- 190 -
§ IV - Solvitur objecito quarta, nempe: Quod sententia benigna adversatur
s. Scripturæ et canonibus.
76. Sæpius repetunt
adversarii cantilenam hanc, quod sententia benigna est contra s. Scripturam,
canones, Patres et contra omnes antiquos doctores. Hæc omnia sæpius gratis ab
ipsis asseruntur, sed minime probantur nec in æternum probabuntur. Quoad
auctoritates s. Scripturæ quæ proferuntur ab eis, facilis est responsio. Opponunt 1° illud Ecccl. 37, 20: Ante omnia verbum verax præcedat te, et
ante omnem actum consilium stabile. - 191 -
Dicunt verbis his significari quod non
liceat agere, nisi prius veritatem actionis assequamur. Respondetur quod
prædicta verba (ut affert Calmet) a textu græco sic vertuntur: Omnis actionis initium est ratio, ex
antequam aliquid facias, consulto opus est. Item Jansenius gandavensis
vocat consilium stabile illud quod firmis
nititur rationibus. Id ergo clare significat quod in operando debemus
certum nobis dictamen formare ex firmis rationibus: et hoc quis negabit? Et sic
etiam respondetur illi d. Pauli, I Thess.
5, 21 et 22, quod afferunt: Omnia . . . probate; quod bonum est tenete;
ab omni specie mala abstinete vos. Antequam igitur agamus, discutere utique
debemus dubias actiones, et eas tantum admittere quæ rectæ rationi conformantur
ac de quarum honestate constat: et nos quid aliud dicimus?
77. Opponunt 2° illud
Christi Domini: Ergo sum via et veritas
et vita. Jo. 14, 6.
Et dicunt: Ego sum veritas, Christus
dixit, non probabilitas. Item illud: Omnia mandata tua veritas. Ps. 118, 86. Ergo veritas est
eligenda, non probabilitas. Ergo,
respondeo 1°, neque probabilissimam sententiam sequi possumus. Respondeo 2°:
sed nec etiam tutior est sempere veritas. Cæterum, revera (respondeo 3°)
interpretes docent his verbis nihil aliud significari, nisi quod Deus vera
- 192 -
docet et vera promittit; sic enim s. Bernardus, Serm. 7 in Coena Dom., vel
quisque sit auctor, explicat illud Joannis: Ego
sum via in exemplo, veritas in promisso, vita in proemio. Illud autem
psalmi declarat Bellarminus: Justissima
lex Domini est immubabilis et nihil falsi continet; promissiones enim et comminationes
omnino impleri debent. Quid
hæc ad quæstionem nostram?
78. Opponunt 3° illud Prov. 14, 12: Est via quæ videtur
homini recta, novissima autem ejus deducunt ad infernum. Talis (dicunt)
videtur opinio probabilis. Ergo, respondetur, nec probabiliorem nec
probabilissimam, quæ videtur homini recta, sequi licebit. Longe vero aliter
interpretes hunc textum communiter explicant quam de utentibus opinione
probabili. Id merito dicunt
intelligi de infideli, hæretico aut de homine carnali, qui falso sperat salutem
consequi per viam malam incedendo, quam ipse per fallaces persuasiones bonam
sivi promittit.
79. Demum undique
clamant obstare probabilistis evangelia, ubi dicunt: Arcta est via quæ ducit ad vitam... Spatiosa via est quæ ducit ad
perditionem. Matth. 7, 13. Cæcus autem, si cæco ducatum præstet, ambo
in foveam cadunt. Matth. 15, 14. Verum ista ait Terillus, qu. 25, n. 5, vetulas et rudes
movere possunt, non autem theologum, - 193 -
nisi ad risum. Quis unquam
ex sanctis Patribus vel seriis interpretibus prædicta interpretatus est de usu
opinionis minus probabilis? Quisnam dixit unquam ideo viam vitæ esse arctam
quia homini innumera alia observanda sint, præter ea quæ lex expresse nobis
imposuit? Numquid, stante usu opinionum graviter et certe probabilium, via
salutis non est arcta? non sensui valde repugnans? Utinam fideles observarent
præcepta Dei certa! Conquerimur undique et ploramus maximam horum partem ista
non observare; et adstringemus eos ad pleraque alia præcepta dubia, ut eis viam
salutis difficiliorem faciamus? Si
Deus, si Ecclesia, si pontifices non obstringunt, cur nos obstringere
contendemus?
80. Quoad canones
pertinet, jam supra ostendimus, c. I, n. 12, eos potius nostram sententiam confirmare.
Regulam autem quæ in pluribus eorum habetur, nempe quod in dubiis tutior pars
sit eligenda, jam supra declaravimus, c.
III, § 2, quomodo intelligenda
sit.
|