| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
§ 1 - Exponitur prima ratio: Quia lex dubia non obligat. 18. Prima igitur ratio est quia lex dubia non obligat; in dubio enim legis possidet libertas. Hæc ratio valde urget, et difficulter unquam ab adversariis ipsa solvi poterit; unde longius in ea immorabimur ut ipsius firmitas agnoscatur. Certum est non dari peccatum, nisi adsit legis prævaricatio, ut patet ex illo Davidis: Prævaricantes existimavi omnes peccatores terræ. Ps. 118, 119. Et ex alio d. Pauli, Rom. 7, 7: Non cognovi peccatum nisi per legem. Unde idem Apostolus, Rom. 4, 15, dixit: Ubi non est lex, nec prævaricatio. Quem locum s. Augustinus cap. 7, commentans ait: Concupiscientiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Lex autem, ut obliget, debet esse certa: Erit autem lex manifesta; ait s. Isidorus in c. Erit autem, dist. 4. Et sic pariter probatur ex cap. Cum jure 31, de off. et pot. jud. delegat., ubi legitur: Nisi de mandato certus exstiteris, exsequi non cogeris quod mandatum. Lactantius, l. 3 inst., c. 21, ait: Stultissimi est hominis præceptis eorum velle parere quæ utrum vera aut falsa sint dubitatur. S. Leo, cap. Sicut quædam, dist.14, docet: In his quæ vel dubia fuerint vel obscura id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis contrarium, nec decretis ss. PP. inveniatur adversum. S. Thom., quodl. 14, de veritate, a. 3: Nullus ligatur per præceptum aliquod, nisi mediante scientia illius præcepti. Hinc habetur pro omisso quod non est declaratum in lege, ex l. Quicquid, ff. de verb. oblig.: Quicquid adstringendæ obligationis causa dictum, id, nisi palam exprimatur, omissum esse intelligendum est. Et ideo habetur ut permissum quicquid a lege vetitum non invenitur, ut docet d. Thomas, in 4, d. 15, qu. 2, a. 4, ad 2 et 9, ubi: Illud dicitur licitum quod nulla lege prohibetur. Idem habetur in l. Necnon, ff. Ex quibus caus. maj. etc., ubi: Omnia sunt permissa per legem quæ prohibita non inveniuntur. Et huic conformatur l. Viri, § Sin autem, c. de caduc. toll., in qua sic habetur: Lex, si aliud voluisset, expressisset. Hinc ajunt celebres jurisperiti (vide Menoch., cons. 30, n. 8) præsumi legem noluisse imponere id quod non expressit cum facile exprimere potuisset. Ex his omnibus bene deducit Perez quod qui de legis exsistentia dubitat, certe non ligatur a lege; certum est enim Deum libertatis dominium homini concessisse ut agere posset omnia quæ a divina lege non prohibentur, tu ex eod. Apost. 1 Cor. 7, 37: Potestatem autem habens suæ voluntatis. Hinc ait Sanchez, de Matrim., d. 41, n. 36: Quoties dubium est an impositum sit præceptum naturale, divinum vel humanum de aliqua re, non obligari dubitantem; quia, donec constet de præcepto, possidet voluntatis libertas. Idque confirmat n. ss. p. Benedictus XIV, notif. 13, etiam indefinite loquens, his verbis: Non si debbono porre ligami quando non v’è una chiara legge che gl’imponga. In dubio enim an adsit lex aliquid vetans, lex est probanda; adeo ut, si tibi insurgat dubium an aliqua actio tibi sit vetita, non teneris discutere argumenta pro tua libertate, sed potuis argumenta pro obligatione legis. Unde Melchior Canus, rel. 4, de Poenit., p. 4, qu. 2, prop. 3, sic impugnat sententiam Scoti et aliorum obligatium peccatores ad actum contritionis in quolibet die festivo: Jus humanum nullum est aut evangelicum quo hoc præceptum asseratur; proferant, et tacebimus. Item n. 5 subdit: Quoniam ignoro unde ad hanc opinionem, dd. illi venerit, libere possum, quod non satis explorate præceptum est, negare. Hinc Suarez, disp. 12, se. 6, de consc. prob., ad nostrum propositum sic ait: Præterea, existimo illam rationem sufficientem, quia quamdiu est judicium probabile quod nulla sit lex prohibens actionem, talis lex non est sufficienter proposita homini; unde cum obligatio legis sit ex se onerosa et quodammodo odiosa, non urget donec certius de illa constet. Neque contra hoc urget aliqua ratio; quia tunc revera non est contraria pars tutior quoad conscientiam, neque ibi est aliquod dubium practicum nec periculum. Recte dicit partem contrariam pro lege tunc revera non esse tutiorem, cum verosimiliter tunc non exstet lex obligans. 19. Huic argumento conveniunt jus tam civile quam canonicum; nam in l. 192 de reg. jur. dicitur: In re dubia benignam interpretationem sequi non minus justus quam tutius. In reg. autem 30 de reg. jur. in 6habetur: In obscuris minimum est sequendum; exemplo legati dubii ab hærede solvendi. Item in reg. 65 ibid. legitur: In pari causa melior est conditio possidentis. Item in reg. 15 dicitur: Odia restringi, favores convenit ampliari. Per tò odia certe intelligitur omnis onerosa obligatio; at quænam est obligatio onerosior quam obligatio abstinendi ab aliqua actione probabiliter licita sub peccato et poena æterna? Præterea, in c. fin. de transact. sic habetur: In his vero ubi jus non invenitur expressum procedas æquitate servata, semper in humaniorem partem declinando. Item S. Leo papa in epistola 92 ad Rusticum narbon. (relata in c. Sicut quadeam, dist. 14) sic loquitur: In iis quæ vel dubia fuerint aut obscura id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis nec decretis ss. Patrum invenitur adversum. Hæc omnia sat clare ostendunt legem dubiam non obligare. Hinc docuit s. Antonin., p. 1, tit. 3, c. 10, § 10: Inter duram et benignam circa præcepta sententiam benigna est potius, cæteris paribus, interpretatio facienda. Et licet sanctus achiepiscopus hic loquatur pro scrupolosis, tamen non posset quidem eis hanc regulam tradere, si in dubiis duram partem omnes amplecti teneremur. Ita etiam loquitur Martinus de Prado, in præf. ad quæst. mor., n. 4, punct. 2, quem plurimi faciunt ipsi adversarii: Ut verum fatear, cum pro neutra parte aliquod convincens qua parte stet veritas affertur, curabo opiniones benigniores amplecti vel earum probabilitatem indicare, cum animarum salus impediatur (ut notatur in Glossa const. ord. præd.) nimia austeritate in opinionibus; terrentur enim homines ex hoc in tantum ut salutem negligant: quapropter relaxanda est quantum fieri potest rigidas. 20.Hinc quando dicunt adversarii non esse licitum sequi opinionem faventem libertati adversus legem, patenter errant in terminis; nam quotiescumque adest lex aliquid vetans, omnino rejicienda est opinio liberati favens, sed prius tunc probanda est exsistentia legis. Exemplo res clarior fiet. Lex est quod in diebus festis opera servilia sint illicita; qui autem censeret in die festo licitum esse depingere, fortene censeret licitum esse pingere contra legem? Certe nequaquam; revera enim censeret ipse quod pingere non sit opus servile. Quare qui contrarium teneret, scilicet quod pingere opus servile sit, male argueret, si diceret non esse licitum pingere quia esset contra legem: hoc enim asserere non posset cum dubitatur an adsit lex pingere vetans vel non. Potius dicere deberet opinionem contrariam militare non contra legem sed contra sententiam eorum qui adstruunt quod in eo casu adsit lex pingere vetans. Et tunc sequens opinionem pro libertate, etsi minus probabilem, ageret non contra legem sed contra sententiam asserentem adesse legem. Denique vellent fautores rigidæ sententiæ mundum obstringere ad observandas tamquam leges omnes illas innumerabiles opiniones quas probabiliores ipsi esse arbitrantur. Fautores autem benignæ sententiæ volunt leges servari ut leges, opiniones autem ut opiniones, quæ numquam vim legis habere possunt. Utinam chiristiani leges certas servarent quin eis addantur incertæ! Sicut enim Deus præcepit nihil a lege auferendum, ita nihil addendum, ut Deut. 4, 2: Non addetis ad verbum quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. 21. Deinde hic consequenter peto ab adversariis ut indicent (si possunt) ubinam legem hanc esse scriptam invenerint, quod teneamur inter opiniones probabiles probabiliores sequi. Hæc lex quidem prout universalis deberet omnibus esse nota et certa; at quomodo ista lex certa dici potest, cum communis sententia dd., saltem longe major illorum pars, post tantum discrimen, absolute asserant hanc legem non adesse? Usquedum igitur de tali lege dubitatur, opinio quod adsit hæc lex sequendi probabiliora, quamvis alicui videatur probabilior, numquam tamen lex dici poterit, sed appellanda erit mera opinio, utpote ex fallibili motivo deducta, quæ vim nequaquam habet ut lex obligandi. 22. Idque clare confirmant d. Thomas et d. Antoniunus; nam d. Thomas in quodlib. 9, art. 15, sic ait: Respondeo, dicendum quod omnis quæstio in qua de peccato mortali quæritur, nisi expresse veritas (nota) habeatur, periculose determinatur; quia error quo non creditur esse mortale conscientiam non excusat a toto, licet forte a tanto. Error vero quo creditur esse mortale quod non est mortale ex conscientia ligat ad mortale. Præcipue autem periculosum est ubi veritas ambigua est, quod in hac quæstione accidit... In jure namque divino non invenitur determinata expresse. Ergo docet s. Doctor quod ubi veritas expresse determinata non invenitur, nihil debet de peccato mortali damnari. Nec obstat quod ibi d. Thomas neque excusat eum qui sequitur opinionem libertati faventem ubi veritas est ambigua. Huic enim respondet d. Antonin., p. 2, tit. 1, c. 11, sic dicens: Notandum est quod dicit s. Thomas in quadam quæstione de quodlibetis quod quæstio in qua agitur de aliquo actu utrum sit peccatum mortale vel non, nisi ad hoc habeatur auctoritas expressa Scripturæ sacræ aut canonis Ecclesiæ vel evidens ratio, nonnisi periculosissime determinatur. Nam si determinet quod sit ibi mortale, et non sit, mortaliter peccabit contrafaciens, quia omne quod est contra conscientiam ædificat ad gehennam. Si autem determinatur quod non sit mortale, et est, error suus non excusabit eum a mortali. Sed hoc secundum videtur sane intelligendum quando erraret (nota) ex crassa ignorantia: secus si ex probabili, puta quia consuluit peritos in tali materia, a quibus dicitur illud tale non esse mortale; videtur enim tunc in eo esse ignorantia quasi invincibilis, quæ excusat a toto. Et hoc quantum ad ea quæ non sunt (rursus nota) expresse contra jus divinum vel naturale vel contra articulos fidei et decem præcepta, in quibus ignorans ignorabitur. Docet igitur sanctus achiepiscopus, juxta d. Thomam, tunc aliquem peccare sequendo opinionem libertati faventem quando illa est expresse contra jus divinum ut naturale aut contra Ecclesiæ canonem vel evidentem rationem: ita ut erraret ex ignorantia crassa, supponente negligentiam culpabilem quæ facile vinci poterat; secus si ex ignorantia probabili, quia tunc esset illa invincibilis, et ideo a toto excusaret. Præterea, idem d. Antonin. ibid. subdit: Et si diceretur hìc esse usuram, et usura est contra decalogum; respondetur: sed hunc contractum esse usurarium non est clarum (nota), cum sapientes contraria sibi invicem sentiant. Ergo ubi lex non est clara, sed de ea sapientes disceptant, ipsa non obligat. 23. Hæc prima ratio, utpote valde urgens, ut diximus, multum adversarios angit; ideo eam conantur pluribus objiectionibus evertere. Objiciunt 1° et sic dicunt: omnis actio, ut sit honesta, conformanda est legi æternæ. Quomodo igitur potest aliqua actio esse honesta, si minus probabiliter conformis æternæ legi apparet? Huic objectioni opus est fuso calamo respondere; hæc enim responsione fit satis fere omnibus aliis oppositionibus quæ fiunt contra benignam sententiam. Duas in Deo oportet leges æternas distinguere: unam absolutam per se, alteram per accidens, ut distinguit doctissimus Terillus, de probab., quæst. 