- 188 -
§ III - Solvitur objectio tertia, nempe: Quomodo potest haberi judicium
practicum certum adversus speculativum dubium?
74. Clamitant
adversarii dicendo: quomodo fieri potest quod habeatur judicium certum
practicum de honestate alicujus actus de quo habetur judicium speculativum
tantum probabile et dubium? Deinde prosequuntur: quomodo ex præmissis
probabilibus incertis potest inferri judicium certum? Quomodo tandem in eadem
re potest esse judicium practicum diversum speculativo? Ad hæc omnia, quæ
apparenter videntur quodammodo urgere, ex supra dictis facilis patet responsio.
Sed rursus brevi hic respondemus, succincte resumendo quæ supra ostendimus,
nimirum quod ad licite operandum non requiritur certitudo de veritate rei sed
tantum de honestate actionis: quæ certitudo, dum utimur opinione certo
probabili, formatur ex rationibus supra expositis, quarum singulare valent ad
formandum judicium moraliter certum.
75. Hinc dicimus quod
cum utimur opinione probabili in concursu probabilioris, judicium illud
speculativum probabile sive speculative dubium quod habemus de veritate rei
opinatæ fit certum in praxi non per - 189 -
solum judicium practicum sed per
aliud judicium certum etiam speculativum respiciens honestatem actionis. Exemplo id
patebit. Miles habet judicium tantum minus probabile sive dubium de justitia
belli: sed, accedente præcepto regis ut militet, habet aliud judicium
speculativum certum respiciens actionem bellandi, nempe quod ipse teneatur
pugnare ut obediat regi jubenti semper ac non constat de injustitia belli.
Unde, cum subditus bellum aggreditur, non format sibi judicium practicum ex
primo judicio speculativo de justitia belli, quia juxta illud peccaret bellando
carens certitudine morali de honestate suæ actionis: in tantum igitur licite
pugnat, in quantum habet judicium secundum, etiam speculativum et certum, quod
in dubio de justitia belli ipse potest et debet obedire; atque ex hoc ultimo
judicio speculativo certo format sibi judicium certum practicum quod licite
pugnet. Ita pariter qui utitur opinione probabili in concursu probabilioris
quamvis habeat judicium speculativum tantum probabile de veritate res opinatæ,
habet tamen aliud judicium speculativum moraliter certum de honestate suæ
actionis sive usus illius opinionis, formatum ex ratione, scilicet quia lex
dubia non obligat, et ex aliis supra allatis; ac proinde format sibi judicium
practicum certum quod - 190 -
licite operetur. Unde non valet dicere quod
judicium practicum nequit esse diversum a speculativo, nam judicium practicum
operantis cum opinione minus probabili, licet sit diversum a primo judicio
speculativo respiciente veritatem rei, non est tamen diversum, sed conforme
judicio ultimo speculativo respicienti honestatem actionis, quod ex omnibus
pensatis redditur moraliter certum, et ex eo formatur judicium practicum
pariter certum. Hic ratiocinandi modus nullam certe involvit contradictionem
vel absurdum, nisi apud eos qui rem aut non intelligunt aut contendendi causa
intelligere nolunt.
|