Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput secundum - Probatur sententia rationibus
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 99 -


Caput secundum - Probatur sententia rationibus

13. Antequam ad rationes exponendas deveniamus, notandum quod plures benignæ


- 100 -


sententiæ fautores ad eam probandam utuntur vulgari illo principio: Qui probabiliter agit, prudenter agit. Sic arguentes: Qui prudenter agit non peccat. At qui utitur opinione solide probabili, etiam in concursu probabilioris tutioris, prudenter agit. Ergo iste non peccat. Quod autem agens ex opinione probabili, licet minus, prudenter agat, probante ex eo quod prudenter agere (ut ajunt) nihil aliud est quam operari cum recta ratione; prudentia enim sic definitur a d. Thoma, 2 2, q. 57, a. 4, cum Aristotele: recta ratio agibilium. Sed opinio quæ nititur gravi fundamento, utitur siquidem recta ratione, utpote quæ valet sibi trahere assensum viri prudentis; ergo qui utitur opinione probabili prudenter operatur. Nec obstare dicunt id quod opponunt adversarii, nempe quod, esto usus opinionis probabilioris pertineat ad prudentiam, non tamen est prudentia uti opinione minus probabili; ideo enim (ajunt probabilioristæ) licitum est sequi opinionem probabiliorem, quia hæc respectu ad oppositam est moraliter certa, cum major probabilitas elidat minorem: unde fit quod, cum opinio pro libertate sit minus probabilis, evadit improbabilis respectu ad opinionem probabiliorem pro lege, quæ tunc unice sibi valet trahere mentis assensum, sicut majus pondus unice sibi lancem inclinat, quamvis


- 101 -


in altera lance esset aliud pondus sed minus grave. At recte respondet aa. nostri falsum esse majorem probabilitatem elidere minorem, nisi quando illa minor probabilitas ex eodem principio hauriatur, vel nisi opinio probabilior habeat pro se tam convincens argumentum ut contraria vere improbabilis vel non amplius graviter et certo probabilis videatur. Secus tamen dicendum si excessus non sit notabilis, et probabilitas opposita ex diversis principiis (ut fere semper accidit in opinionum concursu) vim accipiat; tunc enim opinio minus probabilis gravi sua probabilitate minime destituitur. Quis enim scotista, tenens esse probabilius quod Verbum divinum carnem assumsisset, etiamsi Adam non peccasset, credet improbabilem esse oppositam sententiam thomistarum, cum Sixtus V in sua epistola apostolica declararit utramque opinionem rationibus subsistere? Falsum igitur est dicere quod opinio probabilior sit moraliter certa respectu ad minus probabilem; ex quo principio minus recte Natalis Alexander in sua theologia inferebat licitum esse in collatione sacramentorum sequi opinionem probabiliorem, relicta minus probabili tutiori: sed hoc ab omnibus aa. nostris merito rejicitur, ex propos. 1 damnata ab Innoc. XI, quæ dicebat: Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem,


- 102 -


relicta tutiore etc. Nota probabilem, relicta tutiore; non dicebat minus probabilem, sed absolute probabilem, nec relicta probabiliore, sed tutiore. Unde constat non licere sacramentum conferre cum opinione probabiliore minus tuta, sed inter probabiles semper tenenda est tutior; et cur? quia, ut diximus, opinio probabilior non est moraliter certa, nisi tam excedat probabilitatem alterius, ut hæc improbabilis appareat vel saltem tenuiter probabilis. Secus vero si adhuc grave motivum retinere videatur quod vera esse possit. Sic contra in casu nostro major probabilitas quæ sare videtur pro lege non efficit ut censeatur certitudo moralis adversus opinionem oppositam, quæ gravi adhuc nititur fundamento; prout pondus decem librarum minime efficit ut pondus octo librarum in altera lance positum non sit et vere etiam grave dicatur.

14. Hæc responsio utique recta est, et omnino evincit quod major probabilitas alicujus opinionis minime reddit oppositam improbabilem. Verumtamen numquam acquiescere potui argumento prius proposito, nempe quod qui probabiliter agit, prudenter agat; non enim videtur, absolute loquendo, prudenter agere qui, judicans veritatem stare magis pro sententia tutiori, velit oppositam minus probabilem amplecti. Et revera ipse


- 103 -


Terillus, de probab., quæst. 23, n. 148, dicit neminem unquam docuisse aut posse veraciter docere quidquam licitum esse cujus honestatem absolute putat minus probabilem ejusdem inhonestate; nam unicuique suum opinatum est probabilius quam oppositum.

15.Ex hoc tamen perperam inferunt adversarii illicitum esse et imprudens uti in praxi opinione minus probabili quando veritas probabilius apparet stare pro lege; nam semper distinguere oportet (in quantum pertinet ad operandum) duas veritates, unam rei speculativam, alteram honestatis actionis practicam: rei, nempe si vere adsit lex prohibens vel non; honestatis actionis, an scilicet operatio juxta opinionem minus probabilem sit vel ne licita. Unde dicimus quod non quia probabilius sit aliquid a lege vetari, ideo non liceat uti opinione libertati favente; quamvis enim propter aliquod argumentum videatur probabilius veritatem rei stare pro lege, tamen potest esse probabilius veritatem honestatis stare pro liberate, propter alia motiva quæ directe honestatem probent, nimirum quia lex dubia non obligat, quia lex non videtur tunc satis intimata, quia alioquin non posset haberi uniformis observantia legis, quia deturbaretur ordo subjectionis, quia lex divina evaderet intolerabilis, et alia quæ mox infra singulatim exponemus.


- 104 -


16. Nihil igitur obstat paritas adducta stateræ, quæ longe differt ab hominis mente: nam in statera quodcumque onus modice majus materiæ non solum inclinat sed necessario totam lancem sibi unice trahit; sed in mente humana major apparentia veritatis rei non necessario sibi unice trahit assensum intellectus: licet enim ad illam intellectus inclinetur, non tamen unice trahitur ad illi assentiendum, cum ex altera parte ratio gravis ipsum urgeat ad credendum quod veritas etiam pro se stare possit. In opinionibus utrinque probabilibus homo necessario suspendere debet judicium de veritate rei, utpote incerta, ita ut, stante hujusmodi suspensione, utique peccaret amplectendo opinionem libertati faventem etiam probabiliorem, qui operaretur in dubio, nisi per alia argumenta aliud formaret sibi judicium moraliter certum de licito usu illius opinionis. Hinc, etiam dato quod sicut majus pondus trahit sibi lancem, sic major probabilitas ad se trahat assensum, quid inde? et nos dicimus quod si quæritur de veritate rei, in illud sit inclinandum quod probabilius videtur; si vero quæritur de honestate actionis, non sequimur nisi quod probabilius, imo certum moraliter apparet. Sicque semper id quod ad veritatem proprius accedere videtur amplectimur. Nunc autem illud probandum


- 105 -


aggredimur, nimirum certum moraliter esse quod, cum opiniones utrinque sunt probabiles de veritate rei, quamcumque earum sequi liceat.

17. Ad quid igitur, dices, deserviet probabilitas illa minor quando (per se loquendo) non possumus eam sequi? Respondetur: deserviet ad ostendendum quod veritas etiam verisimiliter potest pro illa stare, et consequenter quod lex eo casu, cum sit dubia, non obligat. Unde tunc non quidem dicetur opinio minus probabilis esse vera, sed rationabiliter credendo quod sit verisimilis, verum esse judicabitur hominem non teneri ab usu illius abstinere, non obstante quod opinio pro lege verisimilior appareat; nam talis apparentia nequit regulam certam operandi constituere, dum multipliciter fallere potest: non enim raro aliqua opinio quæ aliqui probabilior apparet, aliqui minus probabilis apparebit; immo sibimetipsi opinio quæ heri minus probabilis erat, hodie probabilior apparebit. Numquid igitur hæc apparentia veritatis tam fallax potest esse regula universalis toti populi christiano? Aut hæc poterit esse lex certa quæ omnes homines adstringat, cum communis dd. hanc legem et regulam omnino leget, ut diximus, et infra latius explicabimus? Non requirit Dominus, cum opinione probabiles sequi


- 106 -


permittit, ut sciamus eas manifeste habere sibi conjunctam veritatem, quia id esset impossibile, dum opinio de sua natura habet ut sit fallibilis cum formidine oppositi: requirit tantum ut sequamur opiniones quæ probabiliter adhærent sive conjunctæ esse possunt cum veritate, etsi cum formidine alterius parti; quia quod sufficit ad prudenter agendum sufficit ad honeste agendum, ut docent Gerson, de præpar. ad miss., cons. 3, alph. 37, lit. S., Sanch., dec., lib. 1, c. 9, n. 10, Vasq. etc. Quando igitur adsunt duæ opiniones, altera magis, altera minus probabilis, tunc non fit comparatio inter veritatem et falsitatem, ita ut si minus probabilis eligitur, non ideo præfertur falsitas veritati; sed comparatio fit inter duas apparentias veritatis, quarum licet una videatur major quam altera, utraque tamen videtur magna, ita ut utraque possit esse vera: qua de re eodem tempore, quo opinio probabilior apparet verisimilius vera, apparet etiam verisimiliter falsa, et opinio opposita apparet simul probabiliter vera. Hinc opinio probabilior non potest dici opinio vera: alias opinio probabilior esset veritas manifesta, quod repugnat, cum veritas manifesta sit proprie scientia, non opinio; sed semper dici debet probabiliter seu fallibiliter vera; nam quum ipsa a motivo fallibili ortum habeat, et fines


- 107 -


probabilitatis non excedat, infertur quod opinio contraria sit etiam probabiliter vera. Ex quo evenit quod magni auctores licet aliquam sentetiam probabiliorem judicent, contrariam tamen non dubitant vocare satis vel valde probabilem; prout Lugo, de Poenit., dist. 17, n. 107, loquens de obligatione confitendi circunstantias aggravantes, ait: Ex his sententiis licet prima valde probabilis sit, magis tamen placet secunda, idest sententia, non esse obligationem etc. Quapropter, cum opinio libertati favens sit probabiliter vera, sequitur quod lex non sit manifesta; hocque est unum et maximum ex argumentis quibus operans juxta opinionem minus probabilem recte formare sibi potest judicium moraliter certum de honestate suæ actionis.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL