- 165 -
Caput
tertium - Solvuntur objectiones
§ I - Solvitur
objecto prima: Qui amat periculum, in illlo peribit. Eccl. 3, 27.
56. Si igitur, dicunt adversarii, non excusantur a peccato qui se
exponit periculo peccandi, quomodo excusabitur qui utitur opinione minus aut æque
probabili? Sed hoc idem opponitur a tutioristis ipsis antiprobabilistis.
Respondent hi quod opinio probabilior respectu ad oppositam est moraliter
certa, cum major probabilitas elidat minorem. Sed hæc responsio
futilis est (ut supra vidimus cap. II, §
I), eamque facile dejiciunt tutioristæ; quia revera, ut dicunt Fagn. et
Habert, semper ac opinio pro lege retinet grave motivum verisimile, quamvis sit
minus probabilis, semper tamen superest periculum transgrediendi legem. Quis
prudens vir (ait Habert) sumeret poculum, si quinque amici asseverarent esse
venenatum, licet alii decem hoc negarent? Et satis quidem convincenter
- 166 -
sic loquitur, supposito quod sit obligatio vitandi periculum etiam
peccati materialis, ut dicunt. Alia
ergo responsio firmior quærenda est adversus tutioristas. Vera et firma
responsio hæc utique est: distinguere oportet periculum peccati formalis a
periculo materialis. Quisque tenetur certe vitare periculum peccati formalis,
quod proprie peccatum est et offensa Dei quatenus est transgressio divinæ legis
jam cognitæ ex mala voluntate, quæ peccatum format; nam ubi nulla voluntas
prava intervenit, nullum adest peccatum. Et revera Scriptura supra allata non
agit de periculo peccati materialis, sed formalis, ut patet ex contextu: Cor durum habebit male in novissimo; et qui
amat periculum, in illo peribit. Si ergo ibi dicitur quod obstinate
viventes, contemnendo damnationis periculum, damnationem incurrent, quid hoc
pertinet ad peccatum materiale?
57. Nullibi autem habetur
quod sit obligatio vitandi periculum peccati materialis, quo Deus non se tenet
offensum, quatenus est transgressio legis dubiæ seu non adeo intimatæ ut valeat
ligare quando dubium vinci non potest, et tanto magis si grave fundamentum
habeatur quod lex non exsistat. Quid aliud est, rogo, peccatum materiale
(improprie revera appellatum peccatum),
nisi physica materia peccati, expers et segregata - 167 -
ab omni voluntatis
malitia? Potest Deus (dicam Contensonio prædictam objectionem acriter facienti)
physice præmovere hominem ad materiale peccati, et non poterit homo se exponere
periculo materialis peccati? Certum est quod peccatum materiale invincibiliter
ignoratum non imputatur ad culpam. In hoc quidem omnes conveniunt cum d.
Angustino, l. 1 de retract., qui docet: Usque
adeo peccatum voluntarium malum est ut nullo mdo sit peccatum, si non est
voluntarium. Et contrarium damnatum est in propos. 46 Baji, quæ dicebat: Ad rationem et definitionem peccati non
pertinet voluntarium. Voluntarium autem dici non potest, nisi sit a
principio intrinseco, nempe a propria voluntate cum cognitione finis, ut dicit
d. Thomas, 1 2, q. 6, a. 1, ubi sic concludit: Voluntarium
dicitur esse, secundum definitionem Aristotelis, Gregorii nysseni et Damasceni,
non solum cujus princpium est intra, sed cum additione scientiæ. Unde cum homo maxime cognoscat finem sui operis et
moveat seipsum, in ejus actibus maxime voluntarium invenitur. Quapropter
ubi non cognoscitur malitia finis, nempe cum aliqua actio eligitur velut
ultimus finis, deficit voluntarium, et ideo nullum adest peccatum, ut idem d.
Thomas docet, 1 2, q. 19, a. 6, dicens: Manifestum est quod
illa ignorantia - 168 -
quæ causat involuntarium tollit rationem boni et mali
moralis. Ergo si ignorantias finis pravi tollit voluntarium, et quod tollit
voluntarium tollit peccatum, consequens est quod illa quæ fiunt ex ignorantia
invincibili nullum sunt peccatum.
58.
Nec valet dicere quod s. Doctor loquatur hic non de ignorantia juris sed facti,
ex eo scil. quod dicit in 3 p., q.
80, a.4, ad 5, ubi ait aliquem dupliciter posse ignorare peccatum, uno modo per culpam suam, vel quia pe
ignorantiam juris, quæ non excusat etc. Si vero ignorat hoc quod
facit esse actum peccati propter ignorantiam facti, quæ excusat etc. Ergo (dicunt) ignorantia facti excusat,
non autem juris. Nam respondetur ibi d. Thomam loqui de ignorantia culpabili,
ut patet ex contextu; unde illud - per
ignorantiam juris quæ non excusat - clare intelligitur per ignorantiam (idest per illam ignorantiam) quæ non excusat, nempe quæ est culpabilis. Sicut contra, quando
dicit propter ignorantiam facti quæ
excusat, pariter intelligitur per illam ignorantiam facti quæ excusat; non
enim potest intelligere Angelicus absolute quod omnis ignorantia facti excuset;
alias ignorantia facti etiam vincibilis excusaret. Cæterum, idem d. Thomas, in opusc. de malo, q. 3, a. 8, expresse docet etiam ignorantiam juris, quando est invincibilis,
excusare, - 169 -
dicens non adesse peccatum, si ignoretur deformitas, puta cum aliquis nescit fornicationem esse
peccatum, voluntarie quidem facit formicationem, sed non voluntarie facit
peccatum.
59.Quamvis autem non detur ignorantia invincibilis circa prima
principia naturalia et circa conclusiones immediatas eorum et claras, bene vero
datur circa conclusiones mediatas vel obscuras, ut docent omnes ex d. Bonavent.
et Alberto magno apud Croix, l. 1, n. 720, et ex eodem d. Thoma, 1 2. q.
94, art. 4, et clarius art. 6, ubi: Quantum vero ad alia præcepta secundaria potest lex naturalis deleri in
cordibus hominum propter malas persuasiones etc. Idque expressius tradit d.
Antoninus, p. 2, tit. 1, c. 11, § 28, ubi loquens de montibus Florentiæ ait: Cum autem dicitur ignorantia juris naturalis non excusare, intelligitur
de his quæ expresse per se vel reductive sunt circa jus naturale et divinum, ut
contra fidem vel præcepta per evidentes rationes vel determinationem Ecclesiæ
vel sententiam communem doctorum, et non de his quæ per multa media et non
clare probantur esse contra præcepta et articulos. Unde Gonet oppositam
opinionem (nempe quod non detur ignorantia invincibilis circa jus naturale)
merito vocat improbabilem. - 170 -
60. Nec dicas hujusmodi
ignorantiam circa jus naturæ semper esse culpabilem, quia media charitate et
oratione quisque ad veritatem pervenire potest. Nam si hoc esset, quomodo inter
doctores sanctitate et scientia maximos in materia morali, aliquando etiam
circa necessaria ad salutem, esse potiussent tot contrariæ opiniones? ut dicit
d. Antoninus, part. 1, tit. 3, c. 10, § 10, et exempla refert. Nam d. Thomas
docuit quod post lapsum in mortale non oportet hominem statim confiteri sub
præcepto, adversus d. Bonaventuram etc. Et
sic concludit d. Antonin. exempla
innumera posse poni. Item doctissimus Morinus, p. 3, ex. 5, c. 9 de sacr. Ord., sic ait: Quicumque
annales Ecclesiæ attenderit, facile animadvertet doctores ecclesiastico multis
aliquando sæculis opinionum varietate discordes fluctuasse. Imo testatur
Natalis ab Alexandro, tom. 3, d. 16, sect. 2, plures ss.
Patres non fuisse immunes a lapsu in aliquos errores inculpabiles, sic dicens: Fatemur in singulis pene Patribus nævos
reperiri, in plerisque etiam errores; neque id catholicorum ullus, ut puto,
negavit. Et revera de s. Jo. Chrys. sic refert Sixtus senensis, bibl. sacr., ann. 89: Restat tertium quod in præmissis Chrysostomi verbis continetur
assertum, videlicet Saram in eo potissimum esse laudandam atque imitandam quod,
servandi - 171 -
mariti causa, barbarorum sese adulterio exposuerit,
consentiente tamen marito in ejus adulterium, immo etiam suadente. Præterea, p. Viva in prop. 2 damnata ab
Alexandro VIII refert, d. Augustinum, in
lib. 1 de serm. dom., non ausum
esse peccati damnare eum qui, ad declinandam uxoris mortem, usum illius alteri
permiserat. Nunquid dicendum hos sanctos caruisse charitate vel ab orando
defecisse? Si ergo patet dari ignorantiam invincibilem in dubiis etiam circa
res ad jus naturale pertinentes, certum est eam excusare ab omni culpa, cum
damnata sit ad Alex. VIII propos. 2 Baji, quæ dicebat: Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturæ, hæc in statu naturæ
lapsæ non excusat a peccato.
61.Tota igitur difficultas nunc reducitur ad videndum utrum qui
operatur cum opinione æque vel minus probabili laboret ignorantia invincibili. In quo
certum est quod tunc dicitur quis aliquid vincibiliter ignorare quando id scire
debet et potest; ita docent omnes cum d. Thoma, 1 2, q. 6, a. 8. Dicitur
debet et potest: unde si quis, licet
debeat, non possit tamen aliquid scire, dicitur equidem hic invincibiliter
ignorare, ut dicit idem s. Doctor, 1 2, q.
76, a. 2, ubi: Non autem imputatur
homini ad negligentiam si nesciat ea quæ scire non potest: unde ea
- 172 -
ignorantia invincibilis dicitur, quia studio superari non potest. Quo
autem studio, quæro, mihi erit vincibilis ignorantia alicujus legis, quando
detibam adhibui diligentiam, doctores consulendo, rationesque sedulo
perpendendo, et veritatem assequi non valuerim? Ergo eo casu peccatum materiale,
si forte aderit, erit mihi certe invincibiliter ignoratum, cum mihi lex non
appareat manifesta, imo juste præsumatur, tunc lex non adesse, ne, ad vitanda
peccata materialia, in tot dubiis quæ assidue hominum mentibus occorrunt,
fragilitas humana conjiciatur frequenter in evidens periculum perpetrandi plura
peccata formalia.
62. Dices. 1°: si
licebit operari cum opinione minus probabili, cur non licebit operari cum
dubio, dum in utroque idem periculum incurritur? Respondetur: qui operatur cum
dubio practico peccat, quia non format sibi dictamen recte agendi et sic
exponitur periculo peccati formalis; qui enim operatur cum dubio lædendi legem,
absque judicio practico quod licite agat, saltem exercite legem contemnit, et
consequenter ita opus aggreditur ut sit paratus exsequi, etiamsi illud sit
contra legem. Qui vero operatur cum opinione probabili, dubium speculativum
deponit ex rationibus supra allatis et sic efformat sibi judicium moraliter
certum de - 173 -
honestate suæ actionis, paratus utique ad se ab opere
abstinendum, si certus esset vel si adhuc dubitaret practice de ejus
inhonestate. Hinc d. Antonin., p. 2, tit. 2, cap. 11, § 9, expresse dicit quod, esto non liceat
aliquid agere cum dubio, licet tamen cum opinione probabili, his verbis: Item cum dicitur a quibusdam quod exponere
se periculo peccati mortalis est mortale, respondetur: emere dicta jura non est
exponere se periculo peccati mortalis, simpliciter loquendo, sed bene cum ista
conditione adjuncta, scilicet dubitando ibi esse mortale, sumendo proprie
dubium. Sed qui emit prædicta jura potest non dubitare de hoc, sed opinari
licitum esse ex quo per Ecclesiam non est determinatum contrarium, et multi
sapientes licitum asseverent.
63.Dices 2°: ergo etiam ab
infidelitate excausabitur infidelis non credens, ductus opinione minus
probabili? Sed hoc damnatum fuit in propos. 4 ab Innoc. XI. At respondetur
quod in rebus de necessitate medii ad salutem, prout est res fidei, certe non
licet uti opinionibus minus probabilibus, nec etiam probabilioribus, sed solum
tutioribus aut moraliter certis: et idem dicendum ubi dubium versatur circa
valorem sacramentorum. Ratio est, quia in his non timetur solum periculum
peccati materialis, sed etiam salutis - 174 -
jactura, quæ sequeretur ex
errore; qui enim errat circa fidem vel circa sacramentorum valorem, vere errat
circa media salutis. Et sic patet responsio ad illum textum d. Augustini quem
etiam opponunt contrarii, in l. 1, de Bapt., c. 5: Si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum? Nam
ibi s. Doctor loquitur de Baptismo, quod certe spectat ad necessitatem salutis.
De hoc textu s. Augustini fusius infra redibit sermo in responsione ad
objectionem quintam.
64. In aliis autem
rebus extra necessarias de necessitate medii ad salutem adhibenda est utique
debita diligentia ad veritatem inquirendam: sed inde, si veritatem non
assequimur, ita ut lex certe moraliter nobis non innotescat, tunc licite
possumus opinari vel legem non exsistere vel saltem non obligare, utpote non
sufficienter intimatam et ideo invincibiliter ignoratam. Quapropter tunc licite
utimur probabili opinione quæ libertati favet. Et tunc minime nos committimus
periculo peccati formalis, ad quod, juxta omnium sententiam, etiam
tutioristarum (vide Genett., tr. 1 de peccatis, q. 9 in fine),sine dubio
requiritur plena advertentia, ut docent omnes theologi cum d. Thoma, 1 2, q. 88,
art. 6. Hinc ait Jo Gerson quod
tunc peccatur operando cum timore peccati formalis - 175 -
quando timor
habetur ex conscientia formata: Conscientia
formata (sic autem conscientiam formatam explicat præfatus author) est quando post discussinem et
deliberationem ex definitiva sententia rationis judicatur aliquid faciendum aut
vitandum; et contra eam agere est peccatum. Secus vero dicit, si timor non
oritur ex conscientia formata, sed tantum ex trepidante, nimirum quando mens inter dubia vacillat, nesciens quid
sit melius nec ad quid potius teneatur; non tamen quoquo modo vellet omittere
quod sciret esse placitum divinæ voluntati. It Gers., in tract. de consc., ap. Nat. Alex., tom. 7 de pecc., c. 4, reg. 10.
65.Denique respondetur: quisnam in præsenti controversia probare
poterit quod, cum adest opinio probabilis libertati favens, exstet lex vitandi
periculum peccati materialis, dum e converso certum videtur vel saltem longe
probabilius ex pondere tum rationum tum authoritatum quod hujusmodi lex non
exsistat? Ad minus patet quod in hoc casu talis lex non est cum sufficienti
certitudine intimata, ut vidimus: quomodo enim sufficienter intimata hæc lex
dici potest, cum certum aut saltem probabilius sit eam nec etiam exsistere? Sed
instabis quod qui operatur cum dubio exponitur periculo etiam peccati formalis.
Respondetur exponi qui - 176 -
operatur cum dubio practico, nn autem qui cum
dubio speculativo, ut melius declarabitur in responsione ad objectionem
tertiam.
66. Refert p. Wigandt,
ad terrorem infelicium probabilistarum, historiam cujusdam Philippi cancellarii
parisiensis, qui in ultimo agone constitutus, cum esset admonitus ut
relinqueret sententiam de pluralitate beneficiorum, respondit: Se velle experiri vim probabilitatis
opinionum, et videre an hæc sufficeret ad damnationem. Et miser
(prosequitur Wigandt) expertus est: nam, apparens deinde episcopo, dixit esse
damnatum propter plura peccata et specialiter quia propriam illam sententiam
fuerat secutus, contra sententiam aliorum doctorum. Sed hic sciendum quod anno
1238 Guillelmus parisiensis (ut refert Spondanus) coegit plurimos dd. sæculares
et regulares et cum his communiter conclusit neminem posse plura beneficia
habere, uno Arnoldo et prædicto Philippo excepto, qui cum ægre (verba Spondani) ab
eo Guillelmo monitus plura quæ habebat beneficia, una pinguiori excepto,
dimittere miser negando respondisset esperiri se velle utrum id esset damnabile
etc. Hæc verba quidem sunt diversa ab illis quæ ut supra refert p. Wigandt.
Ex his quis non videt quod ille damnatus sit non quia secutus fuerit opinionem
probabilem sed temerariam contra communem - 177 -
aliorum et cum dubio
practico, ut patet ex eo experiri se
velle utrum id (idest an retinere plura beneficia, non vero an sequi
probabilitatem opinionum) esset
damnabile. Nunquid putare debemus quod Philippus damnatus sit, quamvis ex
opinione sibi certe probabili certum sibi dictamen conscientiæ formaverit se
posse licite plura beneficia retinere, contra id quod omnes docent cum Gersone,
ut vidimus, nempe quod ad pecatum formale et grave omnino requiritur coscientia
formata? Vel numquid dicere debemus omnes auctores et confessarios benignam
sententiam sectantes et probabilibus opinionibus bona fide utentes damnationem
incurrisse? Hoc incredibile est quod vel ipsi adversarii velint asserere aut
cogitare.
|