- 135 -
§ II - Exponitur secunda ratio: Quia lex, ut obliget, debet esse
sufficienter intimata
37. Ratio secunda est,
quia lex, etiamsi exsisteret, non obligat, nisi sit sufficienter ut certa
intimata; cum enim lex ad regulam subditorum constituatur, non sufficit quod
ipsa sit in mente legislatoris retenta, sed debet per promulgationem subditis
applicari, alias nec valet obligare nec lex dici potest. Id omnes docent cum d.
Thoma, I 2, q. 90, a. 4, ubi: Lex imponitur aliis per modum regulæ et
mensuræ. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur
- 136 -
his quæ regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem
obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus
qui secundum eam regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in
notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione. Unde promulgatio ipsa
necessaria est ad hoc quod lex habeat suam virtutem. Idem ait Gratianus, in c. In ipsis, d. 4: Leges instituuntur dum promulgatur. Pariter s. Bernardus, epist. 77 ad Hug. de s. Vict. scribit legem etiam divinam promulgatione
indigere; alias ait s. Doctor: Valde
injuste exigitur obeditio ubi non præcesserit auditio. Publicatio autem
legis illa dicitur sufficiens qua lex fit subditis certa per scientiam sive per
intelligentiam, ut habetur in l. 9, c. de legib., ubi: Leges sanctissimæ, quæ constringunt hominum
vitas, intelligi ab omnibus debent. Et in l. Quicquid, de verb. oblig.: Qicquid adstringendo obligationis causa
dictum, id, nisi palam exprimatur, omissum esse intelligendum est. Et ita
communiter docent Scotus, in 4, d. 3, q. 4, ubi: Nullus tenetur ad aliquod præceptum divinum,
nisi per aliquem idoneum et authenticum sibi promulgetur. Item
Suarez, t. 2, in 3 p., d. 40, sess. 5: Etiam lex naturalis nunquam obligat cum solo dubio, v. gr. an talis
actus sit prohibitus. Tunc non
obligantur homines - 137 -
ex
vi legis ad abstinendum a tali actu, quia non est eis lex sufficienter
proposita. Item Glossa, in c. Cum sunt, de reg. in 6: In dubio nullam præsumi obligatum; ex
authentica, Quibus modis. Sed clarius loquitur magister magistrorum d.
Thomas, in q. 17, de verit., a. 3, ubi: Nec ex imperio alicujus regis vel domini
ligatur aliquis, nisi imperium attingat ipsum cui imperatur. Attingit autem
ipsum per scientiam; unde nullus ligatur per præcptum aliquod, nisi mediante
scientia illius præcepti. Et ideo ille qui non est capax notitiæ, præcepto non
ligatur, Sicut in corporalibus corporale non agit nisi per contactum (funes
enim non ligant, nisi per contactum applicentur), ita in spiritualibus praceptum non ligat nisi per scientiam. Sicut
igitur, ut quis nequeat incedere, non sufficit quod funes adsint, sed
requiritur ut ei vere applicentur, eum ligando; sic etiam, ut quis prohibeatur
ab aliqua actione, oportet ut lex prohibens per cognitionem certam ipsi
applicetur. Sed quomodo potest dici lex vere applicata sive intimata quando probabile
est quod lex ne exsistat quidem?
38. Patet igitur ex
textu præfato d. Thomæ legem non posse dici satis intimatam per solam opinionem
probabiliorem; cum enim opinio necessario formidinem in oppositum includat, ut
supra ostendimus, numquam - 138 -
scientia dici valeat. Ergo etiamsi alicui
probabilius appareat adesse legem prohibentem, nequi tamen dici quod ipse legem
sciat quando probabiliter adhuc putat illam non existere, et forte revera non
exsistat. Cum autem promulgatio legis pertineat ad legis essentiam, quando
dubitatur de promulgatione, etiam de lege dubitatur; unde sicut lex debet esse
certa ut obliget, ita et pomulgatio, quæ est constitutivum legis. Hinc dixit s.
Leo papa, in c. Sicut quædam, dist. 140: In iis quæ vel dubia fuerint aut obscusa
id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis nec decretis ss. Patrum
invenitur adversum. Idem sensit Innocentius IV, in c. Suas, de simon., dicens: Non
peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis auctoris, dummodo
tamen error versetur circa subtilitatem legum. Per tò autem subtilitatem legum intelligitur, juxta
Panormitanum, dictum aliquod obscurum quod interpretes diverse declarant. Ergo
ubi homo non est certus de lege prohibente facere potest quicquid ei placet, ut
pro indubitato supponit d. Thomas, in
eod. a. 3, in dict. q. 17, de verit., ubi: Dicendum quod conscientia proculdubio ligat. Ad videndum autem quando
ligat, sciendum quod ligatio metaphorice a corporalibus ad spiritualia sumta
necessitatis impositionem importat; ille enim qui ligatus - 139 -
est,
necessitatem habet consistendi in loco ubi ligatus est, et aufertur ei potestas
alio divertendi. Ergo qui non est ligatus per scientiam a præcepto,
potestatem habet divertendi quo vult.
39. Obijciunt 1° quod
ut lex obliget non requiritur quod ipsa cuique particulari intimetur, sed
sufficit eam communitati esse intimatam, ut docet d. Thomas, 1 2, q. 90,
a. 4, ubi: Illi coram quibus lex non promulgatur obligantur ad legem observandam
in quantum in eorum notitiam devenit per alios vel devenire potest,
promulgatione facta. Sed respondetur 1° quis negabit quod lex, ad
obligandos particulares, sufficit eam aliquando fuisse communitati intimatam?
Attamen, ut particulares teneantur, semper requiritur ut ipsi sciant
intimationem legis certe communitati factam; et hoc est quod dicit s. Doctor: Obligantur ad legem in quantum in eorum
notitiam advenit. Hinc respondetur 2° quod lex quæ inter sapientes
controvertitur, ne communitati quidem potest dici intimata, cum ipsa communitas
in diversas partes scissa adhuc quærit nec invenit legem esse latam. Forte
dicent ex ipso lumine naturæ esse communitati intimatam legem universalem, ut
in probabilibus sequenda sint probabiliora, imo tutiora, ut aliqui addunt. Sed
quomodo ista lex dici poterit unquam - 140 -
communitati intimata, cum maxima
communitatis pars lumine naturali talem legem non agnoscat, cum potius lumen
naturæ dictet homines sua libertate certa per legem dubiam minime esse
privandos?
40. Objiciunt 2° quod
cum dubitatur de lege vetante aliquam actionem, dubitatur etiam an homo sit in
potestate suæ libertatis ad illam faciendam. Respondetur quod sicut quando lex
est certa, et dubitatur an sit revocata, in dubio servanda est donec de revocatione
constet, quia tunc lex possidet; ita contra, quando lex non est certa, possidet
libertas: unde homo, post adhibitam diligentiam ad inveniendam veritatem, non
prohibetur ab aliqua actione donec ei constet de lege prohibente; prout quisque
potest pro libito disponere de re possessa, donec post adhibitam diligentiam
non est certus illam esse alienam. Quousque igitur, adhibita diligentia, homo
non est certus de lege prohibente, ab omni culpa excusatur, etiamsi contra
legem (si forte ipsa exsistat) operetur; invincibilis enim ignorantia illa
utique est quæ studio superari non potest, ut docet d. Thomas, 1 2, q. 76,
a. 2. Vide dicenda in cap. III, § 1, n. 61.
41.Objiciunt 3° promulgationem non requiri in lege divina, sicut
requiritur in humana. Recte dicunt, et concedo, si hoc - 141 -
dicitur ad
significandum quod superior humanus potest legem editam velle, ut non obliget
nisi post promulgationem: non autem sic Deus: quia fieri potest quod superior
humanus tulerit legem, et postea, mutato consilio, ad eam nolit subditos
obligare, illam non promulgando: Deus autem statim ac legem edidit, simul etiam
promulgasse intelligitur, adeo ut scientes hanc adesse, statim ac sciunt, eam
servare tenentur. Verumtamen respndentur quod lex, ut obliget, sive humana sive
divina sit, semper debet esse sufficienter promulgata sive cognita sive
proposita sive indita (dic ut mavis) tanquam certa. Nam si probabile est
aliquam legem non adesse (ut probabile, imo probabilissimum est de hac lege
sequendi probabiliora, prout diximus), patet probabile etiam esse, imo certum,
illam non esse satis promulgatam, et ideo ad illam neminem teneri, cm adhuc in
dubio legis nostra libertas possideat.
|