- 63 -
§ II - Utrum probabilitas extrinseca veram probabilitatem quandoque
constituat.
Rigidæ
sentetiæ sectatores videntur omnino abjicere probabilitatem extrinsecam,
scilicet quæ fundatur in auctoritate dd., nisi ratio persuadeat. Et hinc
provenit ut non rar isti opiiones libertati faventes probabiliores dicant, quas
forte nostri auctores nec etiam probabiles appellare audent. Ratio est, quia hi
qui probabilioristarum nome præseferunt, nihil facientes doctorum auctoritates
et omnino audacterque deferentes solo proprio judicio, istud unicum
semetipsorum judicem constituunt. Quapropter Thyrsus Gonzalez in quodam suo
libro, tractans de obligatione sequendi opinionem sibi probabiliorem, non
dubitavit asserere, ut refert p. Paulus Segneri, quod propositio 3 ab Innoc. XI
- 64 -
damnata, quæ dicebat - Generatim
dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvi tenui, confisi
aliquid agimus, semper prudenter agimus - intelligenda sit de probabilitate
opinionis alienæ, quæ, omnibus inspectis, exigua appareret operanti; non autem
de opinione propria ipsius quæ apud ipsum esset probabilior quam opposita. En
usquequo pertingit elatio probabilioristarum, quod ipsi sequi possint opiniones
etiam tenuiter probabiles, adhuc spreto aliorum judicio; si judicio proprio
illæ probabiliores videantur. Prædicant isti parum æstimandam esse auctoritatem
aliorum, cum ratio aliquid non suadet; quia, ut dicunt, auctoritas non nisi
super ratione fundatu. Sed hoc, salva pace ipsorum, est incongruenter loqui:
nam vel deferre debemus rationi vel auctoritati. Si rationi, non egemus
auctoritate; si auctoritati, non est opus ratione voncinvi, aliter ratio, non
auctoritas, in nobis prævaleret. Hoc enim est proprium aucoritatis, ut ubi
ratio non apparet, ipsa teneat rationis locum præsumtionem nobis faciens quod
illi quorum auctoritati innitimur rationem satis probabilem in id habuerint.
Ideo s. Augustinus, lib. 3 contra academ., cap. 20, dixit: Nulli dibium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis
atque rationis. Idem - 65 -
s. Aug., epist. 18, cap. 7, sic scribit: Neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere; sed nullì etiam
contradicere audemus. Ex quo innuit s. Doctor existimasse utrumque
probabile, scil. licere et non licere ante sumtionem Eucharistiæ comedere. Et
in lib. de utilit. cred., cap. 12, docuit non esse reprehendendos qui
auctoritatem humanam sequuntur. Hoc confirmatur, imo monetur in pluribus sacræ
Sccripturæ textibus: Inclina aurem tuam
et audi verba sapientium. Prov. 22, 17. Incina, idest audi
cum humilitate, magis deferendo auctoritati sapientum quam judicio proprio. Ne innitaris prudentiæ tuæ. Prov. 3, 5.
Quo indicitur magis nos inniti debere judicio sapientum quam nostro; alias
dictum fuisset potius innitaris, non
autem ne innitaris prudentiæ tuæ. Dicitue
etiam in Eccli. 6, 35: In multitudine
presbyterorum prudentium sta, et sapientæ illorum ex corde conjungere. Ille
autem dicitur conjungi sapientiæ aliorum qui auctoritati aliorum ita defert ut
ob illam operetur contra id quod sibi videturm dicens: In verbo tuo laxabo rete. Non vero se conjungit auctoritati aliorum
qui tunc illam sequitur quando cum proprio judicio ipsa concordat.
Hinc s.
Antoninus, lib. 1, tit. 3, cap. 10, scribit: Ex responsis quæ videntur data ab Alberto magno habetur quod quilibet
potest - 66 -
sequi quamcumque
opinionem, dummodo aicujus doctoris magni opinionem sequatur- Et hanc
regulam antiquitus semper viguisse testantur Humbertus, Nider et alii, ut
asserit p. Segneri in sua epistola de
probabilitate. Nagister Nider, utens verbis Bernardi a Claromonte, in consil. tim. consc., 3 part., c. 12, sic ait: Ex quo opiniones
sunt inter magnos, et Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat quis
quam voluerit, dummodo judicium in hoc resideat per prædicta eorum saltem quos
reputat peritos. Etenim ex lib.Si
quis, § De fide edit., in Glossa ff. de edendo etc., habetur: Tanto validior est probatio, quanto quis
majori nititur auctoritate. Innocentius IV in cap. Suas, de simonia, adnotavit: Non peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis
auctoris; dummodo tamen error versetur circa subtilitatem legum. Per illam
autem subtilitatem legum intelligitur,
juxta Panorm., dictum aliquod legis circa quod non bene discernitur inter duos
oppositos interpretes legis quis verum dicat. Idem partiter legitur in tabula aurea s. Thomæ, quam ejus
interpretes ediderunt: Auditor diversorum
magistrorum tenentium contrarias opiniones potest sequi quam velit, nisi aliter
determinetur esse contra fidem ab Ecclesia. Nec obstat textus, quem
opponunt contrarii s. Thomæ - 67 -
in
quodlib. 10, ubi dicitur non posse nos sequi opinionem doctoris. Nam
ibi immediate subditur: Contra manifestum
Scripturæ testimonium vel contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ
auctoritatem. Idem quasi iisdem verbis docet s. Bonaventura, quodl., qu. 4, art. 10, dicens: Quia assentitur opinioni alicujus magistri
contra manifestum Scripturæ testimonium sive contra id quod publice tenetur
secundum Ecclesiæ auctoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Quibus
verbis clare docent hi ss. dd. recte nos posse sequi opinionem doctoris quæ non
adversetur Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritati. Et revera, si ego minus doctus
sentetiam sequerer d. Thomæ contra ratione,m quæ mihi probabilior videretur,
quis neget quod prudentius agerem, si, mea opinione suspensa, tantæ auctoritati
deferrem? Nam, ut supra retulimus, docet ipse s. Thomas, 2, 2, q. 4,
a. 8, ad. 2: Aliquis parvæ scientiæ magis certificaturde eo quod audit ab aliquo
scientifico quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Qua de re
male ego operer, si quamdam opinionem sequi vellem quæ communiter ab auctoribus
rejicitur, etiamsi illam judicio meo directo probabiliorem existimarem; deberem
potius tunc, meo judicio suspenso, ex judicio reflexo opinionem oppositam
aliorum - 68 -
sequi. Si ergo ad proprium judicium directum corrigendum uti
debemus judicio reflezo aliorum dd., ne ruamus in excessum laxitatis, cur
contra, ne ruamus in excessum rigiditatis, uti non possumus judicio reflezo,
proprio directo suspenso? Utrumque periculosumm est, nimis laxare et nimis
obstringere conscientias; imo damnosior est rigiditas quam laxitas, juxta id
quod dicit s. Bonaventura: Cavenda est
conscientia nimis larga et nimis stricta; nam prima generat præsuntionem,
secunda desperationem. Prima sæpe salvat damnandum; secunda contra damnat
salvandum. Comp.
theol. verit., l. 2, c. 32, n. 1.
Sed ut ad
casum nostrum deveniamus, dicendum procul dubio est quod nulla opinio potest
esse extrinsece probabilis, nisi ex intrinseco, nempe ex ratione, sit etiam
vere probabilis; sola enim ratio probabilitatem opinionum constituit. Sed
probabilitas extrinseca ex auctoritate dd. tanti roboris est ut æquiparetur
probabilitati intrinsecæ rationis, præsumtionem certam faciens quod dd. illi
qui opinionem aliquam docuerint, rationibus innixi, rei veritatem perpenderint.
Ex hoc expresse docuit s. Thom., 1 p., q.
1, a. 8, ad 2, ubi: Tamen sacra doctrina utitur...
auctoritatibus aliorum dd. Ecclesiæ, quasi arguendo ex propriis, sed
probabiliter. - 69 -
Quo clare docet s. Doctor, quod auctoritas dd. fundat veram
probabilitatem intrinsecam. Et hinc bene notavit Croix, l. 1, n. 365: Prudenter præsumi potest quod adsit
probabilitas intrinseca, ubi multi actores satis noti aliquam opinionem
tuentur. Minime enim censendum est eos temere et sine gravi fundamneto loqui,
nisi alicui docto firma ratio in oppositum occurrat ab illis non animadversa,
omnem excludens contrariam probabilitatem. Hinc Croix ibidem addit: Quamvis admittant indoctum sequi posse
opinionem datam a doctis, doctus tamen tenetur examinare rationes; nisi
prudenter præsumat ab illis exa minatas. P. Paulus Segneri pariter in sua
epist. de probabilitate inquit quod,
si quinque doctores auctoritate pollentes aliquam teneant opinionem, etiam
contra communiorem aliorum, posses eorum auctoritati acquiescere, quamvis ob
rationes intrinsecas opinio opposita probabilior tibi videretur; modo, addit,
rationes illas non ita disertas et convincentes judicares ut dubitandi locus
non tibi remaneret. Maxime autem hic notandum est quod dicunt Sanch., Palaus,
Vasq., Sayr., Pasq. etc., cum Boss., t. 1, p. 1, tit. 1, § 16, n. 84, quod, si appareat in contrarium ratio insolubilis, non illico fit
ut opinio opposita deseri debeat, si putetur rationem ab aliis dd. gravibus
antiquis et - 70 -
modernis, eam sentetiam docentibus, solvi posse. Insuper
Terillus apud Croix, loc. cit., sic
loquitur: Si viro docto solum
repræsentetur quod plures teneant utramque partem, non erit tutus si sequitur
partem minus tutam, sed vel scire debet qualitatem doctorum, ut sine investigatione
eorum sententiam accipiat, vel tenebitur ipse rationes investigare. Sic denique concludit Croix: Si,
examinatis utrinque rationibus, nec appareat veritas, sed utraque pars habeat
grave motivum, quis sequi potest quam volet.
Demum adversarii fatentur deferendum esse aliquando
auctoritati; nam ipsimet jam vident nimis intolerabilem esse audaciam illam qua
quis vellet omnem auctoritatem spernere, nisi ratio propria suadeat: sed
clamitant arcendos ac comburendos esse casuistas, et tantum legendos libros
sacræ Scripturæ, conciliorum, ss, canonum et ss. Patrm. Attamen non sic
loquitur s. Carolus Borromæus in sua Instructione
ad confessarios, ubi ipse illos præmonet legere sedulo auctores casus
conscientiæ tractantes. Non sic S. Franciscus Salesius, qui hortatur
confessarios utique perlegere casuistas, et signanter nominat Toletum et
Reginaldum. Non sic denique loquitur sum. pontefix Benedictus XIV in sua bulla
super usura, ubi monet in
quæstionibus morum plures scriptores examinari qui hanc - 71 -
moralem
scientiam pertractant. Utinam in sacræ Scripturæ libris, conciliorum, canonum
et ss. Patrum decisas inveniremus quætiones morales1 Quis ignorat ex ipsis
Scripturæ verbis, utpote obscuris, quæstiones ortum habuisse? Quis ignorat ss.