28, n. 18, pag. 557, sive unam antecedentem, alteram subsequentem, ut alii distinguunt. Lex antecedens sive per se disponit circa res independenter ab errore mentis humanæ. Lex vero subsequens sive per accidens ordinat circa res dependenter ab errore. Unde dicendum quod Deus per legem antecedentem præcipit talia observari, per subsequentem vero non vult eos adstringi nec comprehendi qui in invincibili ignorantia legis versantur. In summa, vult Deus homines teneri ad suas leges secundum quod sunt in eorum conscientia. Exemplo res patebit. Lex divina prohibet viris accessum ad non suas; numquid hæc lex comprehendit virum qui, dubius de valore sui matrimonii contracti, reddit debitum mulieri petenti, quamvis reddendo revera accedat ad alienam? Nequaquam; imo ille in tali dubio tenetur accedere, ut habetur in c. Dominus, de secund. nupt. Hinc clare infertur quod licet adsit lex absoluta sive antecedens quæ præcipit non accedere ad alienam, adest tamen alia lex subsequens sive per accidens, scilicet ex suppositione dubii, ordinans eo casu redditionem debiti mulieri petenti, quamvis non suæ. Unde patet quod tametsi accessus ille ad non suam non videatur per se conformis legi antecedenti, tamen utique conformis est legi subsequenti, qua Deus jubet reddi debitum; et ideo vir, formando sibi dictamen prudens, nempe quod eo casu teneatur reddere, reddendo nec etiam materialiter peccat contra legem antecedentem, quæ pro illo casu non est lata; nam peccare contra legem est contravenire legislatoris voluntanti, quæ est anima legis: ubi ergo non est voluntas divina prohibens, neque est lex; cum impossibile sit aliquem posse operari conformiter et difformiter ad eamdem Dei legem, vel conformiter ad unam et difformiter ad aliam. Si igitur vir ille licite reddit juxta legem subsequentem, non potest ne materialiter quidem lædere legem antecedentem. Et sic pariter qui ex opinione probabili prudens dictamen sibi format quod licite operetur, ne materialiter quidem agit contra legem æternam; sapienter enim ait continuator Tournely, de act. hum., c. 7, a. 5, concl. 3, (quamvis hic auctor sit probabiliorista): Nulla est lex obligans in circumstantiis in quibus prudenter creditur ea non exsistere; lex enim quæ prudenter creditur non esse perinde est ac si non esset in ordine ad obligandum. 24. Sed instant: si lex æterna et prima regula operandi, quomodo unquam dici potest agere prudenter qui utitur opinione minus probabiliter conformi æternæ legi? Adversarii duo hìc confundunt; confundunt primo veritatem rei (idest quod contractus aliquis sit vel non usurarius) cum veritate honestatis actionis (nempe quod liceat vel non contractum illum inire). Confundunt secundo remotam honestatis regulam, quæ est lex divina, cum regula proxima, quæ est conscientiæ dictamen. Et ex hoc oriuntur postea tot æquivocationes, a quibus circumducti adversarii undique clamant a probabilistis pro regulis mira paradoxa proferri, ac proinde deridendo rogant: quomodo prudenter agere dici poterit qui aliquam opinionem putat minus probabilem et eam sectatur? quomodo quis ex motivis reflexis poterit operari contra id quod judicat probabilius ex motivis directis? Quomodo idem homo recte valebit formare sibi judicium practicum, oppositum judicio speculativo? sed paradoxa ista omnino evanescent, si ad trutinam tria revocentur. Primum, cuinam regulæ actio conformari debeat, ut sit honesta, an remotæ seu legi æternæ, seu proximæ, idest conscientiæ. Secundum, cuinam judicio conformanda sit conscientia, an speculativo de veritate rei, an vero practico de honestate actionis. Tertium, quomodo hoc judicium practicum formetur ab eo qui utitur opinione minus probabili. 25. Quoad primum, certum est quod licet regula proxima (idest conscientia) pendeat a remota (scil. a lege divina), et illi conformanda sit, tamen bonitas actionis non mensuratur a remota, sed a proxima, ut docent omnes cum d. Thoma, in l 2, q. 19, a. 4, ubi ait: Ratio humana est regula voluntatis humanæ, ex qua ejus bonitas mensuratur. Et in quodl. 3, a. 27: Actus humanus judicatur virtuosus vel vitiosus secundum bonum apprehensum in quod voluntas fertur, et non secundum materiale objectum actus. Hinc fit quod conscientia invincibiliter discordans a lege liget vel excuset actionem a culpa, secundum quod homo credit eam conformari vel opponi legi æternæ, ut habetur ex eodem d. Thoma, in quodl. 8, art. 15, ibi: Error conscientiæ habet vim excusandi quando procedit ex ignorantia ejus quod quis scire non potest vel scire non tenetur; et in tali casu, quamvis factum sit de se mortale, tame intendens peccare venialiter, peccaret venialiter. Quoad secundum: posito quod actio conformanda sit regulæ proximæ seu conscientiæ, homo, ut licite operetur, debet quidem esse moraliter certus de suo judicio practico quod sit conforme legi æternæ; quoad judicium vero speculativum de veritate rei non requiritur ut certo, sed sufficit quod probabiliter putet esse legi æternæ conforme, licet probabilius ei videatur oppositum. Hinc miles, etiamsi putet probabilius bellum esse injustum quod revera injustum sit, non peccat militando, si pugnet ex præcepto sui regis, ut habetur in c. Quid culpatur. 3, caus. 23, qu. 1. Equidem si hic se dirigere deberet ex judicio speculativo circa justitiam belli, non posset utique militare, qui judicium speculativum, nempe de justitia belli, ipsi apparet probabilius oppositum legi antecedenti, quæ prohibet bellum iniquum aggredi; ideo tamen non peccat quia sibi format aliud judicium practicum quod licea ipsi bellum illud inire, quamvis probabilius injustum: ea ratione ductus, quia tenetur parere suo principi semper ac non constat bellum esse injustum, juxta legem subsequentem, quæ jubet prælindum esse subdito, accedente præcepto sui regis, quando bellum non est certe injustum. Ac proinde iste subditus nec etiam materialiter peccat contra legem antecedentem non præliandi in bello injusto (si forte injustum sit), quia illa in tali casu ipsum non comprehendit. Hæc nescio quomodo ab ullo possint unquam negari. 26. Quoad tertium denique, nempe quomodo formetur judicium practicum ab operante cum opinione minus probabili, hoc utique formatur ex argumentis directe probantibus actionem hic et nunc esse licitam, ad differentiam judicii speculativi, quod formatur ex motivis directe probantibus speculativam rei veritatem, puta quod contractus aliquis non sit usurarius. Hoc autem judicium speculativum, potius quam judicii, gerit vices motivi ad formandum judicium practicum de honestate actionis; postquam enim quis judicaverit opinionem pro libertate esse certo probabilem, licet minus, pergit ad inquirendum an liceat illa uti; et tunc ex aliis argumentis probantibus certum moraliter esse quod usus illius opinionis sit licitus, præcipue quia lex dubia non obligat, efformat sibi ultimum judicium practicum quod tute operetur. Cum igitur honestas actionis ab hoc ultimo judicio practico sumatur non obstat quod objectum juxta judicium speculativum probabilius appareat inhonestum et difforme legi antecedenti, quando certo probabiliter est etiam honestum et legi subsequenti conforme: non enim, ut diximus, ex solo judicio illo speculativo de majori vel minori probabilitate formatur conscientia, sed etiam ex aliis motivis probantibus honestatem actionis; ita ut ex omnibus simul collatis resultet ultimum dictamen moraliter certum. Hinc concluditur quod ille qui sequitur opinionem probabilem in concursu probabilioris, efformato sibi judicio practico juxta prædicta de honestate suæ actionis, ne materialiter quidem peccat (etsi forte opinio illa sit falsa), quia scilicet ejus actio nullo modo Dei voluntati repugnat, cum ejus conscientia, unde desumitur morum honestas, jam rite conformetur legi æternæ subsequenti, qua vult Deus tali modo operantes in lege, quam invincibiliter ignorant, non comprehendi. 27. Neque huic obstat id quod docet d. Thomas, in quodlib. 8, art. 13, dicens: Quod agitur contra legem semper est malum, nec excusatur per hoc quod est secundam conscientiam. Nam id explicat d. Antonin. p. 1, tit. 3, c. 10, § 10, intelligi de ignorantia vincibili et de peccato formali, sic dicens: Hæc enim verba d. Thomæ non possunt intelligi, nisi de iis ubi manifeste patet ex Scriptura vel Ecclesiæ determinatione quod sit contra legem Dei; et non de illis intelligit ubi non apparet. Alias sibi contra diceret in eodem libro, quod non est credendum. Et revera idem d. Thomas, in quod lib. 3, art. 10, prius dixerat quod in rebus ad fidem et mores spectantibus non excusantur sequentes opinionem manifeste erroneam, ibique sic concludit: Qui ergo assentit opinioni alicujus magistri contra manifestum Scripturæ testimonium sive contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ auctoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Ergo s. Doctor supponit e converso excusari qui sequitur opinionem alicujus magistri quæ non sit contra manifestam Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritatem. Sed hunc textum d. Thomæ infra in responsione ad objectiones (object. I in fin.) fusius declarabimus. 28. Objiciunt 2°. quod possessio libertatis non potest prævalere possessioni Dei, qui antecedenter habet hominis dominium; et ideo (ut ajunt) nequit homo agere nisi id quod Deus ei permittit. Sed primo respondetur argumentum probare nimis: nam probat neque inter probabiles licitum esse probabiliores sequi, quia, quum possessio legis semper præferenda sit possessioni libertatis, in dubio nec etiam opinione probabiliori nos uti possumus. Secundo respondetur quod possessio Dei sive legis divinæ utique præferenda est possessioni libertatis quando constat de lege: sed quando de ea dubitatur, et insuper probabile est quod lex non adsit, tunc homo, cui certe datum est a Deo dominium suæ libertatis, nullo modo tenetur legi dubiæ parere; cum enim in aliquo casu de lege dubitatur, dubitatur etiam necessario de possessione legis. Tertio respondetur quod licet lex divina, quatenus ab æterno a Deo constituta, anterior sit ad libertatem hominis, obligatio tamen legis est in tempore ad libertatem posterior; nam lex nonnisi homini jam in sua libertate condito promulgatur sive significatur. Patet hoc ex illo Ecclesiastici, c. 15, v. 14 et 16: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et præcepta sua. Si volueris mandata servare, conservabunt te. Ergo prius fuit homo in manu consilii sui relictus, hoc est in possessione suæ libertatis immissus: deinde illi fuerunt præcepta Dei adjecta. Unde clare constat hominis libertatem a lege Dei non obstringi, nisi postquam lex significata illi fuerit. Falsa est igitur suppositio quod Deus prohibuerit homini id quod expresse ei non permiserit; nam si res ita se haberet, non jam fuisset necessaria lex præscribens quid agi et quid vitari oporteret, sed potius promulganda fuisset licentia operandi illa quæ homo facere posset. Sed hoc omnino est falsum: Deus enim, ut patet ex textu præfato, ab initio creavit hominem liberum, reservando quidem sibi potestatem imponendi illi quod voluerit; deinde adjecit ei mandata. Donec igitur per certam notitiam de lege divina non constat, non est in dubio exspoliandus homo possessione suæ libertatis, quam a Deo sine dubio antecedenter ad legis obligationem gratis accepit. Idque clare tradit (ut supra innuimus) d. Thomas, in 4, d. 15, q. 2, a. 4, qu. 2, ubi agens an liceat eleemosynam largiri de male acquisitis ex furto, simonia, meretricio et simili (in quo advertas ibi agi non tantum de jure positivo sed etiam naturali), ante solutionem sic loquitur: Illud dicitur licitum quod nulla lege prohibetur; unde illicite acquisitum dicitur quod contra prohibitionem legis acquiritur. Ergo s. Doctor ut certum habet licitum esse homini operari quicquid vult, nisi per legem ei vetetur. 29. Objiciunt 3° quod axioma illud - in dubio melior est conditio possidentis - procedit tantum in materia justitiæ, non vero in aliis. Sed respondetur communissimam esse oppositam sententiam quod non solum in materia justitiæ sed etiam in omni alia materia prævalet jus possessionis. Ita Sanchez, dec. l. 1, c. 10, an. 10, Sotus, Baldo, Nav., Concum, Ledesm., Suar., Sayr., Salas, Lugo, de justit., disp. 17, n. 37, et disp. 23, n. 110, Pal., d. 3, p. 6, Croix, l. 1, n. 502, cum Terill., Bon., Tann., Fill., Spor. (qui vocat hanc sententiam hodie receptam); item Moya, de opin. prob., q. 8, an. 15, et quamplures apud ipsum, contra Mercor., Gonet, Gonzalez et alios paucos. Ratio est 1°, quia idem motivum rationis quod currit pro materia justitiæ, etiam currit pro aliis: nam sicut in materia justitiæ melior est conditio possidentis, quia possessor habet jus certum in re, quo nequit spoliari per jus dubium alterius, ita dicendum in aliis materiis; cum enim quis post adhibitam diligentiam veritatem non poterit invenire, jam perseverat in possessione suæ libertatis, et propterea habet jus certum ad illam, quo per nullum jus dubium privatus censetur. Ratio 2°,quia, ut ait Sanchez, loc. cit., n. 11, possessio est titulus universalis omnibus virtutibus, eo modo quo aliqua pars potentialis justitiæ, ut obedientia Dei, trascendit omnes virtutes. Etenim, quum essentia justitiæ sit unicuique jus suum tribuere, hoc omni virtuti competit; prout religio tribuit suum jus Deo, charitas proximo, temperantia sibi ipsi, et sic de aliis: et ideo merito dicitur quod ratio justitiæ sit omnium virtutum pars potentialis sive generica in qua cæteræ virtutes inter se conveniunt. Qua de re, si contra justitiam esset privare in dubio possidentem jure suo, pariter contra justitiam est in dubio legis hominem sua possessa libertate spoliare. 30. Sed dicunt: ideo in dubio melior est conditio possidentis, quia possessio firmat præsumtionem quod possessor verum habeat jus; proptereaquod ajunt regulam prædictam valere tantum in materia justitiæ, non autem aliarum virtutum. Sed respondetur quod regula illa non jam dicit quod in pari causa res verisimilius sit possessoris, sed quod melior est conditio possidentis; conditio igitur hæc possessionis præbet possidenti speciale jus ad ipsam retinendam, donec ei constet rem esse alienam. Et hoc clare probatur ex alio textu in cap. 31, Si a sede, de præbend., in 6, ubi, facto casu quod eodem die collatum fuit idem beneficium duobus clericis, uni a papa, alteri ab episcopo loci, dubium vertebat quisnam eorum beneficium retinere deberet. Sancitum fuit quod, si non constaret quænam collatio fuisset altera anterior, præferendus esset possessor beneficii; ex quo patet quod possessio habita fuit ut jus speciale super re acquisitum. Juris autem hujus ratio est, tum quia exspoliare aliquem sua possessione est res odiosa, quæ in dubio agi non debet; tum quia sicut occupatio est titulus justus rem possidendi, ita possessio est justus titulus rem retinendi; possessio enim a juristis definitur: Jus insistendi in re non prohibita possideri; hinc s. Augustinus relatus in c. Si virgo, dist. 34, qu. 1, ait: Possessor rectissime dicitur quamdiu se possidere ignorat alienum; tum quia nemini est imponenda obligatio certa cum debitum est incertum. Patet autem quod omnia hæc locum habent non solum in materia justitiæ sed cujusque virtutis, ad quam sicut pertinet libertas, ita et obligatio. Constat igitur in dubio legis possessionem stare pro libertate, cujus certum dominium cuique hominum Deus in creatione contulit: et ideo Glossa in c. Ex part., de cens., merito asseruit: In dubio liberum est sequi quod magis placuerit. In textu autem illo agebatur de vero dubio, an vovens teneretur ad majus; et pontifex definitivit teneri tantum ad minus, ratione dubii. Probatur idem ex cap. Laudabilem, de frigid. et malef., in quo habetur quod pontifex concedit ei qui dubitat de potentia ad copulam conjugalem, ut possit experiri per triennium, modo de impotentia non sit certus; hæc sunt verba textus: Si frigidas prius probari non possit, cohabitent per triennium. Unde sic arguo: lex non accedendi ad non suam est lex divina et naturalis ac præcedens omni juri quod homo habere possit ad suam libertatem, ut dicunt contrarii. In dubio igitur an vir sit potens vel ne, quod idem est ac dubitare an illa conjux sit sua vel non, quomodo potest ad eam accedere et tactus inhonestos cum ea habere, copulamque experiri, dum actus habiti cum non sua certe sunt mortalia? Numquid Ecclesia in lege naturali potest dispensare? Quomodo igitur potuit pontifex permittere in tali dubio copulæ experientiam per triennium? Omnino ideo dicendum est quod lex naturalis ad alienam non accedendi obligationem non inducat, nisi constet quod in tali casu lex manifeste exsistat; alias in dubio possidet libertas, et ideo dubitans de sua impotentia, nisi ipsa ut certa probetur, potest per triennium experiri: propterea pontifex, ex hoc principio ductus, nempe quod, nisi constat de lege, semper possidet libertas, constitutionem illam promulgavit. 31. Nec valet dicere quod in dicto casu possidet contractus matrimonii bona fide initus. Nam si servanda esset regula ab adversariis universe statuta, quod divina lex, prout æterna omnemque libertatem humanam præcedens, semper possidet antecedenter ad omnes humanos actus, et ideo in dubio semper illi parendum, nullo modo in nostro casu posset dici matrimonium adversus legem Dei possidere. Imo dico quod axioma illud - In dubio melior est conditio possidentis -, attenta præfata contrariorum regula, nec etiam in materia justitiæ valere possset, quod esset quidem adversus sententiam communem, quam omnes sequuntur contra paucos, ut videre est apud Sach., de matr., lib. 2, d. 41, n. 12, et Croix, lib. 1, n. 500 ex reg. 11 in 6, ubi expresse dicitur: Cum sunt partium jura obscura, reo potius favendum est quam actori. Et ex reg. 65 in 6, ubi: In pari delicto et causa, melior est conditio possidentis. Licet enim hæ regulæ essent pro foro externo, ut vult Fagnanus, adhuc tamen valent etiam pro interno, quatenus externum non nititur falsa præsumtione, ut communiter docent cum Sanch., l. 1, d. 5,Palaus, Salas et Viva, opusc. de consc., q. 2, art. 1, n. 5. Ratio autem cur nec etiam axioma istud valere posset in materia justitiæ, adeo ut quisque adhuc bonæ fidei possessor teneretur in dubio rem possessam restituere, est, quia jus suum est respecta ad alteram partem, non autem ad legem divinam de re non sua restituenda, quæ lex semper in dubio possideret, et semper esset præferenda. Cur autem possessor bonæ fidei non teneatur restituere in dubio probabili, est quia, cum non constet tunc de exsistentia divinæ legis obligantis ad restitutionem, possidet hominis libertas. Et hæc ratioprofecto æque in casu prædicto impotentiæ et in quacumque materia currit. 32. Objiciunt 4° Lex quidem debet esse certa ut obliget, sed non declaratio legis; quando enim, ut dicunt, pro lege probabilior opinio seu ratio assistit, sat illa legem elucidat et ad legem obstringit. Sed primo negatur omnino quod hujusmodi legis declaratio dubia, utpote orta ex opinione fallibili, etsi probabiliori, ad legem obligare possit: nam in rebus dubiis declaratio legis se habet ut nova lex; et ideo, sicut lex ad obligandum debet esse certa, sic et declaratio. Ita Salm., de leg., c. 3, n. 30, cum Vasq., Tapia, Villal., Lez., Dian. Idem docent Sanch., de Matrim., lib. 8, disp. 2, n. 10, et Croix, lib. 1, n. 215 et 574, cum Card., Bon., Terill., Pont., Loth., Delbene. Ratio, quia, cum dubium vertitur an lex casum aliquem comprehendat vel ne, dubia evadit ipsa lex, an respectu ad casum illum adsit vel non: propterea declaratio quod tunc locum habeat lex, debet pariter, prout lex, esse certa et infallibilis, ut possit obligare; nam alias adhuc ad legem dubiam obstringeremur. Respondetur 2° et quæritur: quisnam hanc legis declarationem fecit de se aptam ad obligandum? Non fecit Deus, non pontifex, non illa quidem major probabilitas (ut dices) pro lege apparens; nam aliqua opinio quæ mihi est probabilior, minus probabilis sæpe aliis erit, et ideo lex esset particularis pro iis tantum quibus illa opinio probabilior appareret: sed hoc utique esset contