- 198 -
§ VI - Solvuntur objectiones petitæ ex d. Thoma.
85.Objiciunt adversarii, nostram
sententiam reprobari a d. Thoma et præsertim in - 199 -
quodl. 3, art. 15, ubi: Omnis quæsti in qua de peccato agitur, nisi expresse veritas habeatur,
periculose determinatur. Hinc inferunt quod sequi aliquam opinionem de qua
veritas expresse non habetur, non potest esse sine periculo peccati. Sed
errant: nam ibi s. Doctor loquitur de doctore nimis laxo aut nimis rigido qui
incaute determinaret sine sufficienti fundamento usum alicujus opinionis esse
licitum vel illicitum. Quia (sequitur Angelicus) error
quo non creditur esse mortale quod est mortale conscientiam non excusat a toto,
licet forte a tanto. Error vero quo creditur esse mortale quod non est mortale,
ex conscientia ligat ad mortale. Explicans autem s. Antoninus (cujus
verba retulimus cap. I, n. 22) hunc
textum d. Thomæ, dicit quod si quis determinet aliquem actum esse mortalem, non
habens auctoritatem expressam Scripturæ vel Ecclesiæ aut evidentem rationem,
peccat, quia ædificat ad gehennam, Qui autem determinat non esse mortale quod
est, adhuc peccat, sed tunc solum quando (ut
prosequitur s. archiepiscopus) erraret ex
ignorantia crassa: secus si ex probabili, puta quia consulit peritos in tali
materia, a quibus sibi dicitur illud tale non esse mortale; videtur enim tunc
ignorantia quasi invincibilis, quæ excusat a toto. Et hoc quantum ad ea quæ non
sunt - 200 -
expresse contra jus divinum vel naturale, ut contra artculos
fidei, decem præcepta et hujusmodi, in quibus ignorans ignorabitur. Non exponitur igitur periculo peccandi
sequens opinionem, probabilem, cum non operetur ex ignorantia crassa, etiamsi
erraret contra legem; qua tali casu lex est dubia, dum opinio non est expresse
contra jus divinum vel naturale. Idque confirmat s. Antoninus, sic dubdens: Et si diceretur hic esse usuram, et usura
est contra decalogum; respondetur usuram esse contra præcepta decalogi, verum
est reductive: sed hunc contractum esse usurarium non est clarum, cum sapientes
contraria sibi invicem sentiant. Et inferius respondes ad illud, quod non
liceat in dubio se exponere periculo peccandi, dicit: Id verum esse, sumendo proprie dubium; sed qui emit (addit) prædicta jura potest non dubitare de hoc,
sed opinari licitum esse, ex quo per Ecclesiam non est determinatum contrarium,
et multi sapientes licitum asseverent. Quis hinc non videt s. Antoninum
expresse adhæsisse benignæ sententiæ, dum ait quod non dicitur dubitare qui
assentit alicui opinioni probabili quæ approbat aliquem contractum ut licitum,
quia oppositum non est certum, idest per
Ecclesiam non determinatum, et quia multi sapientes (licet alii
contradiceret, ut prius dixerat) licitum
asseverent. Quid clarius? - 201 -
86.
Item opponunt doctrinam d. Thomæ, quam tradit in quodl. 8, art. 3, ubi prima facie videtur s. Doctor
docere rigidum tutiorismum, omnemque invincibilem ignorantiam excludere; dicit
ibi enim: Quod agitur contra legem semper
est malum; nec excusatur per hoc quod est secundum conscientiam. Sed revera ex dicendis s. Thomas ibi non
aliud docet nisi quod cum aliquis habet opinionem probabilem pro sola parte
legis, sine probabilitate in contrarium pro libertate, tunc peccaret si vellet
sequi partem libertati faventem. Et quod res sic se habet, observandum quod ibi d. Thomas
quæstionem proponit. Utrum qui habet
plures præbendas peccet: Supponit autem Angelicus quod opinio magistrorum
sit tantum pro parte legis, ex verbis quæ subdit: Videtur quod qui habet plures proebendas peccat ex hoc quod opiniones
magistrorum sunt in contrarium. Deinde
in corp. artic. dicit: Aut ergo ille qui facit contra opinionem
magistrorum, utpote habendo plures præbendas, facit contra opinionem veram. Unde
supponit quod ille temere agat contra communem magistrorum opinionem, de qua
licet non habeat certitudinem, nullam tamen habet probabilitatem in oppositum.
Deinde respondet quod duplici modo potest is peccare, nimirum aut agendo contra
legem aut contra conscientiam: - 202 -
Respondeo
quod duobus modis aliquis ad peccandum obligatur: aut faciendo contra legem, ut
cum aliquis fornicatur, aut faciendo contra conscientiam. Et loquens de eo
qui contra conscientiam agit, ait quod, si ille temere agat, sive cum
certitudine sive cum opinione dubia de malitia illius actionis, quin dubium
practicum deponat, semper peccat contra conscientiam: Ex conscientia obligatur aliquis ad peccatum, sive habeat certam fidem
de contrario ejus, sive habeat opinionem cum aliqua dubitatione. Postmodum,
loquens de eo qui agit secundum conscientiam sed contra legem, sic inquit: Illud autem quod aigtur contra legem semper
est malum, nec excusatur per hoc quod est secundum conscientiam. Tò illud quod agitur contra legem omnino
intelligendum cum agitur contra legem quam quia scit vel saltem scire potest et
negligit; alias, si scire non possit, non peccat, quia ignorantia tunc est
invincibilis, ut alibi docuit idem s. Doctor, 1 2, q. 76, art. 2, ubi dixit: Non autem imputatur homini ad negligentiam si nesciat ea quæ scire non
potest; unde eorum ignorantia invincibilis dicitur quia studio superari non
potest. Et revera agere contra legem nihil aliud proprie est nisi agere
contra legem illam quæ scitur vel culpabiliter negligitur sciri; alioquin qui
ageret contra - 203 -
legem, peccaret, etiamsi ageret ex opinione
probabiliori, imo etiam ex probabilissima; quod omnino certe alienum est a
sensu d. Thomæ ex aliis ejus contextibus, ut dicit s. Antoninus, p. 1,
tit. 3, c. 10, § 10, ubi, præcise
loquens de prædictis Angelici verbis, ait: Hæc
verba divi Thomæ non possunt intelligi nisi de his ubi manifeste patet ex
Scriptura vel Ecclesiæ manifestatione quod sit contra legem Dei, et non de
illis intelligitur ubi non apparet. Alias sibi contradiceret in eodem libro,
quod non est dicendum. Hic autem locus de eodem libro intelligi potest art. 15ejusdem quodl., ubi d.
Thomas dicit: Quandoque vero error
conscientiæ non habet vim excusandi, quando scil. ipse error peccatum est, ut
cum procedit ex ignorantia ejus quod quis scire tenetur et potest. Aut potest
intelligi art. 10in quodl. 3, ubi
ait: Qui assentit opinioni magistri
contra manifestum Scripturæ testimonium sive contra id quod publice tenetur
secundam Ecclesiæ authoritatem, non potest a vitio excusari.
87.Explicavit igitur d. Thomas casum quo
agens peccaret contra legem. Quærit inde quando peccet contra conscientiam. Et dicit
quod si ipse credit non licere plures habere prebendas, siquidem peccat. Si
vero non credit certe, sed remanet dubius propter - 204 -
contrarias
opiniones, et tunc ait quod operans casu dubio (scilicet practico), etiam
peccat. Si autem ex contrariis opinionibus non remanet practice dubius, sed
operatur cum dictamine certo de honestate actionis, tunc non peccat. En ejus
verba: Aut illa opinio magistrorum non
est vera, sed magis contraria quam ipse sequitur, ita quod vere licet habere
plures præbendas. Et tunc distinguendum est: aut talis habet conscientiam de
contrario, et sic item peccat contra conscientiam faciens, quamvis non contra legem.
Aut non habet conscientiam de contrario seu certitudinem (in editione
romana legitur sed certitudinem, at alii melius legunt seu certitudinem, aliter non bene connecterentur vera quæ
sequuntur), sed tamen in quandam
dubitationem inducitur a contrarietate opinionum; et sic, si, manente tali
dubitatione, plures præbendas habet, periculo se committit et sic proculdbio
peccat. Aut ex contrariis opinionibus in nullam dubitationem adducitur, et sic
non committit se discrimini nec peccat. Ex quo patet quidnam Angelicus
voluit sic docere, nimirum quod si operans ageret cum dubio practico, nempe manente dubitatione, utique peccaret;
non enim sufficit ad licite operandum solum judicium speculativum de
probabilitate opinionis. Secus vero si addatur judicium practicum certum
- 205 -
de usu licito illius opinionis per quod honestas actionis reddatur
operanti moraliter certa, ut recte intelligenda sunt verba: Aut ex contrariis opinionibus in nullam
dubitationem adducitur, et sic non peccat. Hoc commentum non est meum, sed
plurimorum sapientum et præsertim doctissimi Christiani Lupi, qui tom. 9, part. 1, diss. 1, sic explicat præfatum textum d. Thomæ.
|