- 219 -
§ VIII - Solvitur objectio octava, nempe: Quod
sententia benignam est implicite damnata per plures propositiones ab Innocentio
XI proscriptas.
101.
Ultimo objiciunt quod a probabilismo ortæ sunt postmodum tot opiniones laxæ et
propositiones damnatæ, inter quas proditæ sunt primæ quatur illæ proscriptæ ab
Innoc. XI per quas saltem implicite damnatum videtur probabilismum, tamquam
modus opinandi alienus ab evangelica simplicitate, sanctorumque Patrum
doctrina, ut ait Alexander VII in sua bulla damnationis. Ita passim exclamant adversarii, plura in
unum cum magno apparatu concerentes, sed unumquodque gratis sine ullo
fundamento asserentes. - 220 -
102. Respondemus:
multum differunt a laxis opiniones benignæ quæ sunt graviter probabiles. Si
quævis opinio probabilis benigna sive libertati favens appellanda esset laxa eo
quod falsa esse potest, hac ratione etiam opinio probabilior pro libertate laxa
dici deberet, dum etiam probabilior potest esse falsa. Sed revera opinio laxa
illa tantum est dicenda quæ gravi caret fundamento; ideo repugnat asserere
aliquam opinionem esse simul gravi motivo innixam et simul laxam. Porro hinc vanum
est dicere quod ex opinionibus benignis mores relaxantur; non enim ex usu
benignarum opinionum, sed laxarum et improbabilium corruptio morum vere
derivatur. Nec verum est quod a probabilismo ortum habuerunt tot opiniones
damnatæ, cum istæ jam ante damnationem ab ipsis probabilistis cernantur fere
communiter rejectæ, sed verius derivatæ sunt ab humanarum mentium
imbecillitate, ob quam etiam probabilioristæ falli possunt. Et de facto
quoties ipsi plurimas sententias improbabiles docuerunt? Qua de re omnino
falsum est consequenter dicere quod usus opinionum probabilium sit ille modus opinandi appellatus a pontifice alienus ab evangelica simplicitate. Nam si pontifex judicasset, probabilismum
esse infaustum fontem opinionum laxarum, quomodo - 221 -
non illud primo loco
damnasset? Cur tanta ejus cura ad rivulos exsiccandos et non fontem? Revera
igitur Alexander VII ib questus est non jam de justo modo opinandi cum gravi
fundamento, sed de modo incauto et imprudenti, orto ex summa licentia luxuriantium ingeniorum, ut loquitur decretum; et
ideo papa opiniones illas damnavit, quia nulla gravi ratione nitebantur. Et
revera cur pontifex tam sedula discussione voluit ut aliquæ propositiones (quæ
mox afferentus) examinarentur an essent vere probabiles, uti a suis patronis
propugnabantur, nisi ut si in discussione reperiebantur satis probabiles,
intactæ relinquerentur? Et quoad modum opinandi, ille tantum modus deinde
vetitus est ab Innocentio XI, qui per tenuem probabilitatem aut per simplicem
dictum cujusque authoris moderni permitteret operari. Quibus propositionibus
dumtaxat proscriptis potius videtur papa approbasse quam interdixisse modum
opinandi cum gravi fundamento, licet oppositum esset probabilius, prout
communiter tunc temporis ab authoribus docebatur; exceptio enim firmat regulam.
Præterea, hic modus opinandi per licentiam luxuriantis ingenii non solum apud
probabilistas invenitur, sed etiam apud probabilioristas, quia ut plurimum
forte aa. propositionum damnatarum non solum illas - 222 -
defenderunt uti probabiles,
sed etiam ut probabiliores. Tandem notandum quod Innocentius XI in pluribus
propositionibus damnavit posse eas teneri tanquam probabiles, prout dicebat
propos. 6: Probabile est ne singulis
quidem rigorose quinquenniis per se obligare præceptum charitatis erga Deum. Item
propos. 44: Probabile est non peccare
mortaliter qui imponit falsum crimen alicui, ut suam justitiam et honorem
defendat. Et si hoc non sit probabile, vix ulla erit opinio probabilis in
theologia. Item propos. 57: Probabile
est sufficere attritionem naturalem, modo honestam. Si ergo papa ideo has
propositiones damnavit, quia uti probabiles afferebantur, supposuit igitur quod
si revera probabiles fuissent, non erant damnabiles, sed potius in usum
deducibiles.
103.
Sed videamus quid dicebatur in quatuor primis propositionibus ab Innocentio
proscriptis, quibus dicunt adversarii usum probabilium fuisse tacite
intedictum, non obstante quod videant has easdem propositiones fuisse ante
damnationem reprobatas aut saltem exceptas a nostri authoribus. Propsitio 1
dicebat: Non est illicitum in sacramentis
conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore
etc. Hinc arguunt et dicunt: cur in scramentis conferendis tantum non
possumus uti opinione - 223 -
probabili, et possumus in aliis? Num reverentia
quæ debetur sacramentis non debetur etiam præceptis divinis? Sed respondeo 1°
retorquendo argumentum, si præcepta eandem requirunt reverentiam quam
sacramenta, cur Ecclesia usum probabilitatis interdixit tantum in sacramentis
et non in aliis? Deinde respondeo quod, juxta damnationem præfæ propositionis,
illicitus est usus non tantum opinionis probabilis sed etiam probabilioris, ut
supra diximus (quidquid aliter proferat Natalis Alexander); et ratio est, quia
in sacramentis conferendis certa adest lex qua prohibemur sequi opinionem
probabiliter dubiam, se uti omnino debemus sententia tuta pro valore
sacramenti, vel saltem moraliter certa, quæ etiam tuta est, ut vitetur
periculum vel frustrationis sacramenti, quæ (ut plurimi dicunt) est gravis
læsio reverentiæ specialis sacramentis debitæ, vel ut vitetur periculum damni
sacramenta suscipientium, ut forte probabilius alii sentiunt cum Vasq., Sanch.,
Perex, Salonio et aliis. Certum enim est non esse licitum usum opinionis
probabilis, ut omnes probabilistæ conveniunt, ubi est periculum damni alieni
quando opinio versatur circa substantiam rei, v. gr. an suscipiens recipiat
sacramentum vel non, vel an medicina prosit aut noceat ægroto. Secus autem
quando opinio versatur circa - 224 -
modum rei, nempe ac actio sit honesta
vel non; ratio, quia opinio quantumvis probabilis non potest efficere ut sit
sacramentum quid non est sacramentum, vel ut sit medicina quæ est potius
venenum. Sed contra in aliis materiis, ubi non agitur de substantia rei solida,
probabilitas bene efficit ut actio sit honesta, posito quod lex prohibens
probabiliter non exsistit, vel satis manifeste non est proposita, ut dictum est
cap. I, § I et II. Procedamus ad alias propositiones.
104. Propositio 2
dicebat: Existimo judicem posse judicare
juxta opinionem etiam minus prbabilem. Si ergo judex (dicunt) non potest
judicare secundum minus probabilem, nec potest confessarius, quem nemo negat in
tribunali Poenitentiæ judicem esse constitutum. Resp. eodem modo: ideo judex
nequit judicare ex minus probabili, quia lex certa exsistit, tum humana, tum
divina, ut ipse unicuique jus suum tribuat: necesse enim erat ad bonum
publicum, rixasque vitandas, ut judicibus potestas jurisdictionis conferretur
qua secundum jura validiora partium ipsi dominium honorum eis tribuerent ubi
pro aliqua ipsarum non staret possessio; nam alias doctores docent quod judex
non potest in causa criminali reum damnare, etsi pobabilius sit eum deliquisse,
nisi reus sit de crimine convictus: imo etiam in causa civili - 225 -
dicunt
nec posse judicem expoliare reum qui legitime rem possidet, nisi actor pro se
afferat rationes convincentes, ut tenet Croix, l. 4, n. 1485, cum Filguera etc., ac Cardenas, in prop. 2 Innoc. XI, d. 3, c. 4, n. 33 et 39. Quia tunc judex, jus dicendo pro reo, non quidem judicaret
secundum opinionem minus probabilem, sed secundum probabiliorem, imo et certam
de jure, nempe quod legitima possessio dat jus certum reo retinendi rem, donec
constet de jure actoris, ut late probatCarden.,
p. 1 in Crisi, d. 16, c. 8, legibus expressis, authoritate dd.
communissima et claris argumentis. Pro
confessariis autem nullibi habetur talis lex sequendi probabiliora. Verum est
quod confessarii in sacramento Poenitentiæ sunt judices, sed nonnis super
peccatis commissis, ut de eorum gravitate judicet debitamque poenam imponant,
et super dispositione poenitentium ut absolutionem eis impertiantur si sint
dispositi, et negent si indispositi, puta si illi aliquam certam obligationem
adimplere nolint. Hæc tantum ad cnfessarium pertinent quoad officium
judicis. Quoad officium vero doctoris, ad ipsum etiam pertinet instruere
poenitentes de rebus necesariis ad salutem circa fidem et de obligationibus
certis circa mores. Circa
autem opiniones probabiles nihil ad eum spectat ut teneatur definire quæ
- 226 -
inter probabilia sint vera, modo poenitens sit in bona conscientia.
Hac lege tantum confessarii ligantur, et hanc solam potestatem habent. Cæterum,
nec tenentur nec possunt obstringere poenitentes ut probabiliora sequantur;
quinimo, semper hac eos dispositos inveniunt, tenentur utique rigoroso jure
absolvere. Nequimus autem intelligere quomodo possit confessarius judicare
poenitentem indispositum eique absolutionem denegare (ut adversarii dicunt)
quando ille velit sequi aliquam opinionem graviter probabilem, relicta
probabiliori, cum ipse ex una parte jus habeat certum ad absolutionem
obtinendam ratione confessionis peractæ, ut tenet communis sententia cum
Suarez, 3 p., tom. 4, d. 32, se. 5, n. 4, cum s. Anton., Nav. etc., Lugo, de sacr. Poen., d. 22, n. 39, Sanchez, l. 1, in dec., c. 9, n. 28, Croix, l. 1, n. 445et Salm., de Poen., c. 12, n. 44, cum Soto, Vasq., Azor., Salas, Vict., Salon., Valent., Rodr. et
aliis innumeris. Et ex alia
parte per sententiam, saltem communiorem dd., hujusmodi poenitens rite
dispositur existimatur. Hinc argumentum judicis retorquemus et dicimus: si
judex nequit reum damnare, nisi convictum de crimine, quia non potest ex
delicto incerto poenam certam imponere; pariter non poterit confessarius
damnare poenitentem tanquam reum peccati - 227 -
et indispositum, ubi
obligatio est incerta, imo ubi rationem ille probabilem habet quod ab ea non
ligetur. Ergo, instant, judex stare debet judicio rei? Resp. minime; tunc enim
non est quod confessarius censeat veram opinionem poenitentis, sed tantum
judicat illam a poenitente ut tutam teneri, ita ut jam ipsum credat dispositum;
quo casu non potest quidem ei denegare absolutionem, modo non judicet opinionem
poenitentis evidenter improbabilem et falsam. Nam sicut ad theologum spectat
judicare de veritate sive de majori probabilitate opinionum, ad confessarium
non pertinet nisi judicare de dispositione poenitentis, ut eum absolvere vel
dimittere teneatur.
105. Ideo plures ex
ipsis probabilioristis ex hac convincenti ratione fatentur non posse
confessarium negare absolutionem poenitenti sequi volenti opinionem probabilem,
quam ille putat tute posse sequi. Pontassus, rigidæ fautor sententiæ, v. Confessarius, c. 2, sic loquitur: Fatendum tamen quod, si confessario persuasum foret opinionem sui
poenitentis esse probabilem, tunc ei absolutionem posset impertiri,
quandoquidem tunc contra conscientiam suam non ageret. Idem tenet Cabass., theor, jur., lib. 3, cap. 13, n. 13, dicens: Quivis confessarius absolvere debet eum poenitentem qui non vult ab
opere - 228 -
abstinere quod secundum probabilem piorum et doctorum aliquod
hominum non reprobatam in Ecclesia authoritatem est licitum, quamvis juxta
probabilem aliorum authoritatem, quam ipse sequitur confessarius, habeatur
minus probabilis, ut ostendunt Nav., Sylvius etc. Et rationem dat: quia, esto confessarius aget contra propriam
opinionem, non tamen contra propriam conscientiam, cum teneatur absolvere dispositum.
Item Victoria, qui scripsit ante annum 1545, de confess., n. 109, sic ait:
Sed quid facit (confessarius) quando
ambæ opiniones sunt probabiles et habent suos proprios assertores? Respondeo:
sive sit ejus proprius sacerdos sive non, tenetur cum absolvere in tali casu;
ita Paludan., 4 d. 17, qu. 2, art. 1, et Goffr., quodlib. 9. Probatur aperte; talis enim est in gratia,
et confessor habet probabilitatem quod sit in gratia, quia scit esse probabilem
ejus opinionem; ergo non debet ei negare absolutionem. Ergo sufficit probabilitas, etsi non sit major et etiamsi
sit minor. Hucusque Victoria. Item Adrianus pariter, de confess., q. 5, dub. 7, sic dicit: Si a pluribus doctoribus gravioris seu etiam
æqualis authoritatis contrarium teneatur, non debet adeo de se præsumere
sacerdos ut totum velit in suam opinionem (quæ forsitan erronea est) coarctare.
Idem dixit Navarrus, manual., c. 26, - 229 -
n. 4: Si sint contrariæ doctorum opiniones, et confessarius credit evidenti
se textu vel ratione niti, poenitentem autem dubia, non debet eum absolvere; at
si poenitens utitur pari ratione vel fere pari et habet pro se aliquem doctorem
clarum, poterit eum absolvere. Addit
postea: Cum dubitatur an poenitens hoc
facere aut dare debeat, benigniorem opinionem confessarius eligere debet. Et citat
Angelum et Sylvestrum.
106.
Non negandum cum Croix, l. 6, p. 2, a. 1737, quod si
poenitens ostendat se paratum ad sequendum id quod est probabilius vel etiam
tutius, tenetur confessarius, per se loquendo, eum dirigere secundum opiniones
probabiliores, imo et tutiores; quia, cum id sit majoris perfectionis, tenetur
confessarius incumbere majori profectui sui poenitentis. Spectat autem ad
prudentiam confessarii videre utrum benignæ an rigidæ sententiæ usus sit profuturus
suo poenitenti; licet enim usus benignæ sententiæ nullum morale periculum
peccandi involvat, tamen non est omnibus indiscriminatim suadendus. Præsertim
dico quod ubi opinio probabilis magis inducit hominem in periculum peccati
formalis, omnino tunc suadenda est opinio tutior; imo censeo ad eam suadendam
præcipue teneri confessarium, cujus est tamquam medici tutiorem pro suo
poenitente curam adhibere. - 230 -
Et
universe, per se loquendo, omnes quidem debemus usum opinionum tutiorum
inculcare, sicut et consiliorum; ad ea enim quæ perfectioni repugnant, non
possumus sine culpa alios inducere. Verumtamen, sicut usus consiliorum
suadendus est, non imperandus, ita et usus sententiarum tutiorum. Imo aliquando
sicut usum consiliorum justis de causis dissuademus, prout alicui facile in
turpia relabenti, de matrimonio consilium damus: ita alicui qui prævidetur ex
usu cujusdam opininis tutioris constitui in facili periculo peccati formalis
recte suadebitur usus sentetiæ minus probabilis, qui illius saluti magis
expediet: Licet sit tutius (ait
Sylvester, v. Confessio) statim, habita commoditate, confiteri quam
differre, non tamen tutius est tenere quod sic obligemur, quia viri timorati
haberent maximas occasiones peccandi. Hinc ait Gerson, de vita spir., p. 3, lect. 4, coll. 10: Fit ut per tales assertiones publicas
nimis duras et strictas, præsertim in non certissimis (nota), nequaquam eruantur homines a luto
peccatorum, sed in illud profundius, quia desperatius, demerguntur. Demum quid
prodest, imo quid non obest coarctare plus justo mandatum Dei, quod est latum
nimis? Quid expedit gravius reddere Christi jugum, quod suave est? Idcirco
in praxi confessarius potius debet esse benignus quam - 231 -
rigidus cum
poenitentibus; etenim s. Gregorius naz., orat.
26, hortatur sacerdotes ut cum
poenitentibus leniter agant, ex illo Apostoli ad Gal. 6, 1: Instruite in spiritu lenitatis. S.
Bernardus, serm. de s. Andr., loquens
de confessario dicit: Habeat in voluntate
compati et liberare eum, et nitatur aliquid detrahere severitati, imitans
dulcedinem Domini sui. Addit, serm. 42 in Cant.: Mallem aliquando tacuisse et
dissimulasse quod perperam deprehendi quam ad tantam reprehendisse perniciem. S.
Odilo abbas (apud Ribaden., p. 2, die 1 jan.), reprehensus de nimia benignitate ad aliquibus in
administrando sacramento Poenitentiæ, respondit: Etiamsi damnandus sim, malo tamen de divina misericordia quam ex
dutiria damnari. B. Humbertus dominicanorum generalis, in Gloss. Pro. Const. ord., lit. I, dixit salutem animarum impediri pluries per nimiam austeritatem
in opinionibus: Terrentur enim (addit)
homines ex hoc in tantum ut salutem
negligant; idcirco relaxanda est quantum fieri potest rigidas et austeritas, et
agendum benigne, quia sic melius trahuntur ad salutem, cum sententiæ mitiores
tenentur. Item s. Antonin. p. 3, tit. 13, c. 1, § 7, dicens ibi attentionem internam non
necessario requiri ad satisfaciendum horis canonicis, hanc rationem adducit: Hunc intelectum tenens, - 232 -
quia
benignior est, et quia non debet Ecclesia laqueum injicere. Atque p. 3,
tit. 2, de decimis, § 6, disserens an peccent milites per
consuetudinem exigentes decimas, dicit opinionem benigniorem removere a
periculo peccandi: Et ideo (addit) ad vitandum animæ periculum expresse est
amplectenda. Ac propterea Francolinus, de
discipl. Poenit., l. 3, refert
præfatum s. Antoninum, atque s. Raymundum, s. Nicolaum tolentin., s. Joannem
Capistranum etc. fuisse benignissimos in administratione sacramenti
Poenitentiæ. Unde immerito et non sine charitatis defectu aliqui dixerunt quod
auctores qui in quasdam laxas opiniones inciderunt plausus ambitione ducti id
fecerint: cur æquius non debemus dicere quod ipsi, desiderio salutis animarum
impulsi, in eas devenerint ut illas a periculo peccatorum averterent tutiusque ducerent
ad portum salutis?
107. Propositio 3
dicebat: Generatim, dum probabilitate
sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis
finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus. Dicunt
adversarii: quænam est hæc opinio tenuiter probabilis damnata quæ non exit a
finibus probabilitatis, nisi opinio minus probabilis in concursu probabilioris?
Ergo in hac propositione, arguunt, æquivalenter interdictus est usus opinionis
minus probabilis. - 233 -
108. Sed antequam
respondeam rogo: ad quid hæc tam obscura circumductio, cum potuisset pontifex
tam facile æquivoca de medio tollere, damnando signanter propositionem quæ tot
in authoribus jam tunc temporis inveniebatur expressa, scil. quod liceat sequi
probabilem, relicta probabiliori? At revera pontifex minime nostram sententiam
damnare aut infirmare voluit, sed potius damnatione illa eam roboravit; quia,
proscribendo usum opinionis tenuiter probabilis, verius approbavit usum opinionis
solide probabilis. Hinc respondemus 1° quod merito præfata propositio damnata
fuit, cum generatim licitum faceret usum opinionis probabilis, quando certum
est quod est illicitus in sacramentis conferendis, in pharmacis præbendis, in
sententiis proferendis etc. Resp. 2° quod auctores prædictæ propositionis
immerito volebant (ut colligitur) quod opinio, quantumvis tenuiter probabilis,
adhuc haberet probabilitatem sufficientem ad operandum. Hoc enim sane falsum
est: nam ad prudenter agendum omnino requiritur ut opinio qua utimur sit solide
probabilis idest gravi fundamento munita. Quapropter sicut homo tenuium virium
nequit dici robustus, ita tenuis probabilitas dici gravis et vera. Præterea,
esto aliquis intelligat hanc opinionem tenuiter probabilem adhuc gravem
probabilitatem - 234 -
attingere, etsi in infimo probabilitatis gradu, quia
tamen hic infimus gradus est valde obscurus et dubius, ideo qui hanc opinionem
sequeretur, non haberet ad operandum sufficientem securitatem, sicut contra
bene habet qui utitur opinione certe gravi et absolute probabili.
109. Propositio 4 demum
dicebat: Ab infidelitate excusabitur
infidelis non credens ductus opinione minus probabili. Dicunt igitur: cur
in materia fidei probabiliorem opinionem sequi tenemur, e non in præceptis
divinis? Forte ne opera bona non sunt etiam, ut fides, necessaria ad salutem?
Sed breviter respondeo 1° Falsum est suppositum quod qui habet opinionem
probabiliorem quod nostra religio sit unice vera possit unquam habere opinionem
solide probabilem de suæ sectæ veritate. resp. 2° Jam supra declaratum est
quod, ubi agitur de rebus necessariis necessitate medii ad salutem, non solum
prohibemur uti opinione minus probabili sed etiam probabiliori et
probabilissima; quia in his omnino tenemur sequi non solum probabiliorem sed
etiam tutiorem. Et quæ res magis necessaria ad salutem quam professio nostræ
catholicæ fidei, quæ inter sua dogmata docet eam esse unce veram? Unde cuique
patet lex divina obligans ad amplectendam religionem quæ tutior est. Tanto
magis quia - 235 -
infidelis, licet sua secta appareret ei probabilior, si
debitam diligentiam adhibebit, lumenque necessarium convenienter a Deo
postulabit, profecto nostræ veræ religionis certam obtinebit notitiam, qua
nixus et divino lumine adjutus, deinde assensum veræ fidei præstabit. Cur autem opinio probabilis, sicut in
aliis materiis, non sufficiat in materia fidei, ratio specialissima est, quia
in illis aliis, si forte opinio probabilis invenitur a parte rei, aliena a
veritate, secundum eam operari nullum erit præjudicium: nam peccatum materiale,
etiamsi adsit, ad culpam (ut diximus) non imputatur; in materia autem fidei, si
opinio probabilis falsa fuerit, qui eam contra veritatem sectatur, extra
salutis viam incedet necessario damnandus, sicque ob tale periculum salutis
peccat sine dubio qui illam sequitur.
110. Ex his omnibus
infertur quod si Ecclesia prohibuit posse sequi opinione probabilem in materia
fidei, sacramentorum, judiciorum etc., et proscripsit usum opnionis tenuiter
probabilis; ergo de facto non obscure declaravit usum opinionis graviter
probabilis licitum quidem esse in aliis materiis. Dices: Ecclesia illum
tolerat, non approbat. Sed contra hoc valent ea quæ sub initium attulimus, n. 10,
et præsertim id quod dicit s. Augustinus, epist. 119, ubi:
- 236 -
Ecclesia Dei multa tolerat, et tamen quæ contra fidem sunt vel bonam
vitam nec approbat nec tacet. Valet etiam id quod ait s. Th., quodl. 3, a. 15, dicens:
Illud quod vergit in commune periculum, non est ab Ecclesia sustinendum. Sed
Ecclesia sustinet ut aliqui communiter habeant duas præbedas; ergo in hoc non
est periculum peccati mortalis. At quid magis vergeret in commune periculum
animarum quam libertas sequendi opiniones minus probabiles, si hoc a divina
lege esset prohibitum, et Ecclesia toleraret?
|