potest possessioni Dei, qui antecedenter habet hominis
dominium. Hanc objectione, putant insolubilem. Sed nos multipliciter eam
clare solvemus. Et primo respondetur, argumentum probare nimis: nam - 34 -
probat neque inter probabiles licitum esse probabiliores sequi, quia, quum
possessi legis semper præferenda sit possessioni libertatis, in dubio nec etiam
opinione probabiliori nos uti possumus. Secundo respondetur, quod possessio Dei
sive legis divinæ utique præferenda est possessioni libertatis quando constat
de legeM sed quando de ea dubitatur, et insuper probabile est quod lex non
adsit, tunc homo, cui certe datum est a Deo dominium suæ liberatis, nullimode
tenetur legi dubiæ parere. Cum enim in aliquo casu de lege dubitatur, dubitatur
etiam necessario de possessione legi. Tertio respondetur quod licet lex
divina,q uatenus ab æterno a Deo constituta, anterior sit ad libbertatem
hminis, obligatio tamen legi est in tempore ad libertatem posterior; nam lex
nonnisi homini jam in sua libertate condito promulgatur sive significatur.
Patet hoc ex illo Ecclesiastici c. 15, v. 14: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii
sui. Adjecit mandata et procepta sua. Si colueris mandata servare, conservabunt
te. Ergo primo fuit homo in manu
conslii sui relivtus, hoc est in possessione, suæ liberatis immissus,
deinde illì Præcepta Dei adjecta. Unde
clare constat hominis libertatem a lege Dei non obstringi, nisi postquam lex
significata illì fuerit, ut ait a s. Th., - 35 -
loc. cit., et ut fuse i
tertia ratione adducenda ostendemus, Donec igitur per certam notitiam de lege
divina non constat, non est in dubio exspoliandus homo possessione suæ
libetrtatis,q am a Deo sine dubio antecedenter ad legis obligationem accepit.
Præterea,
recte dicit Croiz, lib. 1, n. 339, Cum Polanco, quod semper ac agimus cum invincibili ignorantia
legis, nimirum quia nobis latet crta ipsius notitia, ut moz diximus, tunc
etiamsi actio sit revera vetita, nos tamen non operamur contra legem sed juxta
legem divinam, non quidem antecedentem sed consequentem. Necesse
autem est has duas leges dari in Deo, sempe antecedentem et consequentem.
Antecedens enim est illa qua Deus rectas actiones jubet, vel vetat iniquas.
Consequens, qua Deus vult aut saltem permittit agee quod invincibiliter
ignoramus esse vetitum, prudenterque licitum judicamus. Exemplo res patet: si quis
invincibiliter putat teneri ad pejerandum pro salvanda vita hominis, tenetur
quidem pejerare. Peto ex qua lege? Ex hac utique lege consequente seu saltem
permissiva illius actionis, licet actio sit contra legem antecedentem qua
perjurium prohibetur; ex quo liquet i casu ignorantiæ invincibilis non esse
regulam proximam agendi primam legem, sed esse secundam, per quam nobis et nunc
honestas - 36 -
actionis manifestatur, juxta ultimatum conscientiæ dictamen,
secundum quod qui operantur, recte quidem operantur.
Objiciunt
2° axioma illud: in dubio melior est conditio
possidentis; procedit tantum in materia justitiæ, non vero in aliis. Sed
respondetur communissimam esse oppositam sententiam, quod non solum in materia
justitiæ, sed etiam in omni alia materia prævalet jus possessionis. Ita
Sanchez, dec. l. 1, c. 10, an. 10, Sot., Bald.,
Navarr., Covar., Ledesm., Suar., Sayr., Salas, Lugo, de justit., d. 17, n. 37, et d. 23, n. 110, Pal., d. 3,
p. 6, Croix, l. 1, n. 502, cum Terill., Bon., Tann., Fill.,
Sporer, qui vocat hanc sententiam hodie receptam, Moya, de opin. prob., q. 8, an. 15, et quamplures apud ipsum, contra
Mercor., Gonet, Gonzalez etc. Ratio est 1°, quia idem motivum
rationis quod currit pr materia justitiæ etiam currit pro aliis. Nam sicut in
materia justitiæ melior est conditio possidentis, quia possessor habet jus
certum in re, quo nequit spoliari per jus dubium alterius; ita dicendum in
aliis materiis. Cum enim quid post adhibitam diligentiam veritatem non poterit
attingere, jam perseverat in possessione suæ libertatis, et propterea habet jus
certum ad illam, quo per nullum jus dubium pribatus censetur. Ratio 2°, quia,
ut ait Sanchez, loc. cit., n. 11: - 37 -
Possessio est titulus universalis omnibus virtutibus eo modo quo
aliqua pars potentialis justitiæ, ut obedientia Dei, trascendit omnes virtutes.
Nam, quum essentia justitiæ sit unicuique jus suum tribuere, hoc omni
virtuti competit; prout religio tribuit suum jus Deo, charitas proximo,
temperantia sibi ipsì, et sic de aliis. Et ideo merito dicitur quod ratio justitiæ si omnium
virtutum pars potentialis sive generica, in qua cæteræ virtutes inter se
conveniunt. Qua de re si contra justitiam esser privare in dubio possidentem
jure suo, pariter contra justitiam esset in dubio legis hominem sua possessa
liberate spoliare. Et quod possessio liberatis in omni virtute in dubio sit
præferenda, confirmatur ex c. Laudabilem,
de frigid. et malef., in quo habetur quod pontifex concedit ei qui duvitat
de potentia ad copulam conjugalem ut possit experiri per triennium, modo de
impotentia non sit certus. Hæc sunt verba textus: Si frigidas prius probari non possit, cohabitent per triennium. Hæc
sunt verba textus: Si frigiditas prius
probari non possit, cohabitent per triennium. Unde sic arguo: lex non
accedendi ad non suam est lex divina et naturalis ac pracedens omni juri quod
homo habere possit ad suam libertatem, ut dicunt contrarii. In dubio igitur an
vir sit potens vel ne, quod idem est ac in dubio an illa conjux sit sua vel
non, quomodo potest ad eam accedere et tactus inhonestos cum - 38 -
ea
habere, copualmque experiri, dum actus habiti cum non sua certe sunt mortalia?
Numquid Eccesia in lege naturali potest dispensare? Quomodo igitur potuit
pontifez permittere in tali dubio copulæ experientiam per triennium? Omnino
ideo dicendum est quod lex naturalis ad suam non accedenti obligatione, non
inducat, nisi constet quod in tali casu lex manifeste existat. Alias in dubio
possidet libertas, et ideo dubitans de sua impotentia, nisi ipsa ut certa
probetur potest per triennium experiri. Propterea pontifz ex hoc
principio ductus, nempe quod, nisi constat de lege, semper possidet libertas,
constitutionem illam promulgavit.
Nec valet
dicere quod in dicto casu possidet contractus matrimonii bona fide initus. Nam
si servand esset regula ab adversariis universe statuta, quod divina lex, prout
æterna omnemque libertatem humanam præcedens, semper possidet antecedenter ad
omnes humanos actus, et ideo in dubio semper illi parendum, nullimode in nostro
casu posset dici matrimonium adversus legem Dei possidere. Imo dico quod axioma
illud - In dubio melior est condtio
possidentis -, attenta præfata contrariorum regua, nec etiam in materia
justitiæ valere posset adversus sententiam communem, quam omnes concedunt
contra paucos, ut videre est apud Sanch., de
Matr. - 39 -
lib. 2, d. 41, n. 12, et Croix, lib. 1, n. 500 et reg. 11 in 6,
ubi: Cum sunt partium jura obscura, reo potius ffavendum est quam actori. Et
reg. 65 in 6: In pari delicto et causa, melior est conditio possidentis. Et
licet hæ regulæ sint pro foro externo, ut vult Fagnanus, tamen valent etiam pro
interno, quatenus externum non nititur falsa præsumtione, ut communiter docent
cum Sanch., l. 1, d. 5, Pal., Salas et
Viva, opusc. de consc., q. 2, art. 1, n. 5. Ratio autem cur
etiam axioma istud valere posset in materia justitiæ, adeo ut quisque adhuc
bonæ fide possessor teneretur rem possessam restituere, est, quia jus suum est
respectu ad alteram partem, non autem ad legem divinam de re non sua
restituenda, quæ semper in dubio possidet et semper est præferenda. Si ergo
possessor bonæ fidei non tenetur restituere in dubio probabili, est quia, cum
non constet tunc de exsistentia divinæ legis obligantis ad restitutionem,
possidet hominis libertas. Et hæc ratio profecto æque in casu prædicto
impotentiæ et in quacumque materia currit.
Objiciunt
3° docttrinam d Thomæ, qui in quodlib. 8, a. 13, sic ait: Si quid habet
talem opinionem ut putet se licite habere posse simul plures præbendas, cum
dubio tamen oppositæ partis, non licere ei plures - 40 -
proebendas habere. Respondet primo d.
Antoninus, reg. 4, quodlib. 8, super hoc
loco d. Thomæ: Hæc autem verba d. Thomæ
non possunt intelligi nisi de his ubi manifeste patete ex Scriptura vel
Ecclesiæ determinatione quod sit contra legem Dei, et non de illis ubi non
oportet; alias sibi contradiceret in eodem libro, quod non est credendum. Deinde respondetur cum Christiano Lupo, tom. 9, part. 1, diss. 1, quod s. Doctor
hic intelligit non posse aliqem operari cum dubio practico; secus autem, si
operetur ex opinione probabili. Et hoc patet ex verbis quæ s. Doctor ibi
addidit (sed aadversariis ea adnotare non placuit): Si, manente tali dubitatione (en dubium practicum de quo loquitur
s. Doctor), plures præbendas habeat,
periculo se committit et sic procul dubio peccat. Aut ex contrariis opinionibus
in nullam dubitatione, adducatur, et sic nunquam mittit se discrimini nec
peccat. Nota verba: aut contratiis
opinionibus in nullam duvitationem adducatur; formans nimirum ex aliqua
earum opinionum probabilium judicium certum, non quidem speculativum, cum
opinio de se ferat ut sit speculative dubia et cum formidine, alias non erit
opinio, sed scientia sive fides, ut iisdem verbis docet ipse s. Doctor, prout
retulimus supra, sed judicium certum practicum, dubitationem - 41 -
speculativam deponens et in unam ex contrariis opinionibus probabilem
intellectum voluntarie delinans. Tunc enim, dicit d. Thomas, hic non peccat nec
discrimini (tam ab adversariis exaggerato) se committit. Et sic intelligendi
(ne nimis longus sim) omnes canones et ss. Patres qui in oppositum ab
adversariis afferuntur, dicentes non esse licitum operari cum formidine, hoc
est cum formidine quæ generet dubium practicum, dubiumque reddat operantem an
agendo peccet, juxta illud: Quia amat
periculum, in illo peribit. Eccli. 3,
27.
Objiciunt
4° lex quidem debet esse certa ut obbliget, sed non declaratio legis. Quando,
enim, dicunt, pro lege probabilior opinio seu ratio assistit, sat illa legem
elucidat et ad legem obstringit. Respondetur 1°: negatur omnino quod hujysmodi
legis declaratio dubia, utpote orta ex opinione fallibili, etsi probabiliori,
ad legem obligare possit. Nam in rebus dubiis declaratio legis se habet ut nova
lex; et ideo, sicut lex ad obliganum debet esse certa, sic et declaratio. Ita Salm., de leg., c. 3, n. 30, cum Vasq., Tapia, Vill., Lez., Dian., Idem docent Sanch. de Matrim., lib. 8, disp. 2, n. 10, et Croix, lib. 1, n. 215 et 574, cum Cardenas, Bonac., Terll., Pont., Loth., Delbene. Ratio, quia,
cum dubium vrtitur an lex casum aliquem - 42 -
comprehendat ve ne, dubia
evadit ipsa lex an respectu ad casum illum adsit vel non; propterea declarati
quod tunc locum habeat lex debet pariter, prout lex, esse certa et infalliblis,
ut possit obligare; nam alias adhuc ad legem dubiam obstringeremur. Respondetur
2° et quæritur: quisnam hanc legis declarationem fecit de se aptam ad
obligandum? Non fecit Deus, non pontifez, non illa quidem major probabilitas
(ut dices) pro lege apparens: namaliqua opinio quæ mihi est probabilior, minus
probabilis sæpe aliis erit; et ideo lex esset particularis pro iis tantum
quibus illa opiniio probabilior appareret: sed hoc utique esset contra naturam
legis, quæ ad commune bonum debet esse necessario universalis et universim
proposita, ne populus, qui ad illam observandam tenentur, sæpius divisus sit et
perplexus circa veritatem amplectendam, dum quisque concionator aut
confessarius ex opinionum diversitate suum juxta sensum sæpe diverse fideles
instrueret. Sed, etiam concesso quod exsistere possit hæc lex particularis,
obligans eos tantum quibus opinio pro lege probabilior videatur, quomodo unquam
poterunt adversarii probare declarationem hanc quod adsit lex sequendi quæ
probabiliora apparent, sive quod illa apparentia majoris probabilitatis pro
aliqua opinione vim habeat, ut lex, obligandi, - 43 -
cum rationes, ut
diximus, revicunt potius hanc obligationem non adesse, præsertim quia Deus non
præsumitur homines obstringere voluisse ad hanc durissimam obligationem
sequendi semper opiniones probabiliores, tanto cum onere ac periculo errandi
formaliter, vel ob omissionem debitæ diligentiæ, vel ob hallucinationem
passionis. Saltem, dico, rationes sunt dubiæ: ideo in hac tam magna rationum
dubietate saltem sentetiam benignam reddit evidenter probabiliorem auctoritas
tam longe communior, immo communis dd. qui talem obligationem non adesse
testantur: ac proinde certos nos potius faciunt declarationem esse in
contrarium, scilicet quod lex probabiliora sequendi minime adsit.
Demum pro conclusione hujus secundæ rationis (juxta meum
judicium multum convincentis) dico sic: sententia adversantium docens non esse
licitum sequi opinionem adversus legem, nisi hæc sit probabilior, ipsa non
subsistit et clare deficit in principiis. Nam aut adversarii pro opinione
probabiliori nil aliud intelligunt admittere nisi sententiam revera moraliter
certam, quæ omnem formidinem oppositam excludat: eo quod, ut dicunt, divina lex
in dubio semper possidet et ideo semper libertati præferenda. Et hoc est prorsus
interdicere usum opinionum probabilium, - 44 -
quibus intrinsecum est
formidinem annexam habere, quod certe damnatum est in propositione 3 proscripta
ab Alex. VIII,
ut supra ostendimus. Aut vero inelligunt pro opinione probabiliori eam quæ
magis vera apparet, etsi contraria etiam retineat sum verisimile fundamentum;
et tunc dic quod si pro libertate possumus hanc probabiliorem sequi, possumus
et minus probabilem. Ratio patet, quia, concesso quod liceat operari cum
probabiliori, necessario concedendum quod lex in dubio non possideat, et ideo
possidet libertas, quæ utique sua certa possessione non es privanda, nisi
constet de lege.
Ratio
tertia est, quia licet forte exsisteret lex sequendi probabiliora, non est
tamen sufficiente promulgata. Certa autem est sententia quo lex, ut bliget,
debet esse sufficienter promulgata, ut docet s. Thomas, quodlib. 90, a. 4: Ad hoc ut lex virtutem obligandi obtineat,
quod est proprium legis, oprtet quod applicetur hominibus, qui secundum eam
regulari debent; talis autem applicatio fit per hoc quod in eorum notitiam
deducitur ex ipsa promulgatione. Docet etiam Gratianus
inc. In
ipsis, dist. 4: Leges
instituuntur dum promulgatur. Pariter s. Bernardus, epist. 77 ad
Hug. de s. Vict., scribit legem etiam divinam promulgatione
indigere. - 45 -
Alias, ait s. Doctor, valde injuste
exigitur obeditio ubi non præcesserit auditio. Publicatio autem legis illa
dufficiens dicitur qua lex fit subditis certa, dum dd. dicunt ad sufficientem
promulgationem requiri ut quis morali certitudine agnoscat obligationem a lege
præfixam. Ita Suar., Salas, Sanch., Perez, Garcia, Hurt. et Terill., qui ait
legem, ut obliget, debere esse publicatama cum tali certitudine ut cerca ejus
notitia magnam subditorum partem latere non possit et ipsi evidenter sciant.
Quomodo igitur asseri potest legem illam (fictam ab adversariis) sufficienter
esse publicatam, quando communis sententia dd. asserit nec publicationem nec
legem unquam adfuisse?
Objiciunt promulgationem requiri in lege hummana, sed non
in divina. Recte dicunt, et concedo, si hoc dicitur ad significandum quod
superior humanus potest legem editam velle ut non obliget nisi post
promulgationem; non autem sic Deus: quia fieri potest quod superiori humanus
tulerit legem, et postea mutato consilio ad eam nolit subditos obligare, illam
non promulgando; Deus autem statim ac legem edidit, simul etiam promulgasse
intelligitur, adeo ut scientes hanc adesse, statim ac sciunt, eam servare
tenentur. Verumtamen
lex, ut obliget, sive humana sive divina sit, semper debet esse
sufficienter - 46 -
promulgata, sive cognita sive proposita sive indita (dic
ut vis), tanquam certa. Nam si probabile est aliquam legem non adesse (ut
probabile, imo probabilissimum est de hac lege sequendi probabiliora, prout
diximu), patet probabile etiam esse, imoc ertum, illam non esse satis
promulgatam, et ideo ad illam neminem teneri, cum adhunc in dubio legis nostra
libertas possideat.
Ratio
quarta. Merito autem judicatur hanc legem sequendi probabiliora non adesse,
quia recte præsumitur Deus noluisse nobis imponere onus tam grave sequendi
probabiliores opiniones, cum dixerit Christus Dominu: Jugum... meum suave est, et onus meum leve. Matth. 11, 30.
At si esset obligatio sequendi opiniones probabiliores, adesset etiam
necessario (ut bene arguunt Suarez, Laym. t Sanchez) obligatio probabiliores
inquirendi, et ideo opus esset exquirere ac pensare primo rationes, illasque
demum conferre ad deinde judicium formare. Tant magis, quia ad constituendam
opinionem probabiliorem requirunt adversarii in ea non quamlibet, sed gravem
præponderantiam. At quia non videt hoc onus (a quo nescimus qua conscientia se
subtrahi possint probabilioristæ) esse onus non solum grave sed fere
intolerabile, prout innumeris scrupulis obnoxium? Et ideo
non - 47 -
præsumitur noster benignus Deus illud nobis imponere voluisse,
cum sit onus humanis viribus impossibile. Non
solum autem dicitur impossibile (recte advertit s. Antoninus, p. 1,
tit. 1, c. 10, p. 10, reg. 7) quod absolute non est possibile, sed etiam
videtur interpretandum secundum virtutem epikejæ in lege nova esse impossibile
quod vix est possibile, utpote nimiam habens difficultatem; alias quomodo
salvaretur illud: onus meum leve? Ita s. Antoninus super controversia de qua agitur.
Dicet
aliquis ex adversariis non esse obligationem sequendi opinionem quæ est
probabilior in se, sed sufficere ut sequamur probabiliorem nobis; sed hoc
subterfugium nescio quomodo possit eos liberare ab onere adhibendi omnem
diligentiam ut inter probabiles probabiliores inveniant. Licite quidem sequeris
probabiliorem tibi, ita ut, si non accidat, ut sequaris opinionem quæ revera
sit probabilior in se, utique excusaris, sed quando? Quando diligentiamd ebitam
adhibueris ad probabiliorem inveniendam. At in hac invenienda procul dubio non
excusaris, si omittas diligentiam, quæ lnge major certe esse debet quam
diligentia debita ad inveniendam probabilem; nam ad hanc sufficit tantum
inenire aliquam graven rationem vel auctoritatem ut illam - 48 -
sequi
possis: sed ad inveniendam probabiliorem, observa quænam diligentia
requireretur; ait enim Sanch., dec. l. 1, c. 9, c. 14: Intolerabile onus et
multis scrupulis expositum esset, si probabiliores investigare teneremur;
deberetenim perpendi ratio prior ex principiis intrinsecis, quod solum
doctissimis concessum est, et differre consilium, si de majore probabilitate
dubitent, usque ad meliorem diligentiam adhibendam; deinde perpendi
auctoritates dd. Quandoque enim paucimultis præferendi sunt. Quandoque,
insuper ergo addo, ut docet s. Thoma, 2 2, q. 4, a. 8, ad 2, auctoritas aliorum
præferenda est rationi propriæ: Aliquis
parvæ scientiæ magis certificatur de eo quod audit ab aliquo scientifico quam
de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Verba
s. Thomæ. Hinc p. Paulus Segneri (qui ob vitæ sanctitatem quantomerito apud
Deum habitus fuerit, historia ejus vitæ testatur) scribit quod si ipse
judicasset teneri se ad opiniones probabiliores sequendas, nesciaset modum quo
salvus fieri potuisset. Dicebat enim: vel teneor sequi probabiliores in se, et tun quomodo sciam quæ opinio sit
probabilior toto in casibus ubi occurrunt graves rationes et auctoritates hinc
inde oppositæ? Vel probabiliores mihi, et
angustia augeretur; nam aliquando forte opus mihi esset - 49 -
judicare meam
sententiam esse probabiliorem, contra sentnetiam s. Thomæ aut contra
communiorem dd. gravium, cum illa magna præponderantia a contrariis requisita,
ut supra; et tunc quis me tutum reddet quod ea præponderantia sit sufficiens,
vel quod ipse rationes oppositas bene intelligam aut bene xaminem? Quod passione non alluciner,
ita ut, si errem, error meu sit invincibilis?
Et revera,
quod in opinionibus maximam partem sivi sensus proprius sive passio propria
vindicet, et non ratio, passim accidit doctis et indoctis; immo sæpius evenit
doctis, suadendum, quod veritas sit ex ea parte in quam magis a passione
feruntur: Unisquisque faciliter credit
quod appetit, dicit s. Thomas. Considera scotisticam scholam a tot sæculis
thomisticæ oppositam; per hæc tempora nullum legimus aut ex fratribus minoribus
doctrinis ordinis prædicatorum adhæsisse, nec quemquam ex istis adhæsisse
illis. Et tamen, si franciscanus aliquis elegisset s. Dominici religionem,
nonne certe manibus et pedibus Scoto adversaretur? Et e converso, si quis
dominicanus ordinem minorum introisset, nonne doctrinæ s. Thomæ absolute se
opponeret? Peto: in istis quid prævalet? sensus, an ratio? Non quidem - 50 -
ratio, quia qu nuncexistimat probabiliorem sententiam suæ scholæ, si esset
alterius, illam minus probabilem profecto putaret. Denique, dato quod quis
nulla irretitus sit passione, quis securitatem ei præbebit quod sufficiente,
diligentiam jam adhibuerit ad sententiam probabiliorem sententiam suæ scholæ,
si esset alterius, illam minus probabilem profecto putaret. Denique, dato quod
quis nulla irretitus sit passione, quis securitatem ei præbebit quod
sufficientem diligentiam jam adhibuerit ad sententiam probabiliorem
inveniendam? Et nonne magnæ istæ essent angustiæ, quæ vitam redderent
miserrimam, legem durissimam et pericula peccandi facillima?
Hinc recte
inferunt nostri dd. quod licet sententia rigida videatur i se aliquantum
tutior, revera tamen sæpe tutior est benigna: quia rigida majus affert
periculum peccandi formaliter, dum benigna majus periculum formaliter, dum
benigna majus periculum affert tantuum materialiter peccandi, a quo periculo
non tenemur averti, postquam veritatem invenire studuimus et nequivimus; tunc
enim ignorantia, cum sit invincibilis, est utique etiam inculpabilis. Non
ignoro autem quod Sinnichius et alii negarint dari ignorantiam invincibilem
circa jus naturæ; sed hujusmodi propositio (ut refert Croix, lib. 1, n. 726) fuit Romæ
damnata: Nullam admittimus ignorantiam
invincibilem juris naturæ in ullo homine. Hinc dicimus cm communi dd. quod
licet non detur invincibilis ignorantia circ aprima principia et onclusiones
immediatas eorum et claras, bene vero datu circa conclusiones mediatas
vel - 51 -
obscuras, ut docent s. Th., 1, 2, q. 94, a. 4, Sal. et Croix, loc. cit., n. 720, cum s.
Bon., b. Alb. magn., ac communi; et Gonet recte oppositam vocat improbabilem;
Alias dicere deberemus, damnatum esse inter alios s. Hieronymum, qui in cap. 7 Jerem. excusabat cum qui occideret filiam, ut eam a gravissimis
doloribus liberaret; damnatum esse s. Jo. Chrys.,
qui cum Origene et eod. s. Hier. admittebat licitam esse simulationem: quæ
sententiæ certe hodie sunt improbabiles et falsæ. Vide Croiz, loc. cit. Si quis autem dicere
vellet quod idem Sinnichius cum Vianen., Haynges, aliisque lovaniensibus
dicebat, scilicet quod in peccatis contra legem naturalem nec invincibilis
ignorantia excusat, hoc damnaturm est ab Alex. VIII in propos. 2 Baji, qui dixit: Tametsi detur ignorantia invincibilis juris
naturæ, hæc ins tatu naturæ lapsæ non excusat a peccato formali. Et in prop. 46:
Ad rationem et definitionem peccati non
pertinet voluntarium. Docet autem s. August., l. 1 de retr.: Usque adeo
peccatum voluntarium malum est ut nullo modo sit peccatum, si non est
voluntarium. S. Th., 1, 2, q. 6, a. 5: Voluntarium non dicitur solum cujus principium est intra, sed cum
additione scientiæ. Et ib., q. 19, a. 6: Manifestum est quod illa ignorantia quæ causat involuntarium tollit
rationem boni et mali - 52 -
moralis.
