- 83 -
Prooemium
1. Ut ambiguitates et
æquivocationes quæ in hac dissertatione faile possunt occurrere vitentur, ante
omnia operæ pretium ducimus declarare quæ sit opinio probabilis quæ
probabiolior, quæ probabilissima et moraliter certa. Opinio probabilis est ea quæ nititur gravi ac
solido fundamento verisimili, vel intrinseco rationis vel extrinseco
auctoritatis, quod valeat ad se trahere assensum viri prudentis, etsi cum
formidine oppositi. Probabilior est
ea quæ nititur fundamento graviori, sed etiam cum prudenti formidine oppositi,
ita ut contraria sit etiam vere probabilis seu graviter verisimilis, licet
minus. Probabilissima est ea quæ
nititur gravissimo fundamento, ita ut opposita sit tenuiter probabilis, nempe
quæ fundamentum leve vel quasi leve habeat. Quia tamen probabilissima fines
probabilitatis - 84 -
non excedit, quamvis inter probabiles principem locum
teneat, idcirco non excludit omnem prudentem formidinem quod contraria possit
esse vera. Opinio, demum, sive sententia (ut proprius dicenda) moraliter certa est ea quæ omnem
prudentem formidinem falsitatis excludit et cujus opposita est omnino
improbabilis.
2. Hac distinctione
prænotata, sciendum quod circa delectum opinionum libertati faventium quatuor
sententiæ prodierunt.
Prima omnem rejicit opinandi usum, etiam
ex opinione probabilissima; et hanc tenuit Sinnichius, qui (ut fertus) Jansenii
doctrinæ tam magnus amator exstitit ut non dubitarit in quodam suo libro,
deinde proscripto, sic asserere: Non
potest damnari Jansenius, nisi ridente Pelagio, plorante Augustino. Idem sensit
Wendrochius in sua dissert. de probabil.,
qui liber legitime damnatus fuit et traditus flammis manu carnificis. His videntur bene posse addi Fagnanus,
qui in cap. Ne innitaris, de constitu.,
n. 402, loquens de opinione
probabili, quam tantum ipse putat licere sequi adversus tutiorem, sic illam
definit: Est ea in qua, omnibus
sigillatim perpensis, scilicet rationibus ac auctoritatibus, et in unum
conflatis, usque adeo acquiescat intellectus ut concipiat rem ita esse, et
judicet sine ulla trepidatione ac formidine - 85 -
opininem illam esse
veram; ex quo tandem certitudo moralis, etsi non evidens et demonstrativa,
resultet. Item Genettus, tom. 1, tract. de consc., et Habert, t. 3, de consc., c. 4, q. 1, qui ait: Falsum est bonam esse conscientiam quæ
utitur opinionem probabili, nisi illa sit moraliter certa, idest, ut ipse
antecedenter explicat, quæ prorsus excludit erroris formidinem, ita ut opposita
pro lege nullo modo probabilis appareat; ibique loquitur de certitudine directa
opinionis libertati faventis. Secunda sententia tunc tantum tenet licitum esse
sequi opinionem minus tutam quando opposita pro lege est tenuiter probabilis,
ita ut leve vel fere leve fundamentum habeat; et hanc tuentur Mercorus,
Boronius et alii pauci. Tertia sententia, communis inter probabilioristas,
dicit licere uti opinione probabili pro libertate semper ac ipsa nititur
fundamento graviori, licet contraria pro lege etiam sit graviter probabilis.
Quarta denique sententia tenet licitum esse sequi opinionem probabilem et minus
tutam, relicta probabiliori.
3. De prima et secunda
sententia hic non disseritur; nam prima, quæ dicitur tutioristarum rigidorum,
jam proscripta fuit ab Alexandro VIII in propos. 3, quæ dicebat: Non licet sequi opinionem inter probabiles
probabilissimam. De secunda vero neque hic - 86 -
seorsim agimus, tum
quia ipsa est contra communem sensum tam recentiorum, quam veterum theologorum,
ut infra patebit, tum quia ex confutatione tertiæ sententiæ, quæ tantum
requirit quod opinio libertati favens sit probabilior, etiamsi opposita sit
vere probabilis, a fortiori secunda confutata remanebit. Cæterum, dum fautores
hujus mitioris tutiorismi statuunt majus pondus probabilitatis pro lege elidere
minus pro libertate, ita ut opinio tutior tunc evadat moraliter certa, cur,
peto, non idem dicendum, cum opinio pro liberate est probabilior? Tantum igitur
hic disserendum de tertia et quarta sententia, quarum ultimam benigniorem et
communissimam probandam aggredimur, nempe licitum esse uti opinione probabili
etiam in concursu probabilioris pro lege, semper ac illa certum et grave habeat
fundamentum.
|