Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput tertium - Solvuntur objectiones
    • § VII - Solvitur objectio septima, nempe: Quod sententia benigna est nova et contra omnes antiquos theologos.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 205 -


§ VII - Solvitur objectio septima, nempe: Quod sententia benigna est nova et contra omnes antiquos theologos.

88. Dicunt adversarii nostram sententiam fuisse inauditam usque ad tempus Bartholomæi Medinæ, qui illam promulgavit. Sed hic sedulo est advertendum quod antiqui locuti sunt de regula proxima ad operandum, nempe de ultimo dictamine conscientiæ; et quidem dixerunt ad licite operandum requiri certitudinem moralem de honestate actionis. Declarantes autem quænam esset hæc moralis certitudo necessaria et sufficiens ad licite agendum, docuerunt, sufficere rationabilem probabilitatem, quæ licet non excluderet omnem oppositam probabilitatem sive formidinem, tamen hominem inclinaret ad eam amplectendam, formando sibi conscientiam tamquam de probabiliori parte. Non clare


- 206 -


quidem explicarunt an hoc dictamen formandum esset ex solis motivis directe probantibus veritatem rei, an vero etiam ex aliis directe probantibus honestatem actionis; sed quod loqunti sint etiam de his ultimis quæ respiciunt honestatem, patenter apparet ex eo quod ipsi semper agebant de formando conscientiæ dictamine, quod utique maxime ex argumentis, diversis ab illis quibus probatur rei veritas, efformatur.

89. Et quod ita sit, audiatur in primis d. Antoninus, qui scripsit ante annum 1450, p. 1, tit. 3, c. 10, § 10, v. Septima regula, ubi: Cum bona conscientia potest quis tenere unam partem alicujus opinionis et secundum eam operari, dummodo ex contrarietate opinionum non inducatur ad dubitandum, sed bonam sibi conscientiam et credulitatem formet de eo quod credit, tanquam de probabiliori parte. Et præcipue quando quis adhibet diligentiam, inquirendo an liceat, nec invenit aliquid quod eum sufficienter moveat ad hoc quod sit illicitum. Nota : formet tamquam de probabiliori parte; ubi bene adverit Terillus non dici de probabiliori parte, sed tamquam de probabiliori, ad denotandum quod bene potest quis sequi opinionem minus probabilem circa veritatem rei, sed tanquam probabiliorem circa honestatem actionis, formando subi conscientiam ex argumentis quæ honestatem probent.


- 207 -


90. Pariter Armilla, qui scripsit anno 1550, verb. Opinio, n. 2, sic inquit: Ad conscientiæ securitatem non sufficit quod sint qui doceant partem minus tutam esse licitam, si operans ambiguus maneat et dubitet nec ullo modo directe aut indirecte formet bonam credulitatem de honestate operis. Nota: directe aut indirecte formet bonam credulitatem. Hoc quid aliud denotat, nisi dictamen formatum quod actio sit honesta vel ex rationibus id directe probantibus ex ipsa rei essentia, vel ex aliis quæ indirecte id probant, puta quia lex est dubia, vel non ut certa intimata etc.? Alias peterem ab adversariis quid significet illud indirecte.

Item Joannes Gerson, qui floruit ante annum 1420, in tract, de pollut. noct., afferens regulam quod non licet agere cum dubio, dicit hoc intelligi de dubio tali quod est vehemens et magis aut saltem æque inducit mentem credere quod est mortaliter illicitum; secus ubi mens plus inclinatur ac judicat quod sit licitum. Unde patenter hic auctor loquitur de dictamine practico ad detemrinandum an actio aliqua sit hic et nunc licita vel ne; loquitur enim de licito, non de vero. Et in hoc dicit sufficere quod mens plus inclinetur ad judicandum quod sit licita.