Patrtes pauca de scientia morali tractasse? Scripserunt ipsi quidem aliqua, sed
nimis modica et quasi incidenter ac ita obscure ut interdum, ne erremus, alios
oportet legere auctores qui illorum sentetias exponant. Bene ideo notavit
Vincentius lirinensis apud Canum, l. 7, c. 4. Antiqua ss. Patrum consensio non in omnibus divinæ legis
quæstiunculis, sed solum in fidei regula nobis certa, sequenda est. Canones
pariter modica statuerunt circa mores, et hi præcipue maximaque veneratione a
nostris auctoribus jam citantur. Multo minus concilia resolutiones morales
edidere, cum præcipuum intentum eorum fuerit hæreses et schismata extirpare, ut
legitur in concilio constantiensi apud Cabassut., sect. 39, his verbis: Conciliorum celebratio agri dominici
præcipue cultura est, qua spinas haresum et schismatum exstirpet.
Advertendum autem damnatam fuisse ba Innoc. XI
propositione, 27, quæ dicebat: Si liber
sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis dum non
constet rejectam esse a sede apostolica tamquam - 72 -
improbabilem. Hoc autem dicunt Viva,
super dicta propos., n. 6, Croix, l. 1, n. 155, et Bonac., cap. 2, qu. 11, intelligendum esse, si opinio sit
cujuslibet auctoris, non vero si auctor sit omni exceptione major et rationem
afferat quam alii non considerarint aut satis non solverint, et e contrario
ipse commode solvat rationes oppositas; tunc enim dicunt posse censeri
probabilem illius sententiam, licet sit contra communem. Et idem docent Azor.
et Vasq. apud Tamb. Et idem docuit S. August., lib. 3, c. 4(ut advertit Christ. Lup., l. supra cit.), affirmans aliquando
sententiam unius magni doctoris bene posse esse probabilem contra communem,
licet recte advertat hoc non facile credendum. Addunt insupper Viva, n. 11,
Croix, n. 325, et Ronc., c. 2, qu. 1, cum S. Antonin., quod si aliquis
theologus testetur aliquam opinionem esse probabilem, jam reddit nos moraliter
certos de illius probabilitate.
Quinam autem auctores possint dici classici sive omni
exceptione e majores, res valde difficilis est. Croiz, lib. 1, n. 162, affirmat hoc de Cajet., Tolet., Nav.,
Sa et Busemb.; idem affirmat Cardenas apud Croix, n. 166,de Suar., Vasq.,
Sanch., Valent., Molin., Less., Azor. Iis bene addendicensentur de Lugo,
Palaus, Sotus, Laym., Sylvest., Angelus, Armilla, Card., Salm. Graves etiam
- 73 -
appellantur auctores a p. Paulo Segneri, in suis epist. de probabil., Granadus, Sayrus, Boac., Graffius,
Macadus. Addit insuper Croix, lib. 1, n. 165, quod cum auctores citantes sunt aliunde satis noti de scientia et
fidelitate, simulque satis noti sunt auctores citati, communiter ait opinionem
relatam censeri posse probabilem.
Demum pro hujus dissertatinis conclusione vellem ut
lectores benevoli animadverterent quantum claritatis et pondersi principia
benigne nostræ senteniæ præseferant; quæ si adversarii bene intelligerent aut
intelligere vellent, utique non frustra clamitarent, vocantes auctores nostros
casuistas laxos, cæcos ducentes cæcos, mortuos sepelientes mortuos, excusationes
in peccatis excusantes, magistros prurientes auribus, placentia loquentes,
moralis christianæ corruptores, vetustam Ecclesiæ disciplinam evertentes,
animas ad perditionem per latam viam deducentes, aliisque similibus conviciis
tot viros doctrina ac pietate insignes insectantes. Nec advertunt in quot et
quos laqueos seipsos aliosque per eorum rigidas sententias tam periculose
injiciant. Dixi sententia: nam
probabilioristæ, ex nostris principiis et rationibus valde agitati et
constricti, huc illuc divententes, in varias et valde discordes sententias
discesserunt. Alii
enim cum Natali de - 74 -
Alexandro admittunt opinionem probabiliorem
libertati faventem, modo nitatur fundamento notabiliter gravior quam opposita.
Alii cum Juen. admittunt hujusmodi probabiliorem, si hauriantur ex Scriptura et
traditione, non autem si ex ratione aut doctorum auctoritate. Alii apud ipsum
Juen. admittunt in jure positivo, non autem in jure naturali. Alii denique cum
Fagnano et Habert fidelium conscientias ita coarctant ut inter opiniones
probabiles eas tantum sequi possint quas, omnibus et singulis rationibus ac
auctoritatibus perpensis, moraliter certas et ab omni formidine immunes
cognoverint. Quod idem est ac omne probabilitatis pondus nomenque abjicere,
homines cogendo ad operandum ex sola certitudine scientiæ, et damnatum ex sola
certitudine scientiæ, et damnatum tutiorismum sequemndum; ex quo quis non videt
quam salutis januam perdifficilem reddant ac prorsus imperiam? Eo magis quia
ipsi probabilioristæ licet se jactent veritatis sectatores, tame, ut diximus,
in designando probabilioristæ licet se jactent veritatis sectatores, tamen, ut
diximus, in designando probabilioris sententiæ usu ita dissident et principia
tam inter se diversa adstruunt ut veritatis inveniendæ viam penitus
intercludere videantur. Et quomodo suis ipsi coscneitiis conculere possint
nescio: ii præsertim qui confessarii munus exercent; cum, juxta eorum communem
sed improbabilissimam sententiam, toties sine absolutione - 75 -
teneantur
dimittere penitentes vere contritos ac propria peccata confessos, probabili,
imo quandoque probabiliori opinione suffultos, eo quod omnem contraria
formidinem vincere et sufficienter deponere ipsi forte non potuerunt. Fateor:
nullimode capere valeo quomodo possint hi divinæ legis custodes animarumque
salvatores id exsequi sine ulla formidine, cum sit communis et certa sententia
apud doctores, ut fert Croiz, lib. 1, n. 445, quod confessarius sub gravi tenentur absolvere poenitentem
sufficienter dispositum, postquam mortalia peccata ille est confessus, quia
poenitens tunc habet jus certum ab absolutionem.
Cæterum,
antequam nostræ dissertationi finem ponamus, rogare vellemus tyrones qui in
morali scientia instituicupiunt ad ministerium salutis animarum, quod, licet
rigidam sententiam sectari velint, nostros auctores leger non omittant. Non
enim sufficit ad theologiam moraliem comparandam eos tantum libros forte
gallicanorum auctorum pervolvere, in generalibus principii totam tam longæ
artis seriem consistere putant, necessariis quæstionibus dubiisque prætermissis
celebriorum auctorum, nostræ sententiæ auctores elate et inepte despicientes.
Quaptropter hoc animadvertendum credimus quod - 76 -
ii qui tantum Genetti,
Alexandri, Haberti, aliorumque hujus generis auctorum lectione contenti sunt
non facile se existiment ad arduum confessarii munus sufficientes, quia certe
non erunt. Quidam asserunt satis esse notitiam principiorum.
Prorsus falluntur: principia enim pauca sunt et nota cuique vel primis rei
moralis rudimentis imbuto. Maxima quippe hujus scientiæ difficultas in hoc
consistit ut principia ad casus particulares bene applicentur. Hocque utique
est in quo auctores nostri laborant ut ex principiis particulares resolutiones
deducant; et ideo versantur in pluribus dubiis enucleandis, tot voluminibus
practicas quæstiones fuse pertractantes, de quibus probabilioristæ ne mentionem
quiidem facere dignantur, undique declamando futile quiddam esse hos pueriles
casusculos agitare.
Quisque
sibi suadeat moralem theologiam non nisi lungo labore addisci. Itaque studiosos
adolescentes hortamur qui tantum munus excipiendarum confessionum aggredi
intenduntm ut nostros prius auctores sedulo legant; et inde quisque suam rigidam
aut benignam sententiam, quam mavult, sequatur. At si quis rigidam tenere
eligat, advertat ne erga fidelium animas amarum zelum excerceat, qui potius in
earum perniciem et laqueum, ut superius ostendimus, quam in salutem et
- 77 -
utilitatem cedat, eas ita adstringendo ut nonnisi id quod moraliter
certum aut probabilius sit agere valeant, omni formidine gravi exclusa. Quod
quis non videt quot et quantis periculis, anxietatibus et angustiis, inter
hujus sæculi caligines, poenitentes miserrime premat et angat, cum eos pro materiali
peccato vitando, quod Deus quidem non punit, in formaia crimna sæpe injiciat?
Tot enim ex humanis divinisque legibus dubia, etiam sapientibus, insurgunt ut
probabiliora sine culpa seligere pene impossibile vieatur. Illud sane
probabilioristis evenire solet quod aut auctores nostros ignorant, Genetto,
Alexandro cæterisque similibus acquiescenes, et hi pluries in dubiis
decidendis, plusquam lice, liberi sunt, probabiliores non raro existimantes
opiniones quæ apud nos forte nlla probailitate nituntur; aut vero nostrorum
libros pervoleverunt, et hi, variorum dubiorum ambagibus territi, cum
formidinem deponere satis non valeant, ad tutiorismum et plurimum declinant,
sicque divini humanisque præceptis multa alia superaddunt, et seipsos ac
fidelium conscientias periculose illaqueant. Fatemur equidem et nos de eorum
numero aliquando ab initio fuisse et pro rigida sententia non parum
contendisse, antequam auctores legissemus contrariæ sententiæ. Sed postmodum,
cum ad missionum exercitium - 78 -
intenderemus, benignam sententiam
intelleximus communiter teneri a quamplurimis magnæ probitatis et sapientæ
viris, et precipue ab illustrissimo et doctissimo magistro meo d. Julio Torni:
hinc ejus momenta sedulo perpendimus, et rigidam sententiam animadventimus non
solum paucos habere patronos et sequaces, et hos magis forsitan speculationibus
quam excipiendis confessionibus deditos, sed etiam parum probabilem esse,
attentis principiis, et insuper undequaque difficultatibus, angustiis ac
periculis vallatam; e converso sentetiam benignam tum communiter recipi, tum
opposita longe probabiliorem esse, imo et probabilissimam atque juxta plures
non sine valde gravi fundamento moraliter certam deprehendimus. Quapropter
omnia hæc a pristina setentia nos detreserunt. Cæterum, quisque in suo sensu
abundet; sed nemo quod a Deo aut ab Ecclesia injudicatum est judicare prasumat,
ut ab adversariis fit audacter. Hoc tamen maximum nobis solatium sit, quod ante
probabilioristarum tribunal non sistendi sumus sed ante tribunal Christi, ejusque
judicium exspectamus, qui solum transgressores legum illarum damnat quarum
ipsis ex divino verbo aut ex Ecclesiæ declaratione certa pervenit notitia; non
autem earum quæ ex tenebricosis confusisque hominum mentibus - 79 -
emanant;
cujusmodi forent tot opiniones quas tamquam leges servari nostri adversarii
nimis injuste exigunt, quamplurima nova mandata ac præcepta effingentes quæ
Deus forte numquam imponere decrevit: eaque tam multiplicia et inter se
dissidentia proponuntur, quod et variæ cogitationum species in hujus sæculi
tenebris humanis mentibus obveniunt. Æquum autem et divinæ benignitati valde
conforme videtur nullimode arguendos homines qui opiniones rationabili
fundamento innixas secuti fuerint, postquam ad veritatem inveniendam debitum
adhibuerint studium, invincibilique ignorantia laborantes, veritatem assequi
non valuerint.
VIVAT JESU, MARIA, JOSEPH.
|