Et idem s. August., loc. cit., c. 15: Quia voluit, ergo fecit, etiamsi, non quia
voluit, peccarit, nesciens esse peccatum quod fecit. Ita nec tale peccatum sine
oluntate peccati. Idest voluit actionem quæ era peccatum: sed quia non
voluit peccatum, non peccavit, prout clarius explicat s. Thom., in opusc. de malo, q. 3, a. 8, dicens: Cum aliquis nescit
fornicationem esse peccatum, voluntarie quidem facit fornicationem, sed non
voluntarie facit peccatum. Hinc ex his omnibus uo certa dedcuntur: primum,
quod in aliquibus etiam ad jus naturæ spectantibus datur ignorantia
invincibilis; secundum, quod ignorantia invincibilis est etiam inculpabilis.
Remanet tantum videndum quando ignorantia sit culpabis; et quoad hoc docet s.
Th. cum communi, 1 2, q. 6,a. 8,
quod ignorantia tunc peccatum est
quando ignorat quis quæ potest scire et tenetur. Ergo e converso, quando
quis, adhibito studio, non potest veritatem scire, ignorantia est utique
inculpabilis. Quo autem studio, resumo, mihi erit vincibili ignorantia hujus
legis (quam somniant adversarii) sequendi probabiliora, dum hæc ignorantia per
tot sæcula et media discussione tot tantorumque dd. numquamd vinci potuit? Illa
ignorantia invincibilis dicitur (ait s. Th. de alio casu loquens, 1 2, q. 76,
a. 2) quæ - 53 -
studio superari non potest. Hinc ait
Sylvester verbo Confessio: Licet tutius
statim, habita commoditate, confiteri quam differre, non tame tutius est tenere
quod sic obligemur; quia viri timorati haberent maximas occasiones peccandi.
Ratio
quinta est, quia, etiam dato quod adsit lex sequendi probabiliora, hæc est
nobis opinio certe probabilior, nempe quod liceat sequi opinionem probabilem,
probabiliori relicta, ut recte dicunt Moya, Viva, Croix, Cardenas, Delbene etc.
Et hoc non directo sed reflexo judicio. Si quis autem
diceret, uti notavimus, quod ad recte operandum nec opinio probabilior
sufficit, scilicet cujus opposita adhuc probabilis est, sed quod requiritur
certitudo moralis omnem prudentem formidinem excludens, huic obstt propositio 3
damnata ab Alexandro VIII, ut vidimus supra, ubidamnatum fuit dicere quo non
liceat sequi opinionem inter probabiles probabilissimam, quæ utiqe fines
probabilitatis non excedit. Sed, concesso (quod numquam concedi potest) quod requiratur omnino
opinio probabilissima quæ ad certitudinem moralem pertiugat, dicimus benignam
sententiam satis esse moraliter certam, itut contraria non videatur
sufficienter probabilis, ut asserunt Viva sup. d. propos. 3, n. 11,
- 54 -
Croix, lib. 1, n. 341, cum Carden. Bardi autem ait sententiam oppositam esse in cofninio improbabilium;
Terillus vocat eam evidenter falsam. Ad certitudinem autem moralem alicujus
sentetiæ non requiritur ut auctores oppositam docentes omni ratione adhunc levi
careant; sed sufficit, si sententia illa, omnibus perpensis, ita vera appareat
ut contrariæ vix supersit apparentiia veritatis, ut ait Croix, l. 1,
n. 181, vel, ut docet ibid.
Lessius, ut contraria non videatur satis probabilis. Certitudo enim aliquando
non resultat ex uno principio convincente, sed ex multat ex uno principio
convincente, sed ex multis conjecturis gravibus et verisimilibus, quæ ad idem
conferunt, ut dicunt s. Antonin. et Sylv. apud Croix, n. 184, his verbis: Certitudo moralis non resultat ex evidentia
demonstrationis, sed ex probabilibus conjecturis, grossis et figurabilibus,
magis ad unam partem quam ad aliam se habentibus, seu ex iis quæ pluribus et
maxime sapientibus apparent vera. Et huic consentiunt
etiam adversarii; nam Nat. Alexand., l. 3 de pecc., reg. 18, ait: Præsumtio vehemens
prcertudine habenda est. Ac Fagnanus in c. Innitaris, de const., dicit: Etsi
argumenta seorsim sumta non concludant omnino sed sint tantum probabilia; tamen
si simul jungatur et sint multi ponderis, sunt apta generare moralem
certitudinem, ut virtus - 55 -
apprehensiva
concipiat absque ulla formidine rem ita esse.
Hujusmodi autem moralis certitudo nostræ benignæ
sententiæ clare hauritur ex principiis certis, ut supra positis, nempe quod qui
probabiliter agit, ut probavimus cum s. Thoma. Item quod lex dubia non obliget;
quia, etsi lex divina antecedat libertatem hominis, ad hunc ttamen posterior
est legis obligatio, quæ non incipit nisi post agnitionem. Item quod, etiamsi
adesset lex sequendi probabilior, hæc tamen non est sufficienter cognita, dum
cmmunis dd. adstruit hanc legem non exsistere. Demum, quia hæc lex esset
intolerabilis et humanis viribus imar; omnia hæc saltem simul conferta, una cum
copia insignium doctorum qui nostram sententiam tuentur, satis eam reddunt, ex
judicio reflezo, non solum probabilissimam sed etiam moraliter certam, juxta
regulam moralis certitudinis mox supra expositam.
Quod autem ad recte operandum sufficiat operai ex
opinione reflexa, quamvis aliqui negent, non tamen intelligimus quomodo hoc
negari possit: nam alias adhuc errabunt illi qui ututur opinione probabiliori,
quia agunt cum dubio practico; ideo enim ii possunt cm eo dubio speculativo
oeprari quia in praxi oeprantur cum certitudine reflexa, - 56 -
orta ex illo
certo principio quod qui probabiliter agit, prudenter agit. Alias, nemo tutus esset
utens opinione, sive probabili sive probabiliori, nisi tutiori uteretur. Nam,
ut supra ostendimus, certum est quod opinio vere probabilis efficit ut opinio
opposita, licet probabilior appareat, numquam possit vocari moraliter certa, ut
adversarii adstruunt, sed numquam probare poterunt. Quod autem opinio
speculative dubia fiat practice certa quoties accedit certitudo refleza, patet
ex pluribus exemplis; dubitans enim quis an res, quam possidet bona fide, sit
sua, non tenetur restituere. Pariter est licitum militi dubitanti de justitia
velli pugnare, jubente principe. Item, mulier dubia de valore matrimonii
tenetur reddere debitum petenti in bona fide, ex cap. Dominus,
de 2 nupt. Omnia hæc ex illo principio
certo reflexa quod in dubio nullus sua possessione sit soliandus.
Quoad vero
textus supra oppositos, ad 1, In dubiis
tutior via eligenda est, responderut cum s. Antonino hoc intelligi de
consilio, non de præcepto; vel cum aliis dd. intelligi in dubio practico, non
speculativo; vel cum aliis intelligi in opinionibus dubiis, nona utem in
probabilibus; vel denique intelligitur, ut recte dicit Roncaglia, cum dubium
versatur non quidem circa rei veritatem - 57 -
sed circa honestatem
actionis; quod idem est ac operai cum dubio non tantum speculativo sed etiam
practico. Ex quo patet responsio ad etxtum s. August., lib. 1. de Bapt., quo
valde nituntur nostri adversarii, præsertim Juenin. et Purch. Quidam dubitabat
utrum apud donatistas licite reciperet Baptismum, quem in ecclesia catholica
recte accipi certum habebat; inquit s. Doctor c. 3: Si dubium haberet non illic recte accipi quod in catholica recte accipi
certum haberet, graviter peccaret in rebus ad salutem animæ pertinentibus vel
eo solo quod certis incerta præponeret. Id iterum sic urget cap. 5: Accipere itaque in parte Donati si incertum est esse peccatum, quis
dubitat certm esse peccatum non ibi potius accipere ubi certum est non esse
peccatum? Ex quo incongrue inferunt contrarii semper peccare qui incertus
de peccato operatur, nullam distinctionem facientes inter dubium practicum et
formidinem. Et hoc est illud maximum æquivocum in quo ipsi aut falluntur aut
nos fallere volunt: nam aliud est dubium practicum, cum quo numquam licet
operari; alia est formido, quæ cum indivisibilis sit a quacumque opinione, sive
probabili sive probabiliori, non impedit quidem operari, alias teneremur semper
operari cum certitudine, ad quod Deus, ut ostendimus, certe - 58 -
nos
obstringere noluit. Hinc ad textum allatum s. Aug. facile respondetur quod in
casu proposito ille donatista, cum esset moraliter certus recte accipi
Baptismum in ecclesia catholica, et e converso esset practice dubius an recte
acciperetur apud donatistas, nullaque via pateret e qua dubium deponere posset,
ideo s. Doctor ex illa certa incertitudine seu dubietate peccati, quam ille
deponere non poterat, merito inferebat certum esse peccatum.
Hic autem
notandum quod si penitens paratum se ostendat sequi sententiam probabiliorem,
imprudenter aget confessarius (per se loquendo), si juxta minus probabilem
illum diriget. At si ille minus probabilem illum diriget. At si ille minus
probabilem sequi velit, tenetur eum, utpote dispositum, confessarius absolvere,
ut communiter auctores nostri bene docent. Et ita
practicasse ss. Patres fuse ostendit Christianus Lupus, tom. 9, part. 1, diss. 1, c. 13, quæst. 5, ubi refert s. Dracontium obedisse s.
Augustunum permisisse contra propria sentnetiam dari sacramenta illis qui,
fulti probabili sententia, a nuptiis contractis post dimissam adulteram
separari noluissent. Item fert quosdam pontifices contra proprium judicium in matrimonio
rato dispensasse. Insuper refert s. Cyprianum culpasse - 59 -
s. Stephanum
eo quod sectantes sententiam probabilem pontifez minatus esser damnare: et
ideo, ait Lupus, Cyprianus, licet ipse improbaret sententiam non rebaptizandi
baptizatos ab hæreticis, tamen permisit illam, utpote probabilem, scribendo: Proferamus singuli quid sentiamus, neminem
judicantes aut a jure communioni aliquem, si diversum senserit, amoventes. Quibus
verbis utique significavit s. Doctor nullimode damnandos qui sequi vellent
oppositam sententiam, prout probabilem ac tutam. Hoc autem non affero ad
tuendum s. Cyprianum quod idcirco ipse recte sanctum pontificem culpasset; nam
manifestum est quod errarit: sed tantum ad ostendendum hanc fuisse sententiam
antiquorum et Patrum, scilicet opiniones probabiles minime esse reprehendendas.
Fagnanus, in cap.
Ne innitaris, De constit., et Natalis de Alex., lib. 3, de pecc., reg. 17, opponunt textum in clemnt. Exivi, § Item, quia præterea, ubi
fratribus minoribus rogantibus apostolicam sedem an suub gravi tenerentur ad ea
quæ in religione s. Francisci verbis imperativis exprimebantur respondit
pontifez: In his quæ animæ
salutemrespiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiæ, pars securior est
tenenda. Hinc
sancivit ad illa teneri. Hunc textum valde extollunt adversarii; sed nescio
cur. Respondetur - 60 -
primo quod is probaret nimis, nempe quod teneremur
ad sententias tutiores quin sufficerent probabiliores, contra decretum
Alexandri VIII, ut supr, quo declaratum fuit certe licitum esse sequi opiniones
quæ inter probabilitatis fines versantur nec ad certitudinem pertingunt.
Deinde, peto, ex præfatis pontiicis, nisi quod pontifez censuit ipsos fratres,
practice, ut arguitur, dubitantes, non solum cum formidine sed etiamc um gravi
conscientiæ remorsu, teneri ad servandum quod tutius erat, ad graves nimirum
remorsus conscientiæ vitandos: quibus angentibus, eis operari quod non erat
tutius equidem non licebat. Secus autem dicimus quod pontifez sancivisset, si
ipsi cum opinione probabili (quæ non apparet in eo casu exstitisse), practice
dubium deponentes, egissent. Tunc enim non graves conscientiæ remorsus, sed
simplex formido tantum eorum actionem consequuta esset; quæ formido, semper ac
cum ignorantia invincibili conjuncta est, nequaquam actiones illicitas reddit:
alias dicere deberemus quod neque cum probabiliori liceret operari, cum opinio
probabiliori (dicant quid velint adversarii) necessario cum formidine etiam
conjuncta esse debet; nam alioquin esset certitudo, non opinio, cui intrinsecum
est, ut diximus sub initio, - 61 -
formidine annexam habere. Oppponunt insuper, ummos pontifices semper elegisse partem tutiorem; et
probant ex cap. Ad audientiam, et cap.
Significasti, de homic., ubi dubitatem de homicidio declaratum fuit gerere
se debere ut irregularem. Item ex cap.
Juvenis, de spons., ubi pontifez pracepit ut juvenis qui matrimonium
contraxerat cum puella non dum septenni, de qua dubitabatur an esset
viripotens, separaretur ab illius puellæ consobrina, quam, illa mortua,
duxerat. Item ex cap. Illud, de cler. excomm., in quo decisum fuit quemdam qui celebravit cum dubio
de sua excommunicatione esse deponendum. Sed ad singula respondetur. Ad cap. Ad audientiam et c. Significasti, dicimus hoc specialiter
sancitum esse de homicidio dubio, ne, si postea sacerdos comprehenderetur vere
homicidam fuisse propter vulnus jam a se illatum, quod dubitabatur fuisse causa
mortis, cum scandalo populi visus esset celebrare. Ad cap. Juvenis, dicimus quod in eo casu, cm ex una parte juvenis ille
jam puellam in uxorem ad domum suam duxerat, ita ut juam conjux ipsius
dicebatur, ex alia parte non cnstabat non fuisse doli capacem, ideo pontifez
merito judicavit illum separari a consobrina propter publicam honestatem, ad
scandalum vitandum, quoniam res agebatur in foro externo, in quo communis
- 62 -
boni ratio potissimum habenda est, ad differentiam fori interni, ubi
privatum bonum tantum spectatur. Demum ad cap. Illud, de cler. rxcomm., dicimus
quod ibi recte sacerdos ille depositus fuit qui temere celebravit, cum ex fama
et aliis conjecturis de excommunicatione erat moraliter certus.
Ad 2, tene certum, dimitte incertum, respondetur,
hoc dixisse s. Augustinum pro eo qui vellet omittere poenitentiam in die certo
ut differret ad futurum incertum. Sed hoc quis negare potest esse contra
prudentiam? Sed quid ad casum? Ad 3, Qui amat periculum peribit in illo, respondetur, intelligi de
periculo formali, non de materiali, quod non tenemur vitare cum gravissimo
incommodo, immo cum magno periculo peccandi formaliter, cui valde se
committunt, ut diximus, qui legem adesse contendunt sequendi opiniones
probabiliores, nisi alias imponere sibi velint obligationem sequendi tutiores,
quod certe esset onus impossibile: qua de r merito deinde damnata fuit
propositio 3 ab Aòex. VIII, ut supra retulimus, non licere sequi opinionem vel
inter probabiles probabilissimam; quia velle adstringere homines ad sequendas
semper sententias vel certas vel tutiores pro lege, tot inter dubia quæ in re
morali occurrunt, esset præceptum impossibile, ad quod certe noluit Deus nos
unquam obligare. - 63 -
Concluditur
igitur licitum esse sequi opinionem probabilem in concursu probabilioris, modo
illa gravi motivo nitatur, sive intrinseco, scilicet ex ratine, sive
extrinseco, ex auctoritate dd. Sed quia adversarii universe negare videntur probabilitatem
extrinsecam ubi intrinseca non apparet, ideo ad § II transeamus.
|