91. Item Sylvester, qui floruit anno 1500, quamvis, v. Dubium, q. 2, videatur requirere


- 208 -


opinionem probabiliorem de veritate rei, dum ait tunc licere sequi opinionem minus tutam, quando illa est probabilior, esto non notabiliter: Si tamen (addit) probabilitas hinc inde esset æqualis, tutior eligenda, quando ex electione alterius imminet periculum peccati mortalis. Veruntamen cum auctor dicat tunc peccare qui eligit opinionem æque probabilem, quando ex ejus electione imminet periculum peccati mortalis sive formalis, bene intelligi potest loqui de eo qui hæret nec aliunde format sibi conscientiam probabiliorem de honestate actionis; nequit enim intelligi loqui de periculo peccati materialis, cum certe hoc non vitetur quando eligitur opinio minus tuta paulo probabilior, quod certe Sylvester admittit licere. Cæterum, idem auctor, v. Scrupulus, quærit: Quomodo se debeat habere scrupulosus in eligenda opinione, ubi dd. variant. Et dico, secundum Archiepiscopum, quod tuta conscientia potest quis eligere unam opinionem et secundum eam operari, si habeat notabiles doctores et non sit expresse contra determinationem Scripturæ vel Ecclesiæ. Nec sit scandalum nec conscientia perplexa; præcipue si quis adhibuit diligentiam in quærendo an liceat. Unde etiam Uldericus dicit in Summa quod, consulens peritiores in dubio de quo non habet expressam auctoritatem


- 209 -


utrum ita sit, modo formet sibi conscientiam bonam, excusatur, etiamsi sequatur consilium falsum, quia fecit quod potuit.

Ergo ex Sylvestro sufficit, ubi dd. variant, eligere post adhibitam diligentiam in dubio unam opinionem et secundum eam operari, si illa habeat notabiles fautores et non sit expresse contra determinationem Scripturæ vel Ecclesiæ, modo homo non hæreat perplexus, sed formet sibi conscientiam de honestate actionis: quia tunc, juxta sensum Sylvestri, ignorantia, cum sit invincibilis, non imputatur ad culpam.

92. Clarius loquitur Jo Nider, qui floruit anno 1430, in consolat. an. tim., ubi: Cum bona conscientia potest quis tenere unam partem alicujus opinionis quæ habeat pro se notabiles dd., dummodo talis opinio non sit contra expressam auctoritatem sacræ Scripturæ el Ecclesiæ, et dummodo ex contrarietate opinionum non inducatur quis ad dubitandum, sed conscientiam sibi formet de probabiliori parte, quando adhibet diligentiam et non invenit aliquid qud eum sufficienter moveat ad hoc quod sit illicitum. Ergo cum quis, pensatis omnibus, sibi format conscientiam tamquam de probabiliori parte quod actio non sit illicita, bene potest probabilem sequi opinionem. Et revera idem auctor, c. 13, sic ait: Inter contrarietatem


- 210 -


opinionum eligens unam partem, tunc videtur securus in conscientia quando opinio illa non est evidenter contra s. Scripturam vel determinationem Ecclesiæ; modo sciat, per se vel per alium cui credit, probabiliter rationes contrarias solvere, quas videt alios prudentes eas contemnere et abjicere; sed contentus esse debet certitudine morali et pro posse formare bonam conscientiam in illa opinione atque ita habere aninum dispositum ut paratus sit obedire Ecclesiæ, si contrarium determinaverit, quando veritas (nota) sufficienter innotuerit. Ergo, licet veritas a me non sit cognita, quousque tamen illa mihi non innotuerit, bene possum operari juxta probabilem opinionem. Et quod hoc intelligat Nider, expresse declarat, confirmando hic principium traditum a Jo. de Cambaco, Willelmo, s. Antonino et aliis, nempe illud: Inter duram et benignam de præcepto sententiam benigna est cæteris paribus interpretatio facienda. Atque in cap. 20addit quod tale principium valet tanto magis circa divina præcepta, quanto Deus rationabilior est magisque benignus quam quisque alius legislator. Ergo quando hic auctor dicit eligendam partem probabiliorem, intelligit de probabilitate qua formatur dictamen conscientiæ, quod ipse vocat moralem certitudinem. Idque magis patet ex eo quod subdit


- 211 -


ex Bernardo claramontensi; nam loquens de probabilitate circa veritatem rei, nullam exigit præponderantiam, sed censet in opinionibus dubiis sufficere amplecti quamcumque a doctoribus approbatam: Ex quo enim (ait) opiniones sunt inter magnos, et Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat (nota) quam voluerit, dummodo judicium in hoc resideat propter dicta eorum saltem quos reputat peritos. Plus non dicunt probabilistæ. Et sic pari vel fere pari modo loquuntur alii antiqui qui aut loquuntur de dubio practico, cum quo non licet operari, vel de ultimo dictamine conscientiæ, quod ex rationibus probabilioribus recte quisque sibi format circa honestatem actionis.

93. Ubi ver antiqui dd. egerunt de opinione quæ directe respicit veritatem rei, non alius exegerunt ad licite operandum quam opinionem simpliciter probabilem, nempe quæ gravi ratione vel auctoritate nitatur. Audiamus primo loco doctissimum Dominicum Sotum, quem adversarii pro se citant, sed an merito, mox videbimus. Hic auctor, in lib. 3 de just., q. 6, a. 5, ad 4, ait quod in speculabilibus non oportet sequi probabiliora, in practicis vero (dicit), quia aliena jura respiciunt, nefas est judici infirmiorem partem sectari, sicut et medico in practica ex qua salus pendet infirmi, et multo magis


- 212 -


theologo in his quæ sunt fidei. Ex hoc loco contrarii inferunt Sotus secum esse quoad omnes opiniones quæ ad mores pertinent: sed perperam; nam Sotus expresse hic loquitur de illis opinionibus practicis quæ aliena jura respiciunt, nempe ubi agitur de non lædendo per usum opinionis probabilis jura proximi certa, ut exemplificat in judice, medico et in theologo in his quæ sunt non morum sed fidei. E converso ubi agit auctor de opinionibus quæ non respiciunt jura certa aliena aut fidem, expresse docet licere sequi quamcumque opinionem, modo sit probabilis. Hinc in lib. 6 de eod. tradt., q. 1, a. 5 circa fin., sic ait: Sed rogas: numquid non esset Ecclesiæ conducens ut casus omnes de quibus dimicatur sintne usurarii Ecclesiæ auctoritate definirentur? Apparet enim hoc ad salutem animarum necessarium. Respondetur minime id expedire ut tanquam de fide definirentur, si tales sunt qui nonnisi ex mera philosophia perpendi debeant; quoniam Spiritus Sanctus non curat Ecclesiæ nisi Scripturam sacram exponere et leges necessarias sancire. Ac deinde statim subdit: Et quando sunt opiniones probabiles inter graves doctores, utramque sequaris, in tuto habes conscientiam. Item in 4, d. 18, q. 2, a. 5, ad 5, dicit: Postquam opinio poenitentis est probabilis (nota), excusat eum a


- 213 -


culpa; et ideo jus habet absolutionem petendi, quam ideo plebanus tenetur impendere. Ex his merito igitur miratur Terillus quomodo Mercorus adducere potuisset Sotum pro sua sententia.

94. Item s. Antoninus plurima quidem tradit quæ benignæ sententiæ tantum congruunt ac favent. In p. 1, tit. 3, c. 10, § 10, reg. 7, ait: In foro conscientiæ circa præcepta et humana et divina, dico quod pertinet ad quemlibet (interpretari) pro facto suo, si tamen rationabiliter interpretatur. Item ibid., doctr. 1, addit: Inter duram et benignam circa præcepta sententiam benigna est potius, cæteris paribus, interpretatio facienda; quia præcepta Dei et Ecclesiæ non sunt ad tollendam omnem spiritualem dulcedinem, qualis certe tollitur quando nimis scrupolose et timide præcepta interpretantur. Et merito hoc dicit; quia multo durius est observare præcepta dubia quam certa. Item deinde: Ex responsis quæ videntur data ab Alberto magno habetur quod quilibet potest sequi quamcumque opinione, voluerit, dummodo alicujus doctoris magni opinionem sequatur. Idque dicunt etiam Panormitanus, Nider, Sylvester et Angelus. Idem s. Antoninus plura alia affert quæ supra jam retulimus et quæ nostram sententiam adjuvant, ac præsertim illud, in p. 2, tit. 1, c. 11,


- 214 -


§ 28: Et si diceretur hic esse usuram, respondetur usuram esse contra præcepta decalogi, verum est reductive; sed hunc contractum esse usurarium non est clarum (ecce tota ratio contractum ineundi), cum sapientes contraria sibi invicem in hujusmodi sentiant. Et inferius id expressius confirmat, dicendo: Non enim emere prædicta jura est exponere se periculo, sed cum ista conditione, scil. dubitando ibi esse mortale, sumendo proprie dubium, cum scil. non magis declinat ad unam quam ad aliam secundum rationem (hoc est, hæret nullique parti præstat assensum). Sed qui emit prædicta jura potest non dubitare de hoc, sed opinari licitum esse (nota hic cuinam rationi, quam mox subdit, innixus possit quis aliquam opinionem amplecti), ex quo per Ecclesiam non est determinatum contrarium, et multi sapientes (aliis contradicentibus, ut supra) licitum asseverent.

95.S. Bernardinus senensis, to. 1, fer. 2, post dom. quinqu., serm. 3, art. 2, c. 1 in fin., inquit: Secundum Scotum et Hostiensem, quando sunt diversa jura et opiniones, quæ tamen non sunt contra Deum et bonos mores, cæteris paribus, humanior præferenda est.

96.Cardinalis Hostiensis in cap. Si vir, de cognat. spirit., postquam dixit: Ubi sunt


- 215 -


diversæ opiniones et jura, semper humanior est præferenda, idest rationabilior et æquior; addidit: Istud etiam tibi trado pro regula, quod ubicumque magistri per suas glossas solverunt matrimonium, nec jus expressum inducunt, si invenias contrarium scribentem, ei adhæreas. Itaque, esto adsint plures doctores dicentes matrimonium esse nullum; potest quis adhærere uni contrarium scribenti, si illi alii dd. jus expressum non afferant.

97. Navarrus affertur ab adversariis pro se, et revera videtur cum ipsis sentire in cap. Si quis autem, de Poenit., dist. 7, n. 57 et 59. Sed revera ibi loquitur de operante cum dubio practico, juxta doctrinam d. Thomæ, in quodlib. 8, a. 3, ut citat (quam jam expendimus n. 86); ac proinde merito dicit peccare qui facit aliquid non certo credens immune esse a peccato formali. Cæterum, in Manuali, c. 27, n. 286, v. Quinto, videtur expresse admittere usum opinionis simpliciter probabilis, cum dicat: Ad honeste operandum sufficere illam opinionem quæ pluribus fundamentis et rationibus nititur, quamvis satis apte solvi queant. Quippe rationes quæ satis apte solvi queant non sunt quidem probabiliores, et tanto minus sunt notabiliter probabiliores. Item n. sequ. addit: Sexto, cessantibus prædictis (licet sequi opinionem), quæ benignior aut favorabilior fuerit, qualis


- 216 -


est quæ juramento favet et quæ matrimonio, doti, testament aut libertati. Item n. 288ait: in foro conscientiæ, ad effectum non peccandi, sufficit eligere pro vera opinionem ejus quem merito censemus esse virum idonea ad id scientia et conscientia præditum. Illud eligere pro vera quomodo intelligendum sit jam explicavimus n. 68.

98.Panormitanus explicans verba Glossæ, in cap. Capellanus, de fer., v. Alii vero, ubi? In his vero quæ ad solemnitatem spectant diversa tenere non est peccatum, sic ait: Notandum ex hac Glossa quod non peccat non servans jus præcepti ubi sunt variæ opiniones, licet postea appareat contrariam fuisse veram.

99.Pelbartus: Nec tenetur homo semper in diversitate opinionum eligere tutiorem; quia opinio est tuta cum habet pro se doctorem satis acceptum.

100.Willelmus glossa Raymundi (ap. Nider, de sent. præc., c. 24): In capitibus juris ubi dubitant etiam sapientes excusabilis est ignorantia; unde si aliquis bona fide partem illam vel illam elegerit, non debet super hoc conscientiam habere nimis scrupulosam. Idque est etiam secundum Innocentium IV, qui in c. Per tuas 2, de simon., dicit: Non peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis auctoris, etiamsi erret, dummodo


- 217 -


error versetur circa subtilitatem legem, idest ubi lex non est manifesta. Prosequitur Nider: Item idem Willelmus in materia de decimis, recitans duas opiniones, dicit quod illa prima opinio, scil. quod antiquas decimas sine peccato in feudis retinere possint laici, benignior est et ideo magis amplectenda. Idem, l. 2 de duello, v. Non peccare: Propter hoc credo quod hæc opinio potius tenenda est, cum ratione non careat et sit benignior. Idem Nider, in consolat., p. 3, c. 12, dicit: Goffridus dicit: quando confitentis opinio non procedit ex protervia sed ex probibili ratione, debet eum confessor absolvere, nisi peccatum esset certum. Addit: Concordat etiam Bernardus claromontensis dicens: Ex quo enim opiniones sunt inter magnos, et Ecclesia non determinavit, teneat quam voluerit, dummodo judicium in hoc resideat, propter dicta eorum saltem quos reputat peritos.

 Richardus, in 4, dist. 15, a. 5, q. 8: Communis opinio quæ est securior tenet quod eo modo quo ludus taxillorum est prohibitus, homo tenetur ad restituendum lucratum; quia tamen, ut aliquibus probabiliter videtur, talis restitutio non est præcepta per jus civile, non videtur quod ad hanc restitutionem sint obligati, non obstante quod opinio contraria tutior communis esset, ut Richardus ibidem


- 218 -


testatur. Item Immola, vol. 2, cons. 1: Dato quod circa hoc variæ essent opiniones, tamen servans unam non peccaret. Jason, in l. Admonendi de jurejur.: Qui facit contra præceptum habens plures sensus in quo sunt variæ opinions theologorum, non peccat. Viguerius, qui scripsit ante Medinam, Inst. theol. c. 51, § 1, n. 2: In dubiis sequens opinionem alicujus magistri est excusatus a peccato; quod valde notandum est ad sedandos scrupolos. Corduba, licet afferatur in contrarium, in lib. 2 de ignor., q. 3, cum ibi dicat inter sententias æque probabiles tenendam esse tutiorem, tamen (ut bene advertit Terillus, q. 22, n. 68, ex contextibus quos ibi affert, clarem intelligit loqui de hærente inter opiniones illas; nam secus ait de eo qui ex judicio practico format sibi conscientiam de alterutra opinione tanquam probabiliori circa honestatem actionis. Et revera loquens de probabilitate circa veritatem rei, idem sentit quod alii antiqui dicunt, inquiens: Si quis illius sit animi quod nullo modo vellet operari contra legem, si sciret et sequatur in dubio contractuum opinionem alicujus doctoris, dato quod illud quod facit sit malum, non peccat. Et Martinus de Prado, qui non contemnitur quidem ab adversariis sicut alii probabilistæ, tom. 1, de consc., q. 3, n. 2, testatur sententiam quod liceat inter æque


- 219 -


probabiles sequi alterutram semper fuisse comunem dicens: Quoties opiniones oppositæ sunt æque probabiles practice (prout sunt ut plurimum opiniones quæ solida hinc inde probabilitate pollent) licitum est, per se loquendo, quodlibet sequi: fuit semper (nota) hæc conclusio communis. Ex his omnibus igitur doctorum textibus allatis concluditur non immerito asseruisse Vasq., sententiam benignam ante Medinam commune fuisse in scholis.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL