Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput secundum - Probatur sententia rationibus
    • § III - Exponitur tertia ratio:Quia si esset obligatio sequendi probabiliora, magna interveniret difformitas in observantia legis.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 141 -


§ III - Exponitur tertia ratio:Quia si esset obligatio sequendi probabiliora, magna interveniret difformitas in observantia legis.

42. Certum est quod lex respicere debet non jam particularium sed totius communitatis


- 142 -


bonum, Ad hoc autem bonum communitatis utique opus est quod observantia legis sit in omnibus uniformis, ut absint scandala, dissensiones, perplexitates et conscientiarum pericula; quæ omnia bonocommuni adversantur. Ad promovendam igitur hanc uniformitatem observantiæ legis, vel omnes sunt obligandi ad sequendas opiniones tutiores, vel omnibus permittendus est usus opinionis minus probabilis. Vel (inquam) omnes tenetur sequi rigidam sententiam; quia ubi lex est controversa, erit tunc uniformis obligatio sectandi opinionem tutiorem; sed hæc obligatio communius nec ab ipsis adversariis admittitur. Vel omnes possunt benignam amplecti sententiam; quia, cum ipsa utatur gravi fundamento, innixo alicui principio certo, quamvis aliqua opinio aliquibus videbitur minus, aliis magis probabilis, tamen communiter ut probabilis judicabitur, et ideo communiter hominibus eam sequi permittetur. Contra vero, si ad observantiam legis regula majoris probabilitatis tenend erit, necessario legis observantia difformis evadere debet; cum enim variæ sint mentes hominum etiam sapientum, sæpe accidit quod opinio uni probabilior est, alteri minus probabilis videbitur, ita ut hic lege adstringetur, alter non; imo eadem persona hodie legi non tenebitur, cras


- 143 -


sic, quia eadem actio hodie videbitur ipsi probabilius licita, cras probabilius licita, cras probabilius illicita. Hinc sapienter ait Gerson: Itaque debet quilibet numquam oblivisci quam incerta est scientia nostra, ita ut idem sæpe homo brevi momento temporis nunc in hanc, nunc in oppositam feratur sententiam. Si ergo teneremur probabiliores sententias amplecti, necessario inter fideles magna confusio oriretur; quia unus concionator docebit adesse aliquam obligationem, alter non: unus confessarius dicet aliquem contractum esse honestum, alter inhonestum: et ecce confusio, et ex confusione innumera scandala, dissensiones, perplexitates et inde pericula conscientiarum.

43. Nec valet dicere quod, sequendo benignam sententiam, etiam difformitas intercedere potest, cum eadem, opinio alicui probabilis videri possit, alteri improbabilis. Non negatur hoc accidere posse; sed semper verum erit quod cum aliqua opinio pollet solida probabilitate, et certo gravi fundamento nititur, ipsa apud maximam partem sapientum probabilis existimabitur: idque jam satis erit ad conservandam universalem uniformitatem observantiæ legis, non obstante quod apud aliquem particularem illa non sit probabilis; id enim quod raro accidit universalem uniformitatem non aufert. Hoc tamen certe non evenit circa æstimationem


- 144 -


opinionum probabiliorum; quia, cum major vel minor earum probabilitas pendeat a moralibus motivis, nempe a judicio et ponderatione rationum, quas alii deducunt ex uno principio, alii ex alio, non raro sed communiter accidit quod quæ uni est validior, alteri debilior apparet.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL