- 236 -
Caput
quartum - De probabilitate extrinseca
111.
Rigidæ sententiæ sectatores videntur omnino objicere probabilitatem
extrinsecam, scilicet quæ fundatur in auctoritate dd., nisi ratio persuadeat.
Et hinc provenit ut non raro isti quasdam opiniones libertati faventes
probabiliores dicant quas forte nostri auctores nec etiam probabiles appellare
audent. Ratio est quia qui probabilioristarum nomen præseferunt, nihil facientes
doctorum auctoritates et omnino audacterque deferentes solo proprio judicio,
istud unicum semetipsorum judicem constituunt; quapropter Thyrsus Gonz. in
quodam suo libro, tractans de obligatione - 237 -
sequendi opinionem sibi
probabiliorem, non dubitavit asserere, ut refert p. Paulus Segneri, quod
propositio 3 ab Innocent. XI
damnata, quæ dicebat - Generatim dum
probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvis tenui, modo a
probabilitatis finibus non exeat, confisi aliquid agimus, semper prudenter
agimus - intelligenda sit de probabilitate opinionis alienæ, quæ, omnibus
inspectis, exigua appareret operanti; non autem de opinione propria ipsius, quæ
apud ipsum esset probabilior quam opposita. En usquequo pertingit elatio
probabilioristarum, quod ipsi sequi possint opiniones etiam tenuiter
probabiles, adhuc spreto aliorum judicio, si judicio proprio illæ probabiliores
videantur. Prædicant isti parum æstimandam esse auctoritatem aliorum cum ratio
aliquid non suadet; quia, ut dicunt, actoritas non nisi super ratione fundatur.
Sed hoc, salva pace ipsorum, est incongruenter loqui: nam vel deferre debemus
rationi vel auctoritati. Si rationi, non egemus auctoritate: si auctoritati,
non est opus ratione convinci, aliter ratio, non auctoritas, in nobis prævaleret;
hoc enim est proprium auctoritatis ut, ubi ratio non apparet, ipsa teneat
rationis locum, præsumtionem nobis faciens quod illi quorum auctoritati
innitimur rationem satis probabilem in id habuerint. Ideo s. Augustinus,
- 238 -
l. 3, contra academ. c. 20, dixit: Nulli
dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, authoritatis atque
rationis. Idem s. Augustinus, epist. 18, c. 7, sic
scribit: Neminem cogimus ante dominicam
illam coenam prandere; sed nullì etiam contradicere audemus. Ex quo innuit
s. Doctor existimasse utrumque probabile, scil. licere et non licere ante
sumtionem Eucharistiæ comedere ex auctoritate eorum quos tanti habebat ut
contradicere eis non audebat. Et in l. de utilit. cred., c. 12, docuit non esse
reprehendendos qui authoritatem humanam sequuntur. Hoc confirmatur, imo monetur
in pluribus sacræ Scripturæ textibus: Inclina
aurem tuam et audi verba sapientum. Prov. 22, 17. Inclina, idest audi cum humilitate, magis deferendo auctoritati
sapientum quam judicio proprio. Ne innitaris
prudentiæ tuæ. Prov, 3, 5. Quo inducitur nos magis inniti debere judicio
sapientum quam nostro; alias dictum fuisset potius innitaris; non autem ne
innitaris prudentiæ tuæ. Dicitur etiam in Eccl. 6, 35: In multitudine
presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere.
Ille autem dicitur conjungi sapientiæ aliorum qui auctoritati aliorum ita
defert ut ob illam operetur contra id quod sibi videtur, dicens: In verbo tuo laxabo rete. Non vero se
conjungit auctoritati aliorum qui tunc illam - 239 -
sequitur, quando cum
proprio judicio ipsa concordat.
112. Fatentur autem
ipsi adversarii deferendum esse aliquando auctoritati; nam ipsimet jam vident
nimis intolerabilem esse audaciam illam qua quis vellet omnem auctotitatem
spernere, nisi ratio propria suadeat; sed clamitant arcendos ac comburendos
esse casuistas, et tantum legendos libros sacræ Scripturæ, conciliorum,
sacrorum canonum et ss. Patrum. Attamen non sic loquitur s. Carolus Borromæus
in sua Instructione ad confessarios, ubi ipse illos præmonet legere sedulo
auctores casus conscientiæ tractantes. Non sic s. Franciscus Salesius, qui
hortatur confessarios utique perlegere casuistas, et signanter nominat
probabilistas Toletum et Reginaldum. Non sic denique loquitur summus pontifex
Benedictus XIV in sua bulla Vix pervenit,
super usura, ubi monet in quæstionibus morum plures scriptores examinandos qui
hanc moralem scientiam pertractant. Utinam in sacræ Scripturæ libris,
conciliorum, canonum et ss. Patrum decisas inveniremus quæstiones morales! Quis
ignorat ex ipsis Scripturæ verbis, utpote obscuris, quæstiones ortum habuisse? Quis autem
ignorat ss. Patres pauca de scientia morali tractasse? Ipsi enim, cum eorum
tempore plura dogmata fidei nondum fuissent patefacta et - 240 -
definita, ac
multæ hæreses ebullirent, pene unice in suis scriptis in illud intendebant ut
res fidei elucidarent. Scripserunt aliqua circa mores, sed vel in concionibus
vel in aliis et incidenter et sic modice atque obscure ut non raro, ne erremus,
alios oporteat legere auctores qui illorum sentetias exponant. Bene ideo
notavit Vincentius lirinensis, apud Canum, l.
7, c. 4: Antiqua ss. Patrum consensio non in omnibus divinæ legis quæstiunculis,
sed solum in fidei regula nobis certa, sequenda est. Canones pariter modica
statuerunt circa mores, et hi præcipue maximaque veneratione a nostris
auctoribus jam citantur et suscipiuntur. Multo minus concilia resolutiones
morales edidere, cum præcipuum intentum eorum fuerit hæreses et schismata
exstirpare, ut legitur in concilio constantiensi apud Cabassutium, sect. 39, his verbis: Conciliorum celebratio agri dominici
præcipuæ cultura est, quæ spinas hæresum et schismatum exstirpet.
113.
Cæterum, quam magni facienda sit auctoritas doctorum de re morali tractantium,
vide quid dixerint auctores allati ex n.
93. Præsertim s. Anton., l. 1, t. 3, c. 20, sic scribit: Ex
responsis quæ videntur data ab Alberto magno habetur quod quilibet potest sequi
quamcumque opinionem, dummodo alicujus doctoris magni opinionem sequatur.
- 241 -
Et hanc
regulam antiquitus semper viguisse testantur Humbertus, Nider et alii, ut
asserit p. Segneri in sua epistola de
probabilitate. Præsertim magister Nider, utens verbis Bernardi a
Claromonte, in consol. tim, consc., 3
part., c. 12, sic ait: Ex quo opiniones sunt inter magnos, et
Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat quis quam voluerit, dummodo
judicium in hoc resideat per prædicta eorum saltem quos reputat peritos.
Etenim ex l. Si quis, § de fide edit. in
Glossa, ff. de edendo etc., habetur: Tanto
validior est probatio, quanto quis majori nititur auctoritate. Innocentius
IV in c. Suas, de simonia, adnotavit:
Non peccat mortaliter qui sequitur
intellectum alicujus gravis auctoris; dummodo tamen error versetur circa
subtilitatem legum. Per illam autem subtilitatem
legum intelligitur, juxta Panormitanum, dictum aliquod legis circa quod non
bene discernitur inter duos oppositos interpretes legis quis verum dicat. Idem
pariter legitur in tabula aurea s.
Thomæ, quam ejus interpretes ediderunt: Auditor
diversorum magistrorum tenentium contrarias opiniones potest sequi quam velit,
nisi aliter determinetur esse contra fidem ab Ecclesia. Nec obstat textus
quem opponunt contrarii s. Thomæ, in
quodl. 3, art. 10, qui dicit: Respondeo: dicendum quod diversæ opiniones
- 242 -
doctorum s. Scripturæ, si
quidem non pertineant ad fidem et bonos mores, absque periculo auditores
utramque opinionem sequi possunt; tunc enim habet locum quod Apostolus dicit ad
Rom. 14, 5. Unusquisque
in suo sensu abundet. In his vero quæ
pertinent ad fidem et bonos mores, nullus excusatur, si sequatur erroneam
opinionem alicujus magistri; in talibus enim ignorantia non excusat.
Hucusque adducit verba d. Thomæ Genettus, tr.
1, c. 2, qu. 19. Sed tæduit eum alia sequentia verba referre, quia forte
illa ipsi non arridebant. Subjungit tamen Angelicus: Alioquin immunes a peccato fuissent qui sequuti sunt opinionem Arii,
Nestorii etc... Nec potest excusationem habere propter simplicitatem auditorum,
si in talibus erroneam opinionem sequatur. In rebus enim dubiis non est de facili præstandus assensus; quinimo, ut
Augustinus dicit, in l. 3 de doctr. christ., consulere debet quis regulam
fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiæ authoritate percepit.
Qui
ergo assentit opinioni alicujus magistri (nota) contra
manifestum Scripturæ testimonium vel contra id quod publice tenetur secundum
Ecclesiæ auctoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Idem iisdem
verbis docet s. Bonav., quodl., qu.
4, art. 10, dicens: Qui assentitur opinioni alicujus
- 243 -
magistri contra manifestum
Scripturæ testimonium, sive contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ
authoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Quibus verbis clare
docent hi ss. dd. recte nos posse sequi opinionem doctoris quæ non adversetur
Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritati. Et revera, si ego minus doctus sententiam
sequerer d. Thomæ, contra rationem quæ mihi probabilior videretur, quis neget
quod prudentius agerem, si, mea, opinione suspensa, tantæ auctoritati deferrem?
Nam (ut supra retulimus) docet ipse s. Thomas, 2 2, qu. 4, art. 8, ad 2:
Aliquis parvæ scientiæ magis certificatur de eo quod audit ab aliquo
scientifico quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Qua de re
male ego operarer, si quandam opinionem sequi vellem quæ communiter ab
auctoritatibus rejicitur, etiamsi illam judicio meo directo probabiliorem
existimarem; deberem potius tunc, meo judicio suspenso, ex judicio reflexo
opinionem oppositam aliorum sequi. Si ergo, ad proprium judicium directum
corrigendum, uti debemus judicio reflexo aliorum dd. ne ruamus in excessum
laxitatis; cur, contra, ne ruamus in excessum laxitatis; cur, contra, ne ruamus
in excessum rigiditatis, uti non possumus judicio reflexo, proprio directo
suspenso? Utrumque periculosum est, nimis laxare et nimis obstringere
conscientias; imo - 244 -
damnosior est rigiditas quam laxitas, juxta id quod
dicit s. Bonaventura: Cavenda est
conscientia nimis larga et nimis stricta: nam prima generat præsumtionem,
secunda desperationem; prima sæpe salvat damnandum, secunda contra damnat
salvandum. Ita s. Bonavent., Comp.
theol. verit., l. 2, c. 32, n. 1.
114. Fatemur quidem
quod nulla opinio potest esse extrinsece probabilis, nisi ex intrinseco, nempe
ex ratione sit etiam vere probabilis; sola enim ratio probabilitatem opinionum
constituit. Sed probabilitas extrinseca ex auctoritate dd. tanti
roboris est ut æquiparetur aliquando probabilitati intrinsecæ rationis,
præsumtionem certam faciens quod dd. illi qui opinionem aliquam docuerint,
rationibus innixi, rei veritatem perpenderint. Hocque expresse docuit s.
Thomas, 1 p., q. 1, a. 8, ad 2, ubi: Tamen sacra
doctrina utitur... auctoritatibus aliorum dd. Ecclesiæ, quasi arguendo ex
propriis, sed probabiliter.Quo clare docet s. Doctor quod auctoritas dd. fundat veram
probabilitatem intrinsecam. Et hinc bene notavit Croix, l. 1, n. 365: Prudenter præsumi potest quod adsit
probabilitas intrinseca ubi multi auctores satis noti aliquam opinionem tuentur:
minime enim censendum est eos temere et sine gravi fundamento loqui. - 245 -
115.
Quando autem et quomodo possumus inniti auctoritate extrinseca doctorum,
sequentibus regulis declaratur.
Regula
I. Non est cujusque judicare de opinionum probabilitate, sed tantum (ut
sapienter advertit p. Cardenas) viri docti et in re morali versati; pluries
enim (bene ait Granadus) viris ingeniosis sed parum in scientia morali eruditis
videtur evidens quod periti falsum existimant.
116.
Regula II. Auctoritas paucorum dd. qui ex professo quæstionem aliquam
discutiunt præferenda est dictis plurium aliorum qui obiter de illa scribunt,
ut docent Melchior Canus, de locis theol.
l. 8, c. 8, et Castrop., to. 1, tr. 1, d. 2, p. 1, n. 10, cum Azor. et Bonac. Unde Canus ait: Plurium auctoritas obruere theologum non debet: sed si paucos viros,
modo graves, secum habeat, poterit sane adversum plurimos stare; non enim
numero hæc judicantur, sed pondere. Hinc dicunt Azorius, to. 1, l. 2, c. 17, q. 7; Castrop., l. c., n. 12; Vasq., 1 2, d.
62, c. 4, n. 13; Sanch., dec. c. 9,
n. 16; Torres, de fide, d. 55, dub. 5; Reg., l. 13, c. 10, n. 93; et Tapia, l. 1, catech. mor., q.
8, n. 11, a. 14, cum Nav., Sylvest., Ang., Valent. et Montes. ex d. Thoma, quodlib. 3, a. 10, quod aliquando, licet raro, auctoritas unius doctoris
poterit - 246 -
constituerem opinionem probabilem et adhuc probabiliorem
contra communem aliorum, si auctor ille sit valde doctus, probus et prudens,
nec novitatum amans, et utriusque partes sedulo librarit validamque rationem
adducat; modo (adderem) illa non fuerit ab aliis sufficienter soluta nec
animadversa. Neque huic obstat propositio 27 damnata ab Alexand. VII,
quæ dicebat: Si liber sit alicujus
junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet rejectam
esse a sede apostolica tamquam improbabilem. Hoc enim dicunt Viva super
dicta proposit. n. 6, Croix, l. 1, n. 155, et Bonac., cap.
2, qu. 11, intelligendum esse si
opinio sit cujuslibet auctoris, non vero si auctor sit omni exceptione major et
rationem afferat quam alii non considerarint aut satis non solverint, et e
contrario ipse commode solvat rationes oppositas; tunc enim dicunt posse
censeri probabilem illius sententiam, licet sit contra communem. Et idem docuit
s. Angustinus, lib. 3, c. 4 (ut advertit Christianus Lupus, loco supra cit.) affirmans aliquando
sententiam unius magni doctoris bene posse esse probabilem contra communem,
licet recte advertat hoc non facile credendum. Addunt insuper Viva, n. 11, Croix, n. 325, et Ronc., c. 2, q. 1, cum s. Antonin., quod si aliquis
magnus theologus - 247 -
testetur aliquam opinionem esse probabilem, jam
reddit nos moraliter certos de illius probabilitate.
117.
Regula III, quam tradit Sanchez, dec. l.
1, c. 9, n. 11 et de Matrim., l.
7, d. 92 ex n. 15, et quæ maxime adverti debet, est, quod, cum apparet pro
aliqua sententia quædam ratio vel auctoritas convincens cui nulla adæquata
responsio superesse videtur, tunc opinio contraria non potest haberi ut probabilis;
nam bene ait Croix, l. 1, n. 369, quod aliquando potest alicui
docto occurrere aliqua ratio tam firma, ab aliis non animadversa, quæ omnem
excludat contrariam probabilitatem. Ac proinde ibidem addit: Quamvis adamittant indoctum sequi posse
opinionem data a doctis, doctus tamen tenetur examinare rationes, nisi prudente
præsumat ab illis examinatas. P. Paulus Segneri pariter in sua epist. de probabilitate inquit quod, si
quinque doctores auctoritate pollentes aliquam teneant opinionem, etiam contra
communiorem aliorum, posses eorum auctoritati acquiescere, quamvis ob rationes
intrinsecas opinio opposita probabilior tibi videretur; modo (recte addit)
rationes illas non ita disertas et convincentes judicares ut dubitandi locus
tibi non remaneret. Ex alia parte etiam advertendum est id quod dicunt Sanch.,
Palaus, Vasq., Sayr., Pasq. etc., cum Boss., - 248 -
t. 1, p. 1, tit. 1, § 16, n. 84, nempe quod
si appareat in contrarium ratio insolubilis, non illico fit ut opinio opposita
deseri debeat vel damnari ut improbabilis, si judicetur ratio illa satis solvi
posse ab aliis dd. gravibus antiquis et modernis eam sententiam docentibus.
Insuper Terillus, in reg., qu. 29, n. 90, sic loquitur: Si viro docto solum præsentatur quod plures
teneant utramque partem, non erit tutus, si sequitur partem minus tutam, sed
vel scire debet qualitatem doctorum, ut sine investigatione eorum sententiam
accipiat, vel tenebitur ipse rationes investigare. Sic denique concludit
Croix: Si, examinatis utrinque
rationibus, nec appareat veritas, sed utraque pars habeat grave motivum, quis
sequi potest quam volet.
118.
Sedulo igitur semper advertendum quod auctoritas scriptorum non ex multitudine
sed ex eorum gravitate æstimari debet; ita ut paucorum vel etiam unius doctoris
speciali scientia ac pietate præditi auctoritas aliis pluribus aliquando
præferenda sit: non enim eodem modo inniti possumus auctoritate aliquorum
auctorum, puta Caramuelis, Zanardi, Jo. Sancii,
Leandri, Martini a s. Joseph, Dianæ, Antonii a Spir. Sancto, Tamburini,
Pasqualigi et aliorum, qui licet docti et probi ac bono fine ducti fuerint (non
enim mala fide tradidisse ea quæ - 249 -
scripserunt fas est suspicari),
tamen incaute in pluribus opinionibus nimis benignitati indulserunt, sicut
innitimur auctoritate Suarii, Soti, Azorii, Cani, Sylvii, Cajetani, Bannez,
Navarri, Paludani, Toleti, Sylvestri, Lessii, Sanchez, Angeli, Vasquez,
Armillæ, Valentiæ, Laymanni, Molinæ, de Lugo, Castropalai, Bonacinæ, Emm. Sa,
Pontii, Cabassutii, continuatoris Tournely, Roncaglia, Salmaticensium,
Petrocorensis, Abelly, Cardenas, Coninkii, Gammachæi, Isamberti et aliorum,
quorum scientia quanta sit, undique prospecta est; præter d. Thomam, d.
Bonaventuram, d. Antoninum aut Scotum, quorum auctoritas aliis equidem præponi
debet. Advertit insuper Croix, l. 1, n. 165, quod hujusmodi aa. classici,
etiam cum citantur ab aliis aa. qui sunt satis noti, scientia et fidelitate,
communiter loquendo, bene possunt constituere probabilitatem alicuijus
opinionis.
119. Demum pro hujus
dissertationis conclusione vellem ut lectores benevoli animadverterent quantum
claritatis et ponderis principia benignæ nostræ sententiæ præseferant: quæ si
adversarii bene intelligerent aut intelligere vellent, utique non frustra clamitarent,
vocantes auctores nostros casuistas laxos, cæcos ducentes cæcos, mortuos
sepelentes mortuos, excusationies in peccatis - 250 -
excusantes, magistros
prurientes auribus, placentia loquentes, moralis christianæ corruptores,
vetustam Ecclesiæ disciplinam evertentes, ad perditionem per latam viam
deducentes, aliisque similibus conviciis hujusmodi viros doctrina ac pietate
insignes insectantes.
Nec advertunt in quot et quos laqueos
seipsos aliosque per eorum rigidas sententias tam periculose injiciant. Dixi sententias: nam probabilioristæ ex
nostris principiis et rationibus valde agitati et constricti, huc illuc
divertentes, in varias et valde discordes sententias discesserunt. Alii enim cum p. Wigandt et Natali de
Alexandro admittunt opinionem probabiliorem libertati faventem, modo nitatur
fundamento quod sit gravior ratione opposita. Alii cum Juenino admittunt
opinionem probabiliorem si hauriatur ex Scriptura et traditione, non autem si
ex ratione aut doctorum auctoritate. Alii apud ipsum Jueninum admittunt in jure
positivo, non autem in jure naturali. Alii denique cum Fagnano et Habert
fidelium conscientias ita coarctant ut inter opiniones probabiles eas tantum
sequi possint, quas, omnibus et singulis rationibus se auctoritatibus
perpensis, moraliter certas et a formidine immunes cognoverint: quod idem est
ac omne probabilitatis pondus nomenque abjicere, homines cogendo ad operandum
ex sola certitudine; - 251 -
ex quo quis non videt quam salutis viam
perdifficilem reddant? Eo magis quia ipsi probabilioristæ, licet se jactent
veritatis sectatores, tamen (ut diximus) in designando probabilioris sententiæ
usum ita dissident et principia tam inter se diversa adstruunt ut veritatis
inveniendæ viam penitus intercludere videantur. Et quomodo suis ipsi conscientiis
consulere possint nescio: ii præsertim qui confessarii munus exercent, cum,
juxta eorum communem sed improbabilissimam sententiam, toties sine absolutione
teneantur dimittere poenitentes vere contritos ac propria peccata confessos,
probabili, imo quandoque probabiliori opinione suffultos, eo quod omnem
contrariam formidinem vincere et sufficienter deponere ipsi forte non
potuerint. Fateor quod ipse minime capere valeo quomodo possint hi divinæ legis
custodes animarumque salvatores id exsequi sine ulla formidine, cum sit
communis et certa sententia apud doctores, tam modernos quam antiquos (ut
vidimus n. 105 et 106), quod confessarius sub gravi tenetur absolvere poenitentem
sufficienter dispositum, postquam mortalia peccata ille est confessus, quia
poenitens tunc habet jus certum ad absolutionem.
120. Cæterum, antequam
nostræ dissertationi finem ponamus, precari vellemus tyrones qui in morali
scientia institui cupiunt - 252 -
ad ministerium salutis animarum quod licet
rigidam sententiam sectari velint, nostros auctores legere non dedignentur. Non
enim sufficit ad theologiam moralem comparandam eos tantum libros forte
gallicanorum pervolvere qui, eruditionis specimen præseferentes, in generalibus
principiis totam hujus longæ artis seriem consistere putant, necessariis
quæstionibus dubiisque prætermissis celebriorum auctores, nostræ sententiæ
auctore elate et inepte despicientes. Quapropter hoc animadvertendum credimus,
quod ii qui tantum Genetti, Natalis, Haberti aliorumque hujus generis auctorum
lectione contenti sunt non facile se existiment ad arduum confessarii munus
sufficientes, nam certe non erunt. Quidam asserunt satis esse notitiam
principiorum: prorsus falluntur; principia enim pauca sunt et nota cuique vel
primis rei moralis rudimentis imbuto. Maxima quippe hujus scientiæ difficultas
in hoc consistit ut principia ad casus particulares bene applicentur, et
diversimode, prout diversæ occurrunt circumstantiæ, ex quibus resolutionum
pendet variatio. Hocque utique est in quo auctores nostri laborant, ut ex
principiis particulares resolutiones deducant; et ideo versantur in pluribus
dubiis enucleandis, tot voluminibus practicas quæstiones fuse pertractantes, de
quibus probabilioristæ - 253 -
nec mentionem quidem facere dignantur, undique
declamando futile quiddam esse hos pueriles casusculos agitare. Sed negare non
possunt quotidie difficiles et novos casus accidere; ac propterea adeundi sunt
auctores illi in quibus hi casus discussi inveniuntur. Et cum antiprobabilistæ
teneantur debitam adhibere diligentiam ut probabiliorem sententiam perquirant,
non minus ab ipsis quam a probabilistis perlegi debent hi casuistæ, apud quos
non solum probabiles sed etiam probabiliores opiniones propugnatæ reperiuntur.
121.
Quisque sibi suadeat moralem theologiam nonnisi longo labore addisci, pro qua
certe non sufficit aliquam percurrere summulam earum quæ circumferuntur. Porro
moralis scientia non solum est necessaria christianæ reipublicæ, cum ex ea
pendeat bonum regimen animarum, sed etiam valde difficilis; tum quia ipsa
generalem notitiam requirit omnium aliarum scientiarum, officiorum et artium,
tum quia tot diversas et inter se dissitas materias complectitur, tum quia
constat in magna parte tot legibus positivis, quæ non ita facile, sicut apud
casuistas, relatæ inveniuntur, et maxime apud recentiores, cum hujusmodi
sanctiones in dies prodeant. Hinc sapientissime n. ss. p. regnans Benedictus
XIV in bulla Apostolica, n. 19,
- 254 -
in bullar. tom. 3, § 21, monet: Cum moralis theologia tot tantasque quæstiones quæ a sacrorum canonum
et apostolicarum costitutionum notitia pendent complectatur, ut ardua plane res
sit posse aliquem omnia simul bene nosse atque illico nodos quoscumque
dissolvere, ut ii solent qui eminenti scientia præfulgent, sat igitur erit si
inferioris notæ confessarii, ope librorum quos consulant, difficiliora quædam
rite expediant etc. Cum igitur aut difficilior aut nova
quædam facti species ad confessarium defertur, ideoque libros evolvere illi
necesse sit, non sine sobrietate ac librorum delectu id agendum. Tum, postquam dixit ex Alexandro VII
quosdam aa. ingenio luxuriantes in plures opiniones laxas irrepsisse, subdit: Sat erit confessarios monuisse ut in re
dubia propriæ opinioni non innitantur, sed, antequam causam dirimant, libros
consulant quamplurimos, eos cum primis quorum doctrina solidior, ac deinde in
eam descendant sententiam quam ratio suadet, et firmat auctoritas. Ita
pontifex, non vero, ut aliqui malunt legere, nempe: Illam amplectantur sententiam cui magis suffragari rationem et auctoritatem favere
cognoverint: ex quo contendunt probare pontificem probabiliora sequenda
declarasse; alioquin si sic legeretur, minime cohæreret illud cui papa deinde
se - 255 -
remittit, subdens: Nec aliud
sane docuimus in nostra encyclica super usuris, ord. 143, in bullar., tom. 1, ubi § 8 ita scripsimus: Suis privatis
opinionibus ne nimis adhæreant, sed, priusquam responsum reddant, plures
scriptores examinent qui magis inter coeteros prædicantur; deinde eas partes
suscipiant quas tum ratione tum auctoritate plane confirmatas intelligent.
Idipsum modo repetimus. Ubi nota quod tò magis non apponitur quoad suscipiendas
partes, sed quoad examinandos scriptores qui magis prædicantur.
Itaque studiosos adolescentes hortamur
qui tantum munus excipiendarum confessionum aggredi intendunt ut nostros prius
auctores sedulo legant et inde quisque suam rigidam aut benignam sententiam
quam mavult sequatur. At si quis rigidam tenere eligat, advertat, ne erga
fidelium animas amarum zelum exerceat, qui potius in earum perniciem et
laqueum, ut superius ostendimus, quam in salutem et utilitatem cedat; eas ita
adstringendo, ut nonnisi id quod moraliter certum aut probabilius sit agere
valeant, omni formidine gravi exclusa. Quod quis non videt quot et quantis
periculis anxietatibus et angustiis, inter hujus sæculi caligines, pænitentes
miserrime premat et angat; cum eos, pro materiali peccato vitando, quod Deus
quidem non punit, in formalia crimina sæpe - 256 -
injciat: tot enim ex
humanis divinisque legibus dubia etiam sapientibus insurgunt, ut probabiliora
sine culpa seligere pene impossibile videatur. Illud sane probabilioristis
evenire solet quod aut auctores nostros ignorant, Genetto, Alexandro cæterisque
similibus acquiescentes, et hi pluries in dubiis decidendis, plusquam licet,
liberi sunt: probabiliores non raro existimantes opiniones quæ apud nos forte
nulla probabilitate nituntur: aut vero nostrorum libros pervolverunt, et hi,
variorum dubiorum ambagibus territi, cum formidinem deponere satis non valeant,
ad tutiorismum ut plurimum declinant, sicque divinis humanisque præceptis multa
alia superaddunt, et seipsos ac fidelium conscientias periculose illaqueant.
Fatemur equidem et nos de eorum numero aliquando ab initio fuisse, et pro rigida
sententia non parum contendisse, antequam auctores legissemus contrariæ
sententiæ. Sed postmodum, cum benignam sententiam intelleximus communiter
teneri a quamplurimis magnæ probitatis et sapientiæ viris (et præcipue ab
illustrissimo et doctissimo magistro me d. Julio Torni), hinc ejus momenta
accuratius perpendimus, et rigidam sententiam animadvertimus non solum paucos
habere patronos et sequaces, et hos magis forsitan speculationibus quam
excipiendis confessionibus - 257 -
deditos; sed etiam parum probabilem,
attentis principiis, et insuper undequaque difficultatibus, angustiis ac
periculis vallatam. E converso, sententiam benignam tum communiter recipi, tum
opposita longe probabiliorem esse, imo et probabilissimam atque juxta plures
non sine valde gravi fundamento moraliter certam deprehendimus: quaproter omnia
hæc a pristina sententia nos detruserunt. Cæterum, quisque in suo sensu
abundet; sed nemo quod a Deo aut ab Ecclesia injudicatum est judicare præsumat,
ut ab adversariis fit audacter, undique declamando contra nostram sententiam,
quam appellant falsam scandalosam, laxitatum fontem, Ecclesiæ perniciem,
aliisque similibus conviciis inficiantes: sed neminem latet quod declamationes
aliquorum nimis excedentes non raro proveniunt potius ex penuria quam ex copia
rationum. Maximum autem nobis solatium sit quod ante probabilioristarum
tribunal non sistendi erimus, sed ante tribunal Christi, ejusque judicium
expectamus, qui solum transgressores legum illarum damnat quarum ipsis ex
divino Verbo aut ex Ecclesiæ declaratione certa pervenit notitia; non autem
earum quæ ex tenebricosis confusisque hominum mentibus emanant cujusmodi forent
tot opiniones quas tamquam leges servari nostri adversarii nimis injuste
- 258 -
exigunt, quamplurima nova mandata ac præcepta effigientes quæ Deus
numquam imponere decrevit; eaque tam multiplicia et inter se dissidentia
proponuntur, quot et variæ cogitationum species in hujus sæculi tenebris
humanis mentibus obveniunt. Porro æquum et divinæ benignitati valde conforme
videtur nequaquam arguendos homines qui opiniones rationabili fundamento
innixas secuti fuerint, postquam debitam adhibuerint diligentiam,
invincibilique ignorantia laborantes, veritatem assequi non valuerint.
vivat jesus, maria, joseph.
|