- 177 -
§ II - Solvitur objectio secunda ex canonibus
desumta, nempe: In dubiis tutior via est eligenda.
67.
Antequam deveniamus ad discernendos casus particulares decriptos in pluribus
textibus, nempe 1° in cap. Illud Dominus,
de cler. excomm., 2° in clem. Exivit, § Item quia, 3° in cap. Juvenis de sponsal., 4° in cap. Ad audientiam, de homic., in
quibus asserta regula enunciatur, tria sunt videnda. - 178 -
Primum,
an ipsa sit de consilio vel de præcepto: secundum, an procedat in dubio practico
de honestate actionis, an vero in dubio speculativo de veritate rei: tertium,
an currat in solo dubio negativo, quod est dubium proprie dictum; an etiam in
positivo, nempe cum ex utraque parte adsunt opiniones probabiles. His positis,
dicimus quod in dubio practico aut negativo, scilicet quoties homo dubitat
hæretque de honestate actionis hic et nunc exercendæ, vel quoties non habet
rationem probabilem de veritate rei, unde postea formet sibi judicium prudens
de honestate operationis, tunc de præcepto via tutior eligenda est. In dubio
autem speculativo est tantum de consilio; et sic docent d. Antoninus, p. 2,
tit. 1, c. 2, ubi: Inducunt ilud: in
dubio tutior via est eligenda. Respondetur,
hoc esse verum de honestate et meriti majoritate, et non de salutis necesitate
quoad omnia dubia. Item p. 1, tit. 3, c. 10, § 10dicit: Eligere viam tutiorem consilii est, non præcepti. Idem tradit Jo
Nider, in consolat., par. 3, cap. 16, ibi: Non oportet semper
viam tutiorem eligere; tutiorem enim viam eligere est consilii, non præcepti. Idem
Pelbartus ait: Non tenetur homo semper in
diversitate opinionum eligere tutiorem, quia opinio est tuta cum habet pro se
doctorem satis acceptum. Item Tabiena, - 179 -
v. Scrupulus: Imo, etiamsi esset falsa opinio quæ consulitur, secundum
dictum achiepiscopum non peccat, nisi esset contra manifestam determinationem
Scripturæ vel Ecclesiæ. Nec valet quod in dubiis tutior via sit eligenda: quia
hoc non est præceptum, sed consilium, nec per hoc se exponit periculo, sed
fugit periculum. Et idem docent apud Terillum, q. 26, n. 21, s. Bonav., Gerson et Sylvester.
68. Item regula præfata
valet in dubio proprie dicto seu negativo, non vero in dubio quod oritur ex
opinionibus probabilibus; alias neque probabiliorem libertati faventem unquam
sequi liceret: ita Sylvester Summa, v.
Opinio, q. 1, ubi: Nec obstat quod in dubiis tutior est
eligenda, ex c. Juvenis, de sponsal.; quia non est in dubio qui probabilibus
rationibus flectitur ad unam partem, cum in moralibus sufficit certitudo ex
probabilibus. Idem tradit Navarr., Man.,
cap. 27, n. 284, dicens: Rectus intellectus illius vulgati - tutior pars est eligenda in
dubio -, ex c. Ad audientiam, de homicid.
etc., nempe in eo quod est proprie dubium, quale non est cum sufficienti auctoritate
aut ratione altera pars creditur, neque cum ex multis opinionibus una pro vera
eligitur. Dicendo autem pro vera
eligitur, non certe intelligit quando pars illa apparet vera; veritas enim
- 180 -
cognoscitur, non eligitur: quando ergo dicit pro vera eligitur intelligit licere cum illa opinione operari ac si
esset vera: unde sicut mihi liceret illa uti, si vera mihi appareret, ita,
quoad licite operandum, possum eam sequi eligendo pro vera. Quod magis explicat
idem Navarrus, n. 288, ubi: In foro conscientiæ ad effectum non peccandi sufficit eligere pro vera
opinionem ejus quem merito censemus esse virum ad id idonea scientia et
conscientia præditum. Idem aut Angelus, v.
Opinio: Nec obstat prædictis illud cap. Juvenis, de sponsal., quod in
dubiis tutior pars est eligenda; et illud
Eccl. c. 3, 27: Qui amat periculum peribit in illo. Ergo
videtur se exponere periculo qui in diversitate opinionum non eligit tutiorem.
Quia hoc verum est quando proprie dubium est; sed quando etiam opinio, secus
est, quia tunc non sumus in dubio, nec consequenter exponit se quis periculo. Idem docet d. Antonin., p. 1,
tit. 3, c. 10, § 10, dicens: Ille qui agit scienter id de quo dubitat
esse mortale, permanente dubitatione mortaliter peccat, etiamsi illud non esset
mortale, sumendo proprie et stricte prout rationes sunt æque ponderantes ad
utramque partem, nec magis quis declinat ad unam quam ad aliam. Clare
igitur s. archiepiscopus loquitur hic de dubio negativo practico, dum ait:
- 181 -
sumendo proprie et stricte
dubitationem, quam potest quis habere, etiamsi habeat rationes hinc inde
æque ponderantes: hic utique peccat si operatur in tali suspensione judicii et
non deposito dubio, quod alias recte deponere poterit, si uni parti
assentiatur, voluntarie eligens opinionem probabilem sibi faventem et formando
sibi judicium practicum moraliter certum ex rationibus supra allatis de
honestate suæ actionis. Idque est conforme doctrinæ d. Thomæ, in 22, q. 1, a. 4, ubi ait: Assentit intellectus alicui dupliciter: uno
modo quia ad hoc movetur ab ipso objecto... Alio modo non quia moveatur ab
objecto proprio, sed per quamdam electionem voluntarie declians in unam partem
magis quam in aliam. Et siquidem
hæc (electio) sit cum dubitatione et
formidine alterius partis, erit opinio; si autem sit cum certitudine absque
formidine, erit fides. Falsum igitur est illud quod contrarii autumant,
nempe quod inter duas opiniones, speculative æque ponderantes, mens necessario
debeat judicium suspendere, dum ex d. Thoma bene potest alicui parti assentiri,
licet cum formidine oppositæ.
69.
Nec obstat id quod s. Antoninus ibi subdit: Sed
si dubitat leviter quis et per modum scrupuli, sicut dubitat seu formidat
habens opinionem de aliquo, quia ita inhæret - 182 -
ipsi sententiæ, quod tamen
formidat de opposito, sic, agendo contra tale dubium, non peccatur, dum adhæret
opinio alicujus doctoris et habet rationes probabiles pro ipsa magis quam pro
opposita opinione, etiamsi ipsa opinio quam tenet non esset vera. Et hoc nisi
ipsa opinio præsumta esset contra manifestum testimonium Scripturæ vel
determinationem Ecclesiæ: talis enim non operatur in dubio mortalis, sed
secundum opinionem probabilem; quod magis declarabitur in septima regula. Oportet
hæc membratim exponere. Sanctus archiepiscopus dicendo - sed si dubitat leviter quis et per modum scrupuli - non quidem
intellegit de quadam improbabili apprehensione contra aliquam sententiam
moraliter certam quæ omnem prudentem formidinem excludat, sed vocat dubium leve
respectu ad dubium rigorosum prius expressum quod caret ullo assensu. Ac
proinde loquitur de eo qui habet probabilitatem pro una parte ed prudentem
formidinem pro alia circa veritatem rei, prout deducitur ex verbis sequentibus:
Sicut dubitat seu formidat habens
opinionem de aliquo (idest circa veritatem rei), qui ita inhæret ipsi sententiæ, quod tamen formidat de opposito. Quando ergo dicit - si dubitat leviter - intelligit loqui de honestate actionis; quando
vero dicit - formidat de opposito -
- 183 -
loquitur de vera et prudenti formidine circa rei veritatem: et in
tantum hanc formidinem vocat leve dubium sive scrupulum, in quantum formido
circa veritatem rei non impedit quominus homo ex judicio practico certo de
honestate actionis tute operetur. Cum autem dicit quod homo sic agendo non
peccat, dum adhæret opinioni alicujus
doctoris, et habet rationes probabiles pro ipsa magis quam pro opposita, intelligendus
est loqui de judicio practico circa honestatem actionis, non vero de majori
probabilitate circa rei veritatem; aliter non subdidisset illud: Nisi ipsa opinio esset contra manifestum
testimonium Scripturæ vel determinationem Ecclesiæ. Si ergo docet quod, cum
occurrunt opiniones probabiles, licet quacumque uti semper ac pro opposita non
adsit Scriptura vel determinato Ecclesiæ, clare significat quod adversa
probabilitas, licet major, cum non sit Scriptura vel Ecclesiæ determinatio, non
impedit usum opinionis minus probabilis de rei veritate. Quapropter ubi dicit -
si habeat rationes probabiles pro ipsa
magis etc. - intelligit de majori apparentia proxima, qua formatur, omnibus
pensatis, judicium practicum circa honestatem actionis; alias quomodo poterat
intelligere quod moralis certitudo pro licito stare posset cum levi dubio sive
scrupulo et simul cum manifesto testimonio - 184 -
Scripturæ pro peccato?
Tanto magis quod in fine se remittit ad regulam septimam, ubi agens de rei
veritate dicit: Inter duram et benignam
sententiam benigna est, cæteris paribus, interpretatio facienda. Et
rationem adducit: Quia nec Deus nec
Ecclesia per sua præcepta intendit obligare ad impossibile; impossibile autem
asserit esse id quod nimiam habet
difficultatem.
70. Hinc videamus in
quibus casibus, ex circumstantiis, textus supra laudati fuerint locuti. Et
quoad 1° in c. Illud, de sent. excom., ibi
merito depositus fuit ab Innoc. III quidam episcopus qui, non obstante publica
fama de excommunicatione contra eum emanata, temere celebrare voluit; tenebatur
enim in dubio saltem inquirere de veritate excommunicationis priusquam
celebraret: Quia in dubiis, ait
pontifex, via tutior est eligenda, etsi
de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius abstinere quam
sacramenta Ecclesiæ celebrare. Qua de re ignorantia hujus episcopi erat
quidem vincibilis, imo ipse quasi certus erat de inhabilitate ad celebrandum,
sine ulla probabilitate in oppositum; ideo ille viam tutiorem debuisset
eligere.
71. - 2° In clementina Exivit, fratribus minoribus rogantibus
apostolicam sedem an sub gravi tenerentur ad ea quæ in religione - 185 -
s.
Francisci verbis imperativis exprimebantur respondit pontifex: In his quæ animæ salutem respiciunt, ad
vitandos graves remorsus conscientiæ, pars securior est tenenda. Hinc
sancivit ad illa teneri. Sed peto: ex præfatis pontificis verbis quid infertur?
Nihil aliud quidem, nisi quod pontifex censuit ipsos fratres, practice utique
dubitantes (ut arguitur ex verbis textus: Quin
circa aliqua ad regulam ipsorumque statum pertinentia dubitationum in ipsis
fluctus aliqui generentur etc.) non solum cum formidine sed etiam cum gravi
conscientiæ remorsu, teneri ad servandum quod tutius erat, ad graves nimirum
remorsus conscientiæ vitandos, quibus angentibus, eis operari, quod non erat
tutius, equidem non licebat. Dicimus autem quod secus pontifex sancivisset, si
ipsi cum opinione probabili (quæ non apparet in eo casu exstitisse), practice
dubium deponentes, egissent. Tunc enim non graves conscientiæ remorsus sed
simplex formido tantum eorum actionem consequuta esset. Quæ formido, semper ac
cum ignorantia invincibili conjucta est, nequaquam actiones illicitas reddit:
alias dicere deberemus quod neque cum probabiliori liceret operari, cum opinio
probabilior necessario cum formidine conjuncta esse debet; nam alioquin esset
certitudo, non opinio, cui intrinsecum est, ut diximus sub initio, formidinem
annexam habere. - 186 -
72.
- 3° In c. Juvenis 3, de spons., casus fuit: quidam juvenis
cum adhuc esset septennis matrimonium contraxerat cum puella; qua mortua
duxerat illius consobrinam. Cum autem dubitatur an primum matrimonium fuisset
invalidum defectu impotentiæ viri, Eugenius III jussit fieri separationem,
etiam propter honestatem Ecclesiæ, dicens:
Quia igitur in his quæ dubia sunt quod
certius existimamus tenere debemus. Ex quo patet 1° quod pntifex,
præcipiendo separationem, habuit etiam respectum ad publicam honestatem et ad
scandalum vitandum. Patet. 2° quod Eugenius in hac sanctione illud - quod certius existimamus, tenere debemus - non
protulit respectu ad juvenem, qui bene conscius erat an tempore primi conjugii
fuisset potens vel ne, sed respectu ad judicem, qui inter jura dubia partium
sane id quod est certius tenere debet: et ideo bene advertit card. Pallavicinus quod papa dixit certius, non tutius, quia possessio erat
pro valore sponsaliorum, et exceptio nullitatis erat dubia.
73. - 4° In cap. Ad audientiam, de homic., quidam
sacerdos vulneravit hominem, qui deinde e vita decessit; postea dubitabatur an
ille ex eo vulnere periisset. Clemens III definivit conveniens esse ut sacerdos
tamquam irregularem se gereret, dicens: Cum
- 187 -
in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit injungere
presbytero ut non ministret. Hinc Navarrus et Suarez bene advertunt ibi non
agi de observantia legis naturalis sed tantum de quadam decentia sacrificii; ob
quam non de præcepto sed de convenientia consultius fuit injungere ut sacerdos
a celebrando se abstineret, ne, si forte postmodum comprehenderetur ipse vere
fuisse homicida, cum scandalo populi inveniretur celebrasse. Idque patet
ex cap. Petitio tua 24,
eod. tit., ubi in simili casu de homicidio dubio sic dicitur: Cum sit consultius in hujusmodi dubio
abstinere quam temere celebrare etc. Quis negabit aliquando decere quod per
legem positivam ex rationabili causa etiam in dubio prohibeatur aliqua actio
secundum se licita? Porro in illo peculiari casu merito pontifex ad scandalum
vitandum existimavit convenire quod via tutior esset eligenda. Sed idem non
procedit in aliis casibus in quibus talis convenientia non occurrit et ubi
taliter sancitum non invenitur. Quapropter in pluribus aliis casibus extra has
circumstantias (ut vidimus cap. I, n. 12)
minime duxerunt canones prælaudatam regulam fore servandam, sed in rebus
controversis judicarunt sufficientem, ad licite operandum, esse quamlibet
opinionem vere probabilem ab aliquibus sapientibus approbatam.
|