- 193 -
§ V - Solvitur
objecto quinta, nempe: Quod sententia benigna sit contra omnes ss. Patres et
præcipue contra d. Augustinum.
81.
Quoad Patres spectat, certum est quod ipsi valde obscure de rebus moralibus
locuti - 194 -
sunt, nec unquam de hac quæstione ex proposito egerunt.
Cæterum, Christianus Lupus (ut sub initium diximus) refert et probat plurimos
ss. Patres docuisse et usos fuisse in praxi sententiis minus probabiliubs,
tutioribus et probabilioribus relictis. Hunc auctorem, apud omnes gravissimum,
adeat, et respondeat documentis quæ allegat, ille qui hoc falsum esse putat. Objiciunt adversarii præsertim
auctoritatem d. Augustini in illo vulgari: Tene
certum et dimitte incertum; in cap. Si quis autem, de poenit., dist. 7.
Sed ibi patet s. Doctorem loqui de eo qui vellet omittere poenitentiam in
vita dum sanus est, eamque differre usque ad mortem; en ejus verba: Agens poenitentiam ad ultimum et
reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus: quod horum futurum
sit, nescio. Ergo tene certum et dimitte incertum. In hoc casu quis excusabit hunc temerarium
peccatorem? Quis negabit hoc esse imprudentissimum, differre poenitentiam usque
ad mortem? Sed quid ad casum?
82. Item opponunt
docrtinam d. Angustini, in lib. 1 de Bapt., c. 3, qua valde nituntur adversarii, præsertim Jueninus et Purchotius.
Quidam dubitabat utrum apud donatistas recte reciperet Baptismum, quem in
ecclesia catholica recte accipi certum habebat. S. Doctor sic inquit: Si dubium haberet - 195 -
non illic recte
accipi quod in catholica recte accipi certum haberet, graviter peccaret in
rebus ad salutem animæ pertinentibus vel eo solo quod certis incerta
præponeret. Id iterum sic urget cap. 5: Accipere itaque in parte Donati, si
incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum non ibi potius
accipere ubi certum est non esse peccatum? Ex quo incongrue inferunt
contrarii semper peccare qui incertus de peccato operatur, nullam distinctionem
facientes inter dubia quæ versantur circa præcepta et circa res ad necessitatem
salutis pertinentes, de quibus s. Doctor ibi loquitur, in rebus ad salutem animæ pertinentibus. Dum e converso alibi,
loquens de præceptis, aliter dixit, nolens damnare de peccato eos qui cum
probabili ratione in die coenæ Domini post cibum ad Eucharistiam accedebant.
Imo, ut supra vidimus, tractans de bello dubio, expresse definivit non peccare
subditum qui jubente principe militaret cum incertitudine an opera sua esset
contra præceptum divinum propter belli injustitiam. Præterquamquod ad textum
allatum d. Angustini a Juenino (qui illum opponit, et prædictam responsionem
renuit admittere, gratis supponens quod casus ille spectabat ad rationem tantum
præcepti divini, non autem ad valorem Baptismi) alio modo facile respondetur
sic: in - 196 -
casu proposito ille donatista, cum esset moraliter certus recte
accipi Baptismum in ecclesia catholica, et e converso erat practice dubius an
recte acciperetur apud donatistas, nullaque via patebat ei qua dubium deponere
posset; ideo s. Doctor ex illa certa incertitudine seu dubietate peccati, quam
ille deponere non poterat, merito infert certum esse peccatum.
83. Item objiciunt, s.
Augustinum omnino reprobare usum opinandi, dum ait, in lib. de utilit. cred., c. 11,
cum opinione probabili numquam licere operari: Tria alia hominum genera profecto improbanda ac detestanda: Primum est
opinantium etc. Sed patet ex ipsis adversariis (ut fatetur antiprobabilista
continuator Tourn., to. 1, pag. 154 in fin.), quod nomen
opinionis aliter apud d. Augustinum intellectum est quam nunc a theologis
intelligitur; sanctus enim Doctor opinionem cum errore passim confundit, et
sic, lib. de utilit. cred., c. 11,
inquit: Quod intelligimus, debemus rationi, quod credimus auctoritati, quod
opinamur errori. Præterea, videtur d. Angustinus locutus fuisse ibi
adversus academicos, qui dicebant quemcumque posse sectari probabilia quæ ab
aliquo probanda assumuntur per quamlibet rationem delectabilitatis vel
utilitatis propriæ, licet temere et contra jus ac lumen naturæ, ut explicat
idem - 197 -
s. Doctor, l. 3, c. 16, contra academ., dicens sic illos opinari: Cum agit quisque quod ei probabile videtur, non peccat nec errat. Deinde ait: Tacco de homicidiis, parricidiis etc., quæ
apud judices defenduntur. Quomodo enim non facerent quod probabile
visum est? Re autem sic
se habente, miror quomodo Contensonius hunc textum d. Augustini potuerit nobis
objicere.
84. Cæterum, apparet
non obscure s. Augustinum benignæ sentetiæ adhæsisse in epist. 19ad s. Hieron,
ubi: Alios (idest scriptores non
canonicos) ita lego ut, quantalibet
sanctitate doctrinaque præpolleant, non ideo verum putem quia ipsi senserunt,
sed quia mihi vel per illos auctores canonicos vel (nota) probabili ratione quod a vero non abhorreat,
persuadere potuerunt. Sufficiebat igitur huic s. Doctori probabilis ratio
quæ tantum a vero non abhorreret. Et huic congruit illud s. Leonis (in c. Sicut quædam, dist. 14) alibi jam supra allatum: In his quæ vel dubia fuerint vel obscura id
noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis contrarium nec decretis ss. Patrum inveniatur adversum. En quomodo ubi lex est dubia, tuto
possumus sequi opinionem probabilem, modo evangeliis et ss. Patribus clare non
opponatur. Dicit Jueninus illud sequendum
s. Leonis intelligi ut conditionem - 198 -
requisitam, non vero ut sufficientem;
idest quod in dubiis requiritur quidem ut actio non adversetur evangeliis et
Patribus, non autem quod sufficiat ad licite operandum, quia in dubio non licet
operari. Respondetur: nulli dubium quod in agendo requiritur moralis certitudo
de honestate actionis; sed hanc certitudinem (ut supra diximus n. 18
et seq.) ex ipsa incertitudine legis quisque recte sibi formare potest, per
illud principium, quod cuique licitum est facere quod non invenitur a lege
certo prohibitum; commune enim est axioma et certum ac ab ipsa natura omnibus
insitum, ut habetur in l. Necnon, ff. Ex
quibus caus. maj. etc., quod omnia
sunt permissa per legem quæ prohibita nn inveniuntur. Idque confirmat (ut
vidimus) d. Thomas, in 4, dist. 15, q. 2, a. 4, qu. 2, docens: Illud dicitur
licitum quod nulla lege prohibetur. Hinc consequenter s. Leo regulam
statuit, in dubiis id noverimus sequendum
quod nec præceptis etc. Illud autem sequendum
quis non videt quod hic importat securitatem opinionis vere probabilis ubi
non constat de lege vetante?
|