- 107 -
§ 1 - Exponitur
prima ratio: Quia lex dubia non obligat.
18. Prima igitur ratio
est quia lex dubia non obligat; in dubio enim legis possidet libertas. Hæc
ratio valde urget, et difficulter unquam ab adversariis ipsa solvi poterit;
unde longius in ea immorabimur ut ipsius firmitas agnoscatur. Certum est non
dari peccatum, nisi adsit legis prævaricatio, ut patet ex illo Davidis: Prævaricantes existimavi omnes peccatores
terræ. Ps. 118, 119. Et - 108 -
ex alio d. Pauli, Rom. 7, 7: Non cognovi peccatum
nisi per legem. Unde idem Apostolus, Rom.
4, 15, dixit: Ubi non est lex, nec
prævaricatio. Quem locum s. Augustinus cap.
7, commentans ait: Concupiscientiam nesciebam, nisi lex
diceret: Non concupisces. Lex autem, ut obliget, debet esse certa: Erit autem lex manifesta; ait s.
Isidorus in c. Erit autem, dist. 4. Et sic pariter probatur ex cap. Cum jure 31, de off. et pot. jud. delegat., ubi legitur: Nisi de mandato certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatum. Lactantius,
l. 3 inst., c. 21, ait: Stultissimi est hominis præceptis eorum
velle parere quæ utrum vera aut falsa sint dubitatur. S. Leo, cap. Sicut quædam, dist.14, docet:
In his quæ vel dubia fuerint vel obscura
id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis
ss. PP. inveniatur
adversum. S. Thom., quodl.
14, de veritate, a. 3: Nullus ligatur per præceptum aliquod, nisi
mediante scientia illius præcepti. Hinc habetur pro omisso quod non est
declaratum in lege, ex l. Quicquid, ff.
de verb. oblig.: Quicquid adstringendæ obligationis causa dictum, id, nisi
palam exprimatur, omissum esse intelligendum est. Et ideo habetur ut
permissum quicquid a lege vetitum non invenitur, ut docet d. Thomas, in 4,
d. 15, qu. 2, a. 4, ad 2 et - 109 -
9, ubi: Illud dicitur licitum
quod nulla lege prohibetur. Idem habetur in l. Necnon, ff. Ex quibus caus. maj. etc., ubi: Omnia sunt permissa per legem quæ prohibita non inveniuntur. Et huic
conformatur l. Viri, § Sin autem, c. de
caduc. toll., in qua sic habetur: Lex,
si aliud voluisset, expressisset. Hinc ajunt celebres jurisperiti (vide
Menoch., cons. 30, n. 8) præsumi legem
noluisse imponere id quod non expressit cum facile exprimere potuisset.
Ex his
omnibus bene deducit Perez quod qui de legis exsistentia dubitat, certe non
ligatur a lege; certum est enim Deum libertatis dominium homini concessisse ut
agere posset omnia quæ a divina lege non prohibentur, tu ex eod. Apost. 1 Cor. 7, 37: Potestatem autem habens
suæ voluntatis. Hinc ait Sanchez, de
Matrim., d. 41, n. 36: Quoties dubium est an impositum sit
præceptum naturale, divinum vel humanum de aliqua re, non obligari dubitantem;
quia, donec constet de præcepto, possidet voluntatis libertas. Idque confirmat n. ss. p. Benedictus XIV,
notif. 13, etiam indefinite loquens, his verbis: Non si debbono porre ligami quando non v’è una chiara legge che
gl’imponga. In dubio enim an adsit lex aliquid vetans, lex est probanda;
adeo ut, si tibi insurgat dubium an aliqua actio tibi sit vetita, non teneris
- 110 -
discutere argumenta pro tua libertate, sed potuis argumenta pro
obligatione legis. Unde Melchior Canus, rel.
4, de Poenit., p. 4, qu. 2, prop. 3, sic impugnat
sententiam Scoti et aliorum obligatium peccatores ad actum contritionis in
quolibet die festivo: Jus humanum nullum
est aut evangelicum quo hoc præceptum asseratur; proferant, et tacebimus. Item
n. 5 subdit: Quoniam ignoro unde ad hanc
opinionem, dd. illi venerit, libere possum, quod non satis explorate præceptum
est, negare. Hinc Suarez, disp. 12, se. 6, de consc. prob., ad nostrum propositum sic ait: Præterea, existimo illam rationem
sufficientem, quia quamdiu est judicium probabile quod nulla sit lex prohibens
actionem, talis lex non est sufficienter proposita homini; unde cum obligatio
legis sit ex se onerosa et quodammodo odiosa, non urget donec certius de illa
constet. Neque contra hoc urget aliqua ratio; quia tunc revera non est
contraria pars tutior quoad conscientiam, neque ibi est aliquod dubium
practicum nec periculum. Recte
dicit partem contrariam pro lege tunc revera non esse tutiorem, cum
verosimiliter tunc non exstet lex obligans.
19. Huic argumento
conveniunt jus tam civile quam canonicum; nam in l. 192 de reg. jur. dicitur:
In re dubia benignam interpretationem
sequi non minus justus quam - 111 -
tutius. In reg. autem 30 de reg. jur. in 6habetur: In obscuris minimum
est sequendum; exemplo legati dubii ab hærede solvendi. Item in reg. 65 ibid. legitur: In pari causa
melior est conditio possidentis. Item in reg. 15 dicitur: Odia
restringi, favores convenit ampliari. Per tò odia certe intelligitur omnis onerosa obligatio; at quænam est
obligatio onerosior quam obligatio abstinendi ab aliqua actione probabiliter
licita sub peccato et poena æterna? Præterea, in c. fin. de transact. sic habetur: In his vero ubi jus non invenitur expressum procedas æquitate servata,
semper in humaniorem partem declinando. Item S. Leo papa in epistola 92 ad
Rusticum narbon. (relata in c. Sicut
quadeam, dist. 14) sic loquitur: In iis quæ vel dubia fuerint aut obscura id
noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis nec decretis ss. Patrum
invenitur adversum. Hæc omnia sat clare ostendunt legem dubiam non
obligare. Hinc docuit s. Antonin., p. 1, tit. 3, c. 10, § 10: Inter duram et benignam circa præcepta
sententiam benigna est potius, cæteris paribus, interpretatio facienda. Et
licet sanctus achiepiscopus hic loquatur pro scrupolosis, tamen non posset
quidem eis hanc regulam tradere, si in dubiis duram partem omnes amplecti
teneremur. Ita etiam loquitur Martinus de Prado, in præf. ad quæst. mor., - 112 -
n. 4, punct. 2, quem plurimi
faciunt ipsi adversarii: Ut verum fatear,
cum pro neutra parte aliquod convincens qua parte stet veritas affertur, curabo
opiniones benigniores amplecti vel earum probabilitatem indicare, cum animarum
salus impediatur (ut notatur in Glossa const. ord. præd.) nimia austeritate in
opinionibus; terrentur enim homines ex hoc in tantum ut salutem negligant:
quapropter relaxanda est quantum fieri potest rigidas.
20.Hinc quando dicunt adversarii non esse licitum sequi opinionem
faventem libertati adversus legem, patenter errant in terminis; nam
quotiescumque adest lex aliquid vetans, omnino rejicienda est opinio liberati
favens, sed prius tunc probanda est exsistentia legis. Exemplo res clarior
fiet. Lex est quod in diebus festis opera servilia sint illicita; qui autem
censeret in die festo licitum esse depingere, fortene censeret licitum esse
pingere contra legem? Certe nequaquam; revera enim censeret ipse quod pingere
non sit opus servile. Quare qui contrarium teneret, scilicet quod pingere opus
servile sit, male argueret, si diceret non esse licitum pingere quia esset
contra legem: hoc enim asserere non posset cum dubitatur an adsit lex pingere
vetans vel non. Potius dicere deberet opinionem contrariam militare non contra
legem sed contra - 113 -
sententiam eorum qui adstruunt quod in eo casu adsit
lex pingere vetans. Et tunc sequens opinionem pro libertate, etsi minus
probabilem, ageret non contra legem sed contra sententiam asserentem adesse
legem. Denique vellent fautores rigidæ sententiæ mundum obstringere ad
observandas tamquam leges omnes illas innumerabiles opiniones quas
probabiliores ipsi esse arbitrantur. Fautores autem benignæ sententiæ volunt
leges servari ut leges, opiniones autem ut opiniones, quæ numquam vim legis habere
possunt. Utinam chiristiani leges certas servarent quin eis addantur incertæ!
Sicut enim Deus præcepit nihil a lege auferendum, ita nihil addendum, ut Deut.
4, 2: Non addetis ad verbum quod vobis
loquor, nec auferetis ex eo.
21. Deinde hic consequenter peto ab adversariis ut indicent (si
possunt) ubinam legem hanc esse scriptam invenerint, quod teneamur inter
opiniones probabiles probabiliores sequi. Hæc lex quidem prout universalis
deberet omnibus esse nota et certa; at quomodo ista lex certa dici potest, cum
communis sententia dd., saltem longe major illorum pars, post tantum discrimen,
absolute asserant hanc legem non adesse? Usquedum igitur de tali lege
dubitatur, opinio quod adsit hæc lex sequendi probabiliora, quamvis alicui videatur
probabilior, numquam - 114 -
tamen lex dici poterit, sed appellanda erit mera
opinio, utpote ex fallibili motivo deducta, quæ vim nequaquam habet ut lex
obligandi.
22.
Idque clare confirmant d. Thomas et d. Antoniunus; nam d. Thomas in quodlib. 9, art. 15, sic ait: Respondeo, dicendum quod omnis quæstio in qua de peccato mortali
quæritur, nisi expresse veritas (nota)
habeatur, periculose determinatur; quia error quo non creditur esse mortale
conscientiam non excusat a toto, licet forte a tanto. Error vero quo creditur
esse mortale quod non est mortale ex conscientia ligat ad mortale. Præcipue
autem periculosum est ubi veritas ambigua est, quod in hac quæstione accidit...
In jure namque divino non invenitur determinata expresse. Ergo docet s.
Doctor quod ubi veritas expresse determinata non invenitur, nihil debet de
peccato mortali damnari. Nec obstat quod ibi d. Thomas neque excusat eum qui
sequitur opinionem libertati faventem ubi veritas est ambigua. Huic enim
respondet d. Antonin., p. 2, tit. 1, c. 11, sic dicens: Notandum est quod dicit s. Thomas in quadam
quæstione de quodlibetis quod quæstio in qua agitur de aliquo actu utrum sit
peccatum mortale vel non, nisi ad hoc habeatur auctoritas expressa Scripturæ
sacræ aut canonis Ecclesiæ vel evidens ratio, - 115 -
nonnisi periculosissime
determinatur. Nam si determinet
quod sit ibi mortale, et non sit, mortaliter peccabit contrafaciens, quia omne
quod est contra conscientiam ædificat ad gehennam. Si autem determinatur quod
non sit mortale, et est, error suus non excusabit eum a mortali. Sed
hoc secundum videtur sane intelligendum quando erraret (nota) ex crassa ignorantia: secus si ex probabili, puta quia consuluit
peritos in tali materia, a quibus dicitur illud tale non esse mortale; videtur
enim tunc in eo esse ignorantia quasi invincibilis, quæ excusat a toto. Et hoc
quantum ad ea quæ non sunt (rursus nota) expresse contra jus divinum vel naturale vel contra articulos fidei et
decem præcepta, in quibus ignorans ignorabitur. Docet igitur sanctus
achiepiscopus, juxta d. Thomam, tunc aliquem peccare sequendo opinionem
libertati faventem quando illa est expresse
contra jus divinum ut naturale aut contra Ecclesiæ canonem vel evidentem
rationem: ita ut erraret ex ignorantia crassa, supponente negligentiam
culpabilem quæ facile vinci poterat; secus si ex ignorantia probabili, quia
tunc esset illa invincibilis, et ideo a toto excusaret. Præterea, idem d.
Antonin. ibid. subdit: Et si diceretur hìc esse usuram, et usura
est contra decalogum; respondetur: sed hunc contractum esse usurarium non est
- 116 -
clarum (nota), cum
sapientes contraria sibi invicem sentiant. Ergo ubi lex non est
clara, sed de ea sapientes disceptant, ipsa non obligat.
23.
Hæc prima ratio, utpote valde urgens, ut diximus, multum adversarios angit;
ideo eam conantur pluribus objiectionibus evertere. Objiciunt 1° et sic dicunt:
omnis actio, ut sit honesta, conformanda est legi æternæ. Quomodo igitur potest aliqua actio esse
honesta, si minus probabiliter conformis æternæ legi apparet? Huic objectioni
opus est fuso calamo respondere; hæc enim responsione fit satis fere omnibus
aliis oppositionibus quæ fiunt contra benignam sententiam. Duas in Deo oportet
leges æternas distinguere: unam absolutam per se, alteram per accidens, ut
distinguit doctissimus Terillus, de
probab., quæst. 28, n. 18, pag. 557, sive unam antecedentem, alteram subsequentem, ut alii
distinguunt. Lex antecedens sive per se disponit circa res independenter
ab errore mentis humanæ. Lex vero subsequens
sive per accidens ordinat circa
res dependenter ab errore. Unde dicendum quod Deus per legem antecedentem
præcipit talia observari, per subsequentem vero non vult eos adstringi nec
comprehendi qui in invincibili ignorantia legis versantur. In
summa, vult Deus homines teneri ad suas leges secundum - 117 -
quod sunt in
eorum conscientia. Exemplo
res patebit. Lex divina prohibet viris accessum ad non suas; numquid hæc lex
comprehendit virum qui, dubius de valore sui matrimonii contracti, reddit
debitum mulieri petenti, quamvis reddendo revera accedat ad alienam? Nequaquam;
imo ille in tali dubio tenetur accedere, ut habetur in c. Dominus, de secund. nupt. Hinc clare infertur quod licet
adsit lex absoluta sive antecedens quæ præcipit non accedere ad alienam, adest
tamen alia lex subsequens sive per accidens, scilicet ex suppositione dubii,
ordinans eo casu redditionem debiti mulieri petenti, quamvis non suæ. Unde
patet quod tametsi accessus ille ad non suam non videatur per se conformis legi
antecedenti, tamen utique conformis est legi subsequenti, qua Deus jubet reddi
debitum; et ideo vir, formando sibi dictamen prudens, nempe quod eo casu
teneatur reddere, reddendo nec etiam materialiter peccat contra legem
antecedentem, quæ pro illo casu non est lata; nam peccare contra legem est
contravenire legislatoris voluntanti, quæ est anima legis: ubi ergo non est
voluntas divina prohibens, neque est lex; cum impossibile sit aliquem posse
operari conformiter et difformiter ad eamdem Dei legem, vel conformiter ad unam
et difformiter ad aliam. Si igitur vir ille licite reddit juxta - 118 -
legem
subsequentem, non potest ne materialiter quidem lædere legem antecedentem. Et
sic pariter qui ex opinione probabili prudens dictamen sibi format quod licite
operetur, ne materialiter quidem agit contra legem æternam; sapienter enim ait
continuator Tournely, de act. hum., c. 7, a. 5, concl. 3, (quamvis hic
auctor sit probabiliorista): Nulla est
lex obligans in circumstantiis in quibus prudenter creditur ea non exsistere;
lex enim quæ prudenter creditur non esse perinde est ac si non esset in ordine
ad obligandum.
24. Sed instant: si lex
æterna et prima regula operandi, quomodo unquam dici potest agere prudenter qui
utitur opinione minus probabiliter conformi æternæ legi? Adversarii duo hìc
confundunt; confundunt primo veritatem rei (idest quod contractus aliquis sit
vel non usurarius) cum veritate honestatis actionis (nempe quod liceat vel non
contractum illum inire). Confundunt secundo remotam honestatis regulam, quæ est
lex divina, cum regula proxima, quæ est conscientiæ dictamen. Et ex hoc
oriuntur postea tot æquivocationes, a quibus circumducti adversarii undique
clamant a probabilistis pro regulis mira paradoxa proferri, ac proinde
deridendo rogant: quomodo prudenter agere dici poterit qui aliquam opinionem
putat - 119 -
minus probabilem et eam sectatur? quomodo quis ex motivis
reflexis poterit operari contra id quod judicat probabilius ex motivis
directis? Quomodo idem homo recte valebit formare sibi judicium practicum,
oppositum judicio speculativo? sed paradoxa ista omnino evanescent, si ad
trutinam tria revocentur. Primum, cuinam regulæ actio conformari debeat, ut sit
honesta, an remotæ seu legi æternæ, seu proximæ, idest conscientiæ. Secundum,
cuinam judicio conformanda sit conscientia, an speculativo de veritate rei, an
vero practico de honestate actionis. Tertium, quomodo hoc judicium practicum
formetur ab eo qui utitur opinione minus probabili.
25. Quoad primum,
certum est quod licet regula proxima (idest conscientia) pendeat a remota
(scil. a lege divina), et illi conformanda sit, tamen bonitas actionis non
mensuratur a remota, sed a proxima, ut docent omnes cum d. Thoma, in l 2, q. 19, a. 4, ubi ait: Ratio humana est regula voluntatis humanæ, ex qua ejus bonitas
mensuratur. Et in quodl. 3, a. 27: Actus humanus judicatur virtuosus vel vitiosus secundum bonum
apprehensum in quod voluntas fertur, et non secundum materiale objectum actus. Hinc
fit quod conscientia invincibiliter discordans a lege liget vel excuset
actionem - 120 -
a culpa, secundum quod homo credit eam conformari vel opponi
legi æternæ, ut habetur ex eodem d. Thoma, in
quodl. 8, art. 15, ibi: Error conscientiæ habet vim excusandi quando procedit ex ignorantia
ejus quod quis scire non potest vel scire non tenetur; et in tali casu, quamvis
factum sit de se mortale, tame intendens peccare venialiter, peccaret
venialiter.
Quoad
secundum: posito quod actio conformanda sit regulæ proximæ seu conscientiæ,
homo, ut licite operetur, debet quidem esse moraliter certus de suo judicio
practico quod sit conforme legi æternæ; quoad judicium vero speculativum de
veritate rei non requiritur ut certo, sed sufficit quod probabiliter putet esse
legi æternæ conforme, licet probabilius ei videatur oppositum. Hinc miles,
etiamsi putet probabilius bellum esse injustum quod revera injustum sit, non
peccat militando, si pugnet ex præcepto sui regis, ut habetur in c. Quid culpatur. 3, caus. 23, qu. 1. Equidem si hic se dirigere deberet ex
judicio speculativo circa justitiam belli, non posset utique militare, qui
judicium speculativum, nempe de justitia belli, ipsi apparet probabilius
oppositum legi antecedenti, quæ prohibet bellum iniquum aggredi; ideo tamen non
peccat quia sibi format aliud judicium practicum quod licea ipsi bellum
- 121 -
illud inire, quamvis probabilius injustum: ea ratione ductus, quia
tenetur parere suo principi semper ac non constat bellum esse injustum, juxta
legem subsequentem, quæ jubet prælindum esse subdito, accedente præcepto sui
regis, quando bellum non est certe injustum. Ac proinde iste subditus nec etiam materialiter peccat
contra legem antecedentem non præliandi in bello injusto (si forte injustum
sit), quia illa in tali casu ipsum non comprehendit. Hæc nescio quomodo ab ullo
possint unquam negari.
26. Quoad tertium
denique, nempe quomodo formetur judicium practicum ab operante cum opinione
minus probabili, hoc utique formatur ex argumentis directe probantibus actionem
hic et nunc esse licitam, ad differentiam judicii speculativi, quod formatur ex
motivis directe probantibus speculativam rei veritatem, puta quod contractus
aliquis non sit usurarius. Hoc autem judicium speculativum, potius quam
judicii, gerit vices motivi ad formandum judicium practicum de honestate
actionis; postquam enim quis judicaverit opinionem pro libertate esse certo
probabilem, licet minus, pergit ad inquirendum an liceat illa uti; et tunc ex
aliis argumentis probantibus certum moraliter esse quod usus illius opinionis
sit licitus, præcipue quia lex dubia non obligat, - 122 -
efformat sibi
ultimum judicium practicum quod tute operetur.
Cum igitur honestas actionis ab hoc
ultimo judicio practico sumatur non obstat quod objectum juxta judicium
speculativum probabilius appareat inhonestum et difforme legi antecedenti,
quando certo probabiliter est etiam honestum et legi subsequenti conforme: non
enim, ut diximus, ex solo judicio illo speculativo de majori vel minori
probabilitate formatur conscientia, sed etiam ex aliis motivis probantibus
honestatem actionis; ita ut ex omnibus simul collatis resultet ultimum dictamen
moraliter certum. Hinc concluditur quod ille qui sequitur opinionem probabilem
in concursu probabilioris, efformato sibi judicio practico juxta prædicta de
honestate suæ actionis, ne materialiter quidem peccat (etsi forte opinio illa
sit falsa), quia scilicet ejus actio nullo modo Dei voluntati repugnat, cum
ejus conscientia, unde desumitur morum honestas, jam rite conformetur legi
æternæ subsequenti, qua vult Deus tali modo operantes in lege, quam
invincibiliter ignorant, non comprehendi.
27.
Neque huic obstat id quod docet d. Thomas, in
quodlib. 8, art. 13, dicens: Quod agitur contra legem semper est malum, nec excusatur per hoc quod
est secundam conscientiam. Nam id explicat d. Antonin. - 123 -
p. 1,
tit. 3, c. 10, § 10, intelligi de
ignorantia vincibili et de peccato formali, sic dicens: Hæc enim verba d. Thomæ non possunt intelligi, nisi de iis ubi
manifeste patet ex Scriptura vel Ecclesiæ determinatione quod sit contra legem
Dei; et non de illis intelligit ubi non apparet. Alias
sibi contra diceret in eodem libro, quod non est credendum. Et revera idem d. Thomas, in quod lib. 3, art. 10, prius dixerat
quod in rebus ad fidem et mores spectantibus non excusantur sequentes opinionem
manifeste erroneam, ibique sic concludit: Qui
ergo assentit opinioni alicujus magistri contra manifestum Scripturæ
testimonium sive contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ auctoritatem,
non potest ab erroris vitio excusari. Ergo s. Doctor supponit e converso
excusari qui sequitur opinionem alicujus magistri quæ non sit contra manifestam
Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritatem. Sed hunc textum d. Thomæ infra in
responsione ad objectiones (object. I
in fin.) fusius declarabimus.
28. Objiciunt 2°. quod
possessio libertatis non potest prævalere possessioni Dei, qui antecedenter
habet hominis dominium; et ideo (ut ajunt) nequit homo agere nisi id quod Deus
ei permittit. Sed primo respondetur argumentum probare nimis: nam probat neque
inter probabiles licitum esse probabiliores - 124 -
sequi, quia, quum
possessio legis semper præferenda sit possessioni libertatis, in dubio nec
etiam opinione probabiliori nos uti possumus. Secundo respondetur quod possessio
Dei sive legis divinæ utique præferenda est possessioni libertatis quando
constat de lege: sed quando de ea dubitatur, et insuper probabile est quod lex
non adsit, tunc homo, cui certe datum est a Deo dominium suæ libertatis, nullo
modo tenetur legi dubiæ parere; cum enim in aliquo casu de lege dubitatur,
dubitatur etiam necessario de possessione legis. Tertio respondetur quod licet
lex divina, quatenus ab æterno a Deo constituta, anterior sit ad libertatem
hominis, obligatio tamen legis est in tempore ad libertatem posterior; nam lex
nonnisi homini jam in sua libertate condito promulgatur sive significatur. Patet hoc ex
illo Ecclesiastici, c. 15, v. 14 et 16: Deus ab initio
constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et
præcepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te. Ergo prius fuit
homo in manu consilii sui relictus,
hoc est in possessione suæ libertatis immissus: deinde illi fuerunt præcepta Dei adjecta. Unde clare constat hominis libertatem a
lege Dei non obstringi, nisi postquam lex significata illi fuerit. Falsa est
igitur suppositio quod Deus prohibuerit - 125 -
homini id quod expresse ei
non permiserit; nam si res ita se haberet, non jam fuisset necessaria lex
præscribens quid agi et quid vitari oporteret, sed potius promulganda fuisset
licentia operandi illa quæ homo facere posset. Sed hoc omnino est falsum: Deus
enim, ut patet ex textu præfato, ab initio creavit hominem liberum, reservando
quidem sibi potestatem imponendi illi quod voluerit; deinde adjecit ei mandata.
Donec igitur per certam notitiam de lege divina non constat, non est in dubio
exspoliandus homo possessione suæ libertatis, quam a Deo sine dubio
antecedenter ad legis obligationem gratis accepit. Idque clare tradit (ut supra
innuimus) d. Thomas, in 4, d. 15, q. 2, a. 4, qu. 2, ubi agens an liceat eleemosynam largiri de male acquisitis ex
furto, simonia, meretricio et simili (in quo advertas ibi agi non tantum de
jure positivo sed etiam naturali), ante solutionem sic loquitur: Illud dicitur licitum quod nulla lege
prohibetur; unde illicite acquisitum dicitur quod contra prohibitionem legis
acquiritur. Ergo s. Doctor ut certum habet licitum esse homini operari
quicquid vult, nisi per legem ei vetetur.
29. Objiciunt 3° quod axioma
illud - in dubio melior est conditio
possidentis - procedit tantum in materia justitiæ, non vero in aliis. Sed
respondetur communissimam esse - 126 -
oppositam sententiam quod non solum in
materia justitiæ sed etiam in omni alia materia prævalet jus possessionis. Ita Sanchez,
dec. l. 1, c. 10, an. 10, Sotus, Baldo, Nav., Concum, Ledesm.,
Suar., Sayr., Salas, Lugo, de justit.,
disp. 17, n. 37, et disp. 23, n. 110, Pal., d. 3, p. 6, Croix, l. 1, n. 502, cum Terill., Bon., Tann., Fill., Spor. (qui vocat hanc
sententiam hodie receptam); item Moya, de
opin. prob., q. 8, an. 15, et quamplures apud ipsum, contra
Mercor., Gonet, Gonzalez et alios paucos. Ratio est 1°, quia idem motivum
rationis quod currit pro materia justitiæ, etiam currit pro aliis: nam sicut in
materia justitiæ melior est conditio possidentis, quia possessor habet jus
certum in re, quo nequit spoliari per jus dubium alterius, ita dicendum in
aliis materiis; cum enim quis post adhibitam diligentiam veritatem non poterit
invenire, jam perseverat in possessione suæ libertatis, et propterea habet jus
certum ad illam, quo per nullum jus dubium privatus censetur. Ratio 2°,quia, ut
ait Sanchez, loc. cit., n. 11, possessio est titulus universalis omnibus
virtutibus, eo modo quo aliqua pars potentialis justitiæ, ut obedientia Dei,
trascendit omnes virtutes. Etenim, quum essentia justitiæ sit unicuique jus
suum tribuere, hoc omni virtuti competit; prout - 127 -
religio tribuit suum
jus Deo, charitas proximo, temperantia sibi ipsi, et sic de aliis: et ideo
merito dicitur quod ratio justitiæ sit omnium virtutum pars potentialis sive
generica in qua cæteræ virtutes inter se conveniunt. Qua de re, si contra justitiam esset
privare in dubio possidentem jure suo, pariter contra justitiam est in dubio
legis hominem sua possessa libertate spoliare.
30. Sed dicunt: ideo in
dubio melior est conditio possidentis, quia possessio firmat præsumtionem quod
possessor verum habeat jus; proptereaquod ajunt regulam prædictam valere tantum
in materia justitiæ, non autem aliarum virtutum. Sed respondetur quod regula
illa non jam dicit quod in pari causa res verisimilius sit possessoris, sed
quod melior est conditio possidentis;
conditio igitur hæc possessionis præbet possidenti speciale jus ad ipsam retinendam,
donec ei constet rem esse alienam. Et hoc clare probatur ex alio textu in cap. 31, Si a sede, de præbend., in 6,
ubi, facto casu quod eodem die collatum fuit idem beneficium duobus
clericis, uni a papa, alteri ab episcopo loci, dubium vertebat quisnam eorum
beneficium retinere deberet. Sancitum fuit quod, si non constaret quænam
collatio fuisset altera anterior, præferendus esset possessor beneficii; ex quo
patet quod possessio habita fuit ut - 128 -
jus speciale super re acquisitum.
Juris autem hujus ratio est, tum quia exspoliare aliquem sua possessione est
res odiosa, quæ in dubio agi non debet; tum quia sicut occupatio est titulus
justus rem possidendi, ita possessio est justus titulus rem retinendi;
possessio enim a juristis definitur: Jus
insistendi in re non prohibita possideri; hinc s. Augustinus relatus in c. Si virgo, dist. 34, qu. 1, ait: Possessor rectissime
dicitur quamdiu se possidere ignorat alienum; tum quia nemini est imponenda
obligatio certa cum debitum est incertum. Patet autem quod omnia hæc locum
habent non solum in materia justitiæ sed cujusque virtutis, ad quam sicut
pertinet libertas, ita et obligatio. Constat igitur in dubio legis possessionem
stare pro libertate, cujus certum dominium cuique hominum Deus in creatione
contulit: et ideo Glossa in c. Ex part.,
de cens., merito asseruit: In dubio
liberum est sequi quod magis placuerit. In textu autem illo agebatur de
vero dubio, an vovens teneretur ad majus; et pontifex definitivit teneri tantum
ad minus, ratione dubii. Probatur idem ex cap.
Laudabilem, de frigid. et malef., in quo habetur quod pontifex concedit ei
qui dubitat de potentia ad copulam conjugalem, ut possit experiri per
triennium, modo de impotentia non sit certus; hæc sunt verba textus: - 129 -
Si frigidas prius probari non possit,
cohabitent per triennium. Unde sic arguo: lex non accedendi ad non suam est
lex divina et naturalis ac præcedens omni juri quod homo habere possit ad suam
libertatem, ut dicunt contrarii. In dubio igitur an vir sit potens vel ne, quod
idem est ac dubitare an illa conjux sit sua vel non, quomodo potest ad eam
accedere et tactus inhonestos cum ea habere, copulamque experiri, dum actus
habiti cum non sua certe sunt mortalia? Numquid Ecclesia in lege naturali
potest dispensare? Quomodo igitur potuit pontifex permittere in tali dubio
copulæ experientiam per triennium? Omnino ideo dicendum est quod lex naturalis
ad alienam non accedendi obligationem non inducat, nisi constet quod in tali
casu lex manifeste exsistat; alias in dubio possidet libertas, et ideo dubitans
de sua impotentia, nisi ipsa ut certa probetur, potest per triennium experiri:
propterea pontifex, ex hoc principio ductus, nempe quod, nisi constat de lege,
semper possidet libertas, constitutionem illam promulgavit.
31. Nec valet dicere
quod in dicto casu possidet contractus matrimonii bona fide initus. Nam si
servanda esset regula ab adversariis universe statuta, quod divina lex, prout
æterna omnemque libertatem humanam præcedens, semper possidet antecedenter ad omnes
- 130 -
humanos actus, et ideo in dubio semper illi parendum, nullo modo in
nostro casu posset dici matrimonium adversus legem Dei possidere. Imo dico quod
axioma illud - In dubio melior est
conditio possidentis -, attenta præfata contrariorum regula, nec etiam in
materia justitiæ valere possset, quod esset quidem adversus sententiam
communem, quam omnes sequuntur contra paucos, ut videre est apud Sach., de matr., lib. 2, d. 41, n. 12, et Croix, lib. 1, n. 500 ex reg. 11 in 6, ubi expresse
dicitur: Cum sunt partium jura obscura,
reo potius favendum est quam actori. Et ex reg. 65 in 6, ubi: In pari delicto et causa, melior est conditio possidentis. Licet
enim hæ regulæ essent pro foro externo, ut vult Fagnanus, adhuc tamen valent
etiam pro interno, quatenus externum non nititur falsa præsumtione, ut
communiter docent cum Sanch., l. 1, d. 5,Palaus, Salas et Viva, opusc.
de consc., q. 2, art. 1, n. 5. Ratio autem cur nec etiam axioma istud valere posset in materia
justitiæ, adeo ut quisque adhuc bonæ fidei possessor teneretur in dubio rem
possessam restituere, est, quia jus suum est respecta ad alteram partem, non
autem ad legem divinam de re non sua restituenda, quæ lex semper in dubio
possideret, et semper esset præferenda. Cur autem possessor bonæ fidei - 131 -
non
teneatur restituere in dubio probabili, est quia, cum non constet tunc de
exsistentia divinæ legis obligantis ad restitutionem, possidet hominis
libertas. Et hæc ratioprofecto æque
in casu prædicto impotentiæ et in quacumque materia currit.
32. Objiciunt 4° Lex
quidem debet esse certa ut obliget, sed non declaratio legis; quando enim, ut
dicunt, pro lege probabilior opinio seu ratio assistit, sat illa legem elucidat
et ad legem obstringit. Sed primo negatur omnino quod hujusmodi legis
declaratio dubia, utpote orta ex opinione fallibili, etsi probabiliori, ad
legem obligare possit: nam in rebus dubiis declaratio legis se habet ut nova
lex; et ideo, sicut lex ad obligandum debet esse certa, sic et declaratio. Ita Salm., de leg., c. 3, n. 30, cum Vasq.,
Tapia, Villal., Lez., Dian. Idem docent Sanch., de Matrim., lib. 8, disp. 2, n. 10, et Croix, lib. 1, n. 215 et 574, cum Card., Bon.,
Terill., Pont., Loth., Delbene. Ratio, quia, cum dubium vertitur an lex casum
aliquem comprehendat vel ne, dubia evadit ipsa lex, an respectu ad casum illum
adsit vel non: propterea declaratio quod tunc locum habeat lex, debet pariter,
prout lex, esse certa et infallibilis, ut possit obligare; nam alias adhuc ad
legem dubiam obstringeremur. Respondetur 2° et quæritur: quisnam hanc
- 132 -
legis declarationem fecit de se aptam ad obligandum? Non fecit Deus,
non pontifex, non illa quidem major probabilitas (ut dices) pro lege apparens;
nam aliqua opinio quæ mihi est probabilior, minus probabilis sæpe aliis erit,
et ideo lex esset particularis pro iis tantum quibus illa opinio probabilior
appareret: sed hoc utique esset contra naturam legis, quæ ad commune bonum
debet esse necessario universalis et universim proposita, ne populus, qui ad
illam observandam tenetur, sæpius divisus sit et perplexus circa veritatem
amplectendam, dum quisque concionator aut confessarius ex opinionum diversitate
juxta suum sensum sæpe diverse fideles instrueret. Sed hoc fusius in
§ III declarabitur.
33.
Nec valet dicere quod cum apparet pobabilior aliqua opinio pro lege, tum illa
major probabilitas legem declarat, scientiamque legis jam exhibet: nam
scientia, ut cuique patet, importat certam notitiam de exsistentia legis;
opinio autem etiam probabilior, cum non removeat prudentem formidinem
oppositam, est toto coelo diversa a scientia, quæ, omni prudenti formidine
exclusa, præsefert certitudinem. Quando
igitur in aliqua quæstione non adest scientia legis, tunc lex vel non adest vel
saltem non obligat. Dices tunc adesse aliam legem generalem, quæ
- 133 -
juxta lumen naturæ obstringit ad probabiliora sequenda. Sed iterum
rogo: de hac alia universali lege, quæ gratis supponitur, uvi scriptum est?
Undenam scientiam ejus habemus, cum rationes (ut diximus) potius suadent hanc
legem non exstare, præsertim quia non præsumitur Deus voluisse hominibus
imponere hanc durissimam obligationem sequendi semper opiniones probabiliores,
tanto cum onere ac periculo errandi formaliter, vel ob omissionem debitæ
diligentiæ, vel ob hallucinationem passionis. Saltem, dico, ratines sunt dubiæ:
ideo in hac tam magna rationum dubietate, saltem sententiam benignam reddit
evidenter probabiliore auctoritas tam longe communior, immo communis dd., qui
talem obligationem non adesse judicant: ac proinde certos nos potius faciunt
declarationem esse in contrarium, scilicet quod lex probabiliora sequendi
minime adsit.
34. Demum pro
conclusione hujus secundæ rationis (juxta meum judicium multum convincentis)
dico sic: sententia adversariorum docens non esse licitum sequi opinionem
adversus legem, nisi hæc sit probabilior, non subsistit et clare deficit in
principiis. Nam si pro opinione probabiliori non alia sit intelligenda nisi
opinio probabilissima, quæ formidinem satis prudentem excludat, ita ut opposita
appareat tantum levi - 134 -
motivo inniti, e quod divina lex in dubio semper
possideat, et ideo semper libertati sit præferenda, hæc doctrina utpote nimis
rigida et improbabilis, ab omnibus adhuc probabilioristis modernis et antiquis
(ut diximus) communiter rejicitur. Aut vero intelligunt pro opinione
probabiliori eam quæ magis verisimilis apparet, etsi contraria etiam retineat
suum verisimile fundamentum; et tunc dico quod si pro libertate possumus han
probabiliorem sequi, possumus et minus probabilem. Ratio patet: quia, concesso
quod liceat operari cum probabiliori, necessario concedendum quod lex in dubio
non possideat; et ideo possidet libertas, quæ utique sua certa possessione non
est privanda nisi constet de lege.
35. Objiciunt 5° quod
veritas cognita procul dubio sequenda est: sicut igitur quando veritas certo
apparet stare pro lege, tenemur eam sequi, ita et quando res apparet
verisimilior. Sed negatur paritas: quando apparet veritas pro lege, tenemur utique
eam amplecti, quia tunc lex manifeste apparet; unde nemo tunc pro opposita
parte potest sibi rectam conscientiam formare; secus si res tantum apparet
verisimilior; tunc enim, cum veritas etiam verisimiliter stet pro altera parte,
lex est dubia, et ideo eo casu vel non adest lex vel non obligat. - 135 -
36. Saltem dices
præsumi legislatorem velle obligare subditos ad sequendas opiniones
probabiliores pro lege. Respondetur hanc præsumtionem non esse certam, sicut
deberet esse, ut subditos adstringere posset: imo potius, cum id legislator non
declaraverit, præsumitur oppositum, ne confusiones interveniant; cum enim lex
debeat esse universalis et universaliter observari, magna intercederet
confusio, si unusquisque teneretur sequi et absolute docere sententias quæ sibi
probabiliores apparent, ut diximus, et latius dicemus infra in § III, n. 42.
|