Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput secundum - Probatur sententia rationibus
    • § IV - Exponitur ratio quarta: Quia, nisi licitus esset usus benignæ sententiæ, omnino turbaretur ordo obedientiæ superioribus debitæ.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 144 -


§ IV - Exponitur ratio quarta: Quia, nisi licitus esset usus benignæ sententiæ, omnino turbaretur ordo obedientiæ superioribus debitæ.

44. Omnes theologi tam recentes quam antiqui docent in obscuris esse obediendum superioribus ubi non est certum peccatum; ita s. Bonaventura, in 2, d. 39, a. 1, q. 3; Gerson, de poll. noct., cons. 3; Nider, in consolat., p. 3, c. 17, ubi citat Raymund. et Henr., Gandens., Halens., p. 2, qu. 121, membr. 3, a. 2; et sic docuerunt omnes qui de hac re egerunt. Ita etiam omnes mysticæ theologiæ magistri cum s. Igntio Loyola, in epist. de virt. obed., ubi: Est igitur hæc ratio subjiciendi proprii judicii non solum sanctis viris usitata, sed etiam perfectæ obedientiæ studiosis imitanda omnibus in rebus quæ cum peccato manifesto conjunctæ non sunt. Audiatur præcipue d. Bernardus, de præc.


- 145 -


et dispens. c. 12: Quidquid vice Dei præcipit homo quod non sit certum displicere Deo, haud secus omnino accipiendum est quam si præcipiat Deus. Deide sibi objicit: Sed homines facile falli possunt. Et respondet: Sed enim, quid hoc refert tua qui conscius non es? præsertim cum teneas de Scripturis quia labia sacerdotis custodiunt scientiam etc? Ipsum proinde quem pro Deo habemus, tamquam Deum, in his quæ non sunt aperte contra Deum, audire debemus. Item Leo X (ut refert Casarubius, v. Declarare, n. 4 et 5) concessit fratribus minoribus ut possint in omnibus dubiis secura conscientia stare determinationi suorum superiorum. Item s. Bernardinus senensis in dialogo de obed. ait: Ubi subditus rationabiliter dubitat an quod præcipitur sit peccatum, an non, tunc profecto obedire debet. Item b. Humbertus, in lib. de erud. relig., c. 1: Nisi aperte sit malum quod præcipitur, accipiendum est ac si a Deo præciperetur. Item Dionysius chartusianus, in 2, d. 39, q. 3: In dubiis an sit contra præceptum Dei, standum est præcepto prælati; quia, etsi sit contra Deum, attamen propter obedientiæ bonum non peccat subditus. Item Glossa, in c. Ad aures, de temp. ord., lit. F. in fine: Si vero dubium sit præceptum, propter bonum obedientiæ excusatur a


- 146 -


peccato, licet in veritate sit malum. Idem docuit prius d. Augustinus, loquens de obedientia debita superioribus temporalibus, in c. Quid culpatur 3, caus. 23, qu. 1, ubi: Ergo vir justus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte potest illo jubente bellare, si quod sibi jubetur vel non esse contra Dei præceptum, certum est, vel utrum sit, certum non est; ita ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi.

45.Certum igitur est subditum teneri obedire superiori in omnibus quæ non sunt aperte mala; et ratio hujus certa est, quia si subditus non posset aut non teneretur parere quando dubitat de honestate rei præceptæ, ordo reipublicæ omnino perturbaretur: fere enim semper in plurimis opinionibus dubia occurrunt, et sic sæpe præcepta superiorum obedientiam non obtinerent. Si ergo obediendum ubinon constat de peccato illud quod superior præcipit ex opinione probabili, equidem non est certum peccatum: quando igitur ipse jubet aliquid ex opinione probabili, licet minus quam opposita, subditus tenetur obedire. At non posset subditus obedire, nisi cognosceret aut supponeret superiorem prudenter præcipere; nam si subditus certo sciret prælatum dubitare


- 147 -


de honestate rei præceptæ, non teneretur ei parere; quia tunc præceptum esset temerarium, et obsequium subditi non esset rationabile. Et idem dicendum, si superior esset in aliqua re ita imperitus ut non posset judicium sibi formare de probabilitate rei præceptæ, et contra opinio de re præcepta non videretur subdito probabilis, puta si superior esset laicus et præciperet procuratori inire contractum, qui ipsi procuratori non videretur probabiliter licitus; quia tunc subditus esset moraliter certus de inhonestate suæ actionis, cum in oppositum nec videat nec supponat probabilitatem rei præceptæ. Ut ergo subditus possit obedire, cum opinio rei præceptæ videtur ipsi minus probabilis, necesse est ut teneat superiorem posse præcipere et prudenter præcipere quoties præcipit ex illa opinione minus probabili: ac proinde judicare debet licitum esse illam sequi etiam in concursu probabilioris. Ergo non est sola ratio superioritatis quæ cohonestat operationem subditi; nam si hoc esset, subditus deberet obedire adhuc si sciret prælatum in dubio præcipere, vel adhuc si prælatus esset imperitus circa materiam præceptam. Tota igitur ratio cur obediendum, est quia superior, ut diximus, potest operari et prudenter præcipit quando præcipit cum opinione minus probabili.


- 148 -


46. Dicet aliquis quod eo casu tenetur subditus quærere rationes quibus probabilior ipsi fiat prælati opinio. Sed perperam: quia potest esse quod quærat et non inveniat; imo potest esse quod inveniat adhuc clarius opinionem suam esse probabiliorem opinione superioris, qui forte erit minus doctus quam subditus. Teneturne tunc iste obedire? Si non tenetur, corruit regula laudata, scilicet obediendum esse in omnibus ubi non constat de peccato; quando enim adest opinio probabilis de honestate alicujus rei, nequit dici eam esse manifeste illicitam. Si tenetur, ergo judicare debet quod bene possit superior præcipere rem illam cum opinione minus probabili. Instabit: tunc tenetur subjicere judicium suum judicio prælati. Sed respondetur nullibi haberi prælato promissam fuisse assistentiam Spiritus Sancti et infallibilitatem, ita ut numquam possit errare circa veritatem rerum quæ præcipit, sicut summus pontifex, quo præcipiente, tenetur subditus omnino mutare et subjicere judicium. Si ergo non peccat obediendo superiori, casu quo obediat forte in malo, sed non manifesto, hoc ex eo est quod cognoscit superiorem non temere præcipere cum præcipit ex opinione ipsi probabili, et, contra, quod ipse subditus tenetur obedire ubi peccatum non est certum. Et sic intelligitur illud (ad


- 149 -


quod recurrunt adversarii ut cohonestent obedientiam in rebus dubiis): Qui vos audit, me audit; nempe quod cum superior præcipit aliquid non certe malum, certus est subditus immunem se esse a peccato. Inde est quod si pontifex declaret aliquid licitum quod mihi videtur illicitum, illud certe possum operari, judicium submittendo. At contra, quamvis tenear obedire quando superior præcipit mihi actionem de cujus probabilitate dubito, et obediendo tunc non peccem, non possum tamen, seclusa obedientia, deinde eadem facere actionem.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL