- 149 -
§ V - Exponitur
quinta ratio: Quia obligatio sequendi probabiliora, si adesset, esset
humanis viribus impar.
47. Si adesset lex
sequendi opiniones probabiliores, utique adesset necessario simul obligatio
opiniones probabiliores inquirendi, ut bene arguunt Suar., Sanch., Laym.,
Terillus et alii. Imo teneremur inquirere in opinionibus minus tutis illam notabilem
præponderantiam quam aliqui ex adversariis amplius exigunt: unde teneremur (ut
recte ait Sanch., l. 1, c. 9, n. 14) prius perpendere omnes rationes intrinsecas cujusque
opinionis; item conferre auctoritates doctorum - 150 -
inter se diversas;
item conferre rationes nobis probabiliores cum auctoritatibus aliorum;
quandoque enim aliorum auctoritas propriæ rationi præferri debet, ut dicit d.
Thomas, 2 2, quæst. 4, art. 8, ubi: Aliquis parvæ scientiæ
magis certificatur de eo quod audit ab aliquo scientifico quam de eo quod sibi
secundum suam rationem videtur. Et sic deinde omnia hæc librando, nempe
rationes et auctoritates, formare deberemus judicium certum, hunc vel illam
opinionem esse nobis probabiliorem et tutam. At quis non videt
hoc esse onus moraliter intolerabile, utpote innumeris scrupulis,
perplexitatibus et periculis errandi obnoxium? Ac proinde non præsumitur
benignissimus Deus, cujus misericordia superexaltat judicium, tantum pondus
nobis imponere voluisse, moraliter impossibile ad portandum. Dicitur impossibile; nam sapienter ait d.
Antonin., p. 1, tit. 1, c. 10, § 10, reg. 7, loquens equidem
de delectu opinionum: Non solum autem
dicitur impossibile quod absolute non est possibile, sed etiam videtur
interpretandum secundum virtutem epikejæ in lege nova esse impossibile quod vix
est possibile, utpote (nota) nimiam
habens difficultatem. Alias quomodo salvaretur illud: onus meum leve? Hinc p. Suarez, in 12, tr. 3, d. 12, se. 6, dicit: Quotiescumque opnio probabilis est, potest aliquis - 151 -
formare
conscientiam certam, conformem tali opinioni. Præter aa. citatos, favent Navarrus, Sylvest., Angel. Significat
Antonin., p. 1, tit. 3, c. 10. Ratio est, quia
esset intolerabile onus, obligare homines ad conferendas singulas opiniones. Ad
hoc etiam facit illud: Noli esse justus
multum, neque plus sapiens quam necesse est, ne obstupescas. Eccl. 7, 17.
Recte ait Malderus: Si ad operandum
probabilitas non sufficeret, sed certitudo requireretur, homo quidem
obstupesceret in mille angustias, perplexitates et formidines implicatus, et
sic plura bona opera omitteret. Revera enim maxima pars confessariorum et
doctorum utiqe absterrentur ab excipiendis confessionibus, a præbendis
consiliis, a docendo, a scribendo. Hinc fit quod sectatores rigidæ sententiæ
difficulter se adducent ad confessiones audiendas; quia vel deberent
poenitentes dirigere juxa sententias semper tutiores,et huic oneri velle omnes
subjicere sibimet videtur nimis durum et intolerabile; vel juxta opiniones et
probabiliores: et quia difficulter valent discernere quæ sint ita probabiliores
ut tute eas sequi possint, ideo, ut ab hujusmodi angustiis se eximant, ab
audiendis confessionibus se abstinent.
48. Dicit Mercorus quod
si homines tenerentur ad hoc onus exquirendi opiniones - 152 -
probabiliores,
non dubitaret concedere non adesse obligationem probabiliores amplectendi, sed
potius benigna sequenda esset sententia; sed hoc (ut ait) non accidit, quia
hujusmodi obligatio non adest indagandi probabiliora, sed tantum eligendi opiniones
quæ nobis præsto probabiliores videntur: hoc autem (dicit) non est onus
intolerabile. Sed hoc Mercori confugium omni videtur probabilitate carere: et
si quis probabiliorista se gereret juxta hanc Mercori doctrinam, nescio quomodo
tuta conscientia posset operari; etenim, ut omnes docent cum d. Thoma, qui
tenetur ad finem tenetur ad media: si ergo non possumus sequi opinionem minus
aut æque probabilem pro libertate in concursu probabilioris, tenemur sane
debitam adhibere diligentiam ut certi reddamur quod illa opinio sit vere
probabilior; alias certo exponimur periculo peccandi, sequendo opinionem non
probabiliorem, dum ignorantia eo casu studio vinci potest. Sicut igitur, juxta
Mercori sensum, peccat qui sequitur minus probabilem, ita etiam peccat qui se
exponit periculo eam sequendi. Quod autem fiamus certi quod aliqua opinio minus
tuta sit vere probabilior vel habeat requisitam præponderantiam, hoc est
moraliter impossibile: vel enim præponderantia illa est parva, et quis securus
erit opinionem - 153 -
esse vere probabiliorem? Cum enim excessus sit
modicus, difficile potest certo percipi: aut præponderantia est magna, et quis
judicare poterit eam pertingere ad sufficientem mensuram, ita ut opinio tutior
certo judicetur falsa aut saltem tenuiter probabilis? Et sic semper cum dubio
practico agere deberemus; a quo ut redderemur immunes, opus nobis esset semper
eligere sententias vel tutiores vel undique moraliter certas, quarum oppositæ
nobis essent omnino falsæ. Hæc autem omnia quæ valde animum vexant fautorum
rigidæ sententiæ, efficiunt ut ipsi, eo quod ab hujusmodi hæsitationibus satis
se extricare nequeunt, ut plurimum in rigidum tutiorismum se conjuciunt, et ita
sibi et aliis reddunt intolerabile jugum divinæ legis, quod Christus Dominus
dixit esse leve et suave. Audiamus magnum Gersonem, qui, de vita spir., lect. 4, sic
loquitur: Doctores theologi non debent
esse faciles ad asserendum aliqua esse peccata mortalia ubi non sunt (nota)
certissimi de re; nam per ejusmodi
assertiones voluntarias, rigidas, duras et nimis strictas in rebus universis
nequaquam eruuntur homines a luto peccatorum, sed in illud profundius, quia
desperatius, demerguntur. Addit demum: Quid
prodest, imo quid non obstat coarctare plus justo mandatum Dei, quod est latum
nimis? - 154 -
Quid expedit gravius reddere illud Christi jugum quod suave
est et onus leve? Hinc ven. p. Paulus Segneri (qui ob vitæ sanctitatem
quanto merito fuerit apud Deum satis historia ejus gestorum testatur) scribit
quod si ipse putasset non posse sequi opiniones minus tutas, nisi essent
probabiliores, nescisset modum quo salvus fieri potuisset. Sic enim dicebat:
vel teneor sequi probabiliores in se, et
tunc quando sciam quæ opinio sit vere probabilior tot in casibus ubi graves
occurrunt rationes et auctoritates hinc inde oppositæ? Vel probabiliores mihi; et angustia augeretur, nam sæpe mihi oporteret
judicare meam opinionem esse probabiliorem contra aliam plurium sapientium
sententiam; et tunc quis me tutum reddet quod mea opinio sit certe probabilior,
et probabilior cum illa notabili præponderantia quam aliqui ex contrariis
requirunt? Quomodo certus fiam quod ipse rationes oppositas bene intellexerim
et bene solverim? Quod dictamen conscientiæ quod mihi formavi sit satis certum
et tutum? Quod hallucinatus non fuerim a proprio sensu, ita ut, si errem, error
meus sit vere invincibilis et inculpabilis?
49.
Et revera, quod in opinionibus maximam partem sibi sensus proprius sive passio
vindicet, et non ratio, passim accidit doctis et indoctis; immo sæpius evenit
doctis, quia - 155 -
facilius est rationes invenire ad sibi suadendum quod
veritas sit ex ea parte in quam magis a passione feruntur: Unusquisque faciliter credit quod appetit, dicit s. Thomas.
Considera scotisticam scholam a tot sæculis thomisticæ oppositam; per hæc
tempora nullum legimus aut ex fratribus minoribus doctrinis ordinis
prædicatorum adhæsisse, nec quemquam ex istis adhæsisse illis. Et tamen, si
franciscanus aliquis elegisset s. Dominici religionem, nonne certe manibus et
pedibus Scoto adversaretur? Et converso, si quis dominicanus ordinem minorum
introisset, nonne doctrinæ s. Thomæ absolute se opponeret? Peto: in istis quid
prævalet? sensus, an ratio? non quidem ratio, quia qui nunc existimat
probabiliorem sententiam suæ scholæ, si esset alterius, illam minus probabilem
profecto putaret. Denique, dato quod quis nulla irretitus sit passione, quis
securitatem ei præbebit quod sufficientem diligentiam jam adhibuerit ad
sententiam probabiliorem inveniendam? Et nonne magnæ istæ essent angustiæ quæ
vitam redderent miserrimam, legem durissimam et pericula peccandi facillima?
50.
Illi autem periculo in quo sunt probabilioristæ, ut vidimus, non se exponunt
qui sequuntur opinonem certo probabilem, licet minus; quia, postquam ipsi certi
sint - 156 -
facti de probabilitate opinionis, non tenentur majorem adhibere
diligentiam: quando enim opinio aliqua nititur gravi et certo fundamento, non
adest amplius moralis sive prudens spes inveniendi veritatem certam; et ideo si
falluntur, invincibiliter falluntur. Hinc recte infertur quod licet sententia
rigida videatur per se tutior, revera tamen tutior est benigna; quia rigida
majus affert periculum peccandi formaliter, dum benigna magis periculum affert
tantum materialiter peccandi; et hoc dato etiam quod qui utitur opinione
probabili lædat materialiter legem, si forte lex adsit, quod jam ostendimus
(supra, cap. II, § I, objiect. I) omnino esse negandum; quia lex, ut
diximus, non comprehendit qui prudenter agunt. Sed dato (inquam) etiam hoc
periculo peccandi materialiter, ab illo non tenemur averti postquam veritatem
inquirere studuimus et non potuimus invenire; tunc enim ignorantia, cum sit
invincibilis, est equidem etiam inculpabilis, dum peccatum invincibiliter
ignoratum non imputatur ad culpam, ut fuse videbimus infra, cap. III, § I, n. 61.
51. Sed dicunt adversarii: nos securius salutem nostram facimus, cum
nulli periculo exponamur. Utinam sic esset! Illud scio quod ex d. Thoma docet
d. Antonin., p. 2, tit. 1, c. 11, § 28, nimirum peccare doctorem qui - 157 -
damnat de mortali aliquam
opinionem quæ non est contra auctoritatem expressam Scripturæ vel Ecclesiæ vel
contra evidentem rationem, quia animas periculo damnationis exponit: Nam (inquit) si determinetur quod sit ibi mortale, et non sit, peccabit contra
faciens; quia omne quod est contra conscientiam ædificat ad gehennam. Item,
ut mox supra vidimus, ait Gerson doctores non debere aliquid damnare de mortali
ubi non sunt certissimi de re; nam per
ejusmodi assertiones rigidas homines in lutum peccatorum profundius
demerguntur. Item in constit. pp.
prædic. dicitur relaxanda esse quantum fieri potest rigidas in opinionibus;
terrentur enim homines ex hoc in tantum
ut salutem propriam negligant. Hinc Terillus, q. 31, n. 12, non dubitat asserere (et non immerito)
quod cum opinio rigida, sumta pro conscientiæ regula, sit opinio animarum
saluti valde noxia, suadere illam ut regulam est per se et ex objecto peccatum
grave, quia suadere rem valde noxiam (maxime si sit universalis) charitati
graviter repugnat. Cæterum, magna mihi esset angustia et timor peccandi, si
omnes quorum confessione exciperem, sive validiores spiritu sive debiliores
essent, obstringere vellem ad non utendum nisi opinionibus (cum sunt minus
tutæ) quæ certe essent probabiliores, imo valde excedenter
- 158 -
probabiliores, ut aliqui autumant. Tanto magis periculum animæ
vererer, si poenitentem qui mihi confessus esset peccata sua sine absolutione
dimitterem eo quod sequi vellet opinionem graviter probabilem, quia opposita
esset mihi probabilior. Item si poenitentem qui est in bona fide monerem (ut
nonnulli adversariorum contendunt faciendum) de aliqua malitia illi incognita,
præter necessaria ad salutem, etiamsi præviderem monitionem illi obfuturam, ita
ut eum injicerem in statum peccati formalis. Nescio igitur, inquam, an ob hæc
et alia quæ fautores rigidæ sententiæ pro regulis sibi statuunt, nullum
periculum salutis incurrant. P. Constantinus Roncaglia, vir doctrina et
eruditione satis notus, fatetur in sua
theol. mor., tract. I, c. 2, reg. in
prax., se aliqando secutum fuisse rigidam sententiam, eamque docuisse per
plures annos. At experimento vidi (sic
addit) nihil ad praxim deservire; quis et
enim vel studendo, et præcipue dum audit confessiones, potest omnia momenta
utriusque partis librare et inde definire, hoc est minus probabile, hoc est
probabilius? Hoc esset onus
intolerabile. Satis mihi fuit in praxi sequi sententias quas rationabili
fundamento innixas putavit, et ita credidi satisfecisse meæ conscientæ, absque
eo quod me judicem constituerem inter minus probabilem et magis probabilem.
|