- 159 -
§ VI - Exponitur sexta ratio: Quia sententia benigna est probabilior, imo
probabilissima.
52. Etiamsi concedatur
quod adsit lex vetans usum opinionis minus tutæ, nisi sit probabilior vel etiam
cum magna præponderantia, ut aliqui ex recentioribus contendunt, dicimus quod
nostra sententia, nempe quod liceat sequi opinionem probabilem pro libertate,
relicta probabiliori, est longe probabilior sive probabilissima, imo moraliter
seu lato modo certa. Id patet ex argumentis supra expositis, scilicet (ut
paucis omnis prædicta perstringam) 1° quia in dubio legis possidet libertas; 2°
quia lex, nisi certe sit promulgata, non obligat; 3° quia alias magna
intercederet difformitas in observantia legis; 4° quia alias perturbaretur ordo
obedientiæ; 5° quia obligatio sequendi probabiliora esset humanis viribus
impar. Adde his potissimum argumentum sub initium propositum, in cap. I, n. 9, nimirum quod si sententia benigna fuisset falsa, minime quidem
communiter a doctoribus undique fuisset recepta (ut revera recepta fuit), aut
saltem Ecclesia eam non tolerasset, permittendo quod animæ communiter per hanc
perditionis viam (ut adversarii clamitant) a talibus cæcis ducibus
- 160 -
deceptæ incederent. Hæc argumenta singula quidem valent moralem
certitudinem nostræ sententiæ ostendere, tanto magis simul conjuncta. Ad
formandam enim certitudinem moralem alicujus sententiæ non requiritur ut
auctores oppositam tenentes omni ratione adhuc levi careant, sed sufficit si
sententia illa, omnibus perpensis, ita vera appareat ut contrariæ vix supersit
apparentia veritatis, vel ut contraria non videatur satis probabilis. Porr
certitudo aliquando non resultat ex uno principio convincente, sed ex pluribus
conjecturis gravibus et verisimilibus quæ ad idem conferunt, ut docet s.
Antonin., p. 2, tit. 3, c. 3, his verbis: Certitudo moralis non resultat ex evidentia demonstrationis, sed ex
probabilibus conjecturis grossis et figurabilibus magis ad unam partem quam ad
aliam se habentibus; dicitur autem probabile quod pluribus et maxime
sapientibus apparet verum. Idem dicit Gerson, de
contr., p. 2, prop. 12, ubi: Probabilis certitudo sufficit in moralibus, ut non exponat quis se
periculo, ut dicunt doctores de celebrante missam, ubi requiritur status gratiæ
quod sufficit ad hoc probabilis conjectura; quia certitudo alia citra
revelationem non habetur in moralibus: quæ certitudo non removet in una parte
omnem probabilitatem vel opinionem alterius partis, licet magis declinet ad
- 161 -
istam quam ad aliam quod sufficit. Idem fere iisdem
verbis concludit Nider, in consolat., c. 13. Idem ait Sylvester, v. Opinio, q. 1: In moralibus sufficit certitudo ex probabilibus. Idem ex
recentioribus Natalis Alexander, thel.
mor., l. 3, de pecc., reg. 18, ubi: Præsumtio vehemens pro certitudine habenda est. Idem Fagnanus, in c. Innitaris, de const., dicit: Et si argumenta seorsim sumta non concludant
omnino sed sint tantum probabilia, tamen, si simul jungantur et sint multi
ponderis, sunt apta generare moralem certitudinem, ut virtus apprehensiva
concipiat absque ulla formidine rem ita esse.
53.Si ergo licitum est juxta eosdem
adversarios operari cum opinione probabiliori, sane licitus erit usus sententiæ
benignæ, quæ ex omnibus prædictis non solum est probabilior sed etiam moraliter
certa; saltem est longe probabilior sive probabilissima, cum qua certe licet
operari, ut constat ex prop. 3
damnata ab Alexandro VIII: Non licet
sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam. Cum autem hoc
judicium, quod aliqui ex nostris auctoribus appellant reflexum, non sit aliud
quam applicatio principii generalis ad casus particulares evidenter in eo
comprehensos, nescio quomodo contrarii, concesso principio universali, possint
- 162 -
in dubium revocare an sit licitum cum tali judicio operari. Si enim
mihi concesseris v. gr. legem dubiam non obligare, posito quod in hoc contractu
non adsit lex certa, non poteris dicere ad illam legem me teneri. Unde cm ad
constituendam legem dubiam sufficiat vera probabilitas in contrarium, ut supra
evidenter ostendimus, sequitur quod, etiamsi opinio pro lege sit probabilior,
possum habere judicium certum sive probabilissimum quod liceat mihi secundum
probabilem operari, dato quod probabilissimum judicium habeam quod lex dubia
non obliget. Alioquin, si ad operandum necesse esset habere judicium directe
probabilius de veritate rei, subditus non posset superiori obedire, nisi certo
sibi suaderet opinionem de re præcepta esse directe probabiliorem; sed hoc
subversionem induceret totius obedientiæ, ut vidimus cap. II, § IV, ex n. 45,
et esset contra communem sententiam Patrum et theologorum. Sic pariter
alias vassallus non posset suo principi parere militando, nisi probabilius
censeret bellum esse justum; sed hoc esset contra doctrinam d. Angustini, qui
docet ei sufficere ad obediendum quod nesciat bellum esse certe injustum.
54.
Sed dices: si per judicium directum aliqua opinio et minus probabilis, quomodo
per judicium quod dicunt reflexum potest - 163 -
evadere probabilior? Sed
omnino semper (ut pluries repetivimus) distinguere oportet opinionem ab usu
opinionis. Aliud est enim quærere an hæc opinio in casu particulari sit minus
vel magis probabilis, aliud an liceat hac opinione uti. Unde minime nos dicimus
quod opinio aliqua juxta judicium directum sit minus probabilis, et juxta
reflexum sit probabilior, sed asserimus quod illa juxta directum de veritate
rei erit minus probabilis, juxta autem reflexum de honestate actionis, usus
illius opinionis erit probabilius licitus. Et sic respondetur ad aliam
objectionem quam faciunt, nempe quod cum sit obligatio sectandi veritatem,
tenemur sequi quod verisimilius nobis videtur. Nam, ut supra diximus, duæ
veritates omnino sunt distinguendæ: veritas opinionis et veritas honestatis
quoad usum opinionis. Tenemur utique sectari quod verisimilis apparet circa
veritatem honestatis usus, non autem semper quod apparet verisimilius circa veritatem
opinionis: unde bene potest haberi formido de rei veritate et certitudo de
honestate actionis; quia pluries, esto lex probabilius videatur adesse, tamen
probabilius erit eam non obligare, et ex eo formamus practicum judicium
moraliter certum de licito. Quare non est idem facere contra conscientiam seu
dictamen honestatis ac facere contra id quod - 164 -
speculative verisimilius
apparet: Facere contra conscientiam (iniquit
Sotus, in 4, d. 18, q. 2, a. 5 in fin., § At vero) non est facere contra speculativam scientiam, sed
contra id quod qui operatur putat licitum esse facere.
55.Sed quomodo de eodem objecto poterit
haberi formido et certitudo? Erras dicendo de
eodem objecto: nam in nostro casu formido respicit unum objectum, certitudo
aliud. Formido respicit veritiatem opinionis, certitudo honestatem usus illius:
hinc bene potest quis esse dubius an hic contractus sit usurarius, et contra
certus esse moraliter licere illum inire ex rationibus reflexis supra
declaratis, quæ fundant certitudinem moralis honestatis; cum certe prudenter
agat qui ducitur sententia moraliter certa aut saltem probabilissima.
Quapropter merito ait Terillus, q. 23, n. 142, quod, spectatis rationibus nostræ sententiæ, dicere quod sit
illicitum operari cum opinione certo et graviter probabili in concursu
probabilioris, vix aut ne vix quidem est probabile; et e converso sententia
benigna est moraliter certa vel saltem probabilissima. Cæterum, ut adversarii
desinant hoc nomen judicii reflexi exprobrare,
dicimus et patet quod argumenta quæ probant nostram sententiam, omnia, non
reflexe, sed directe illam probant, nempe quod - 165 -
liceat sequi opinionem
vere probabilem in concursu probabilioris.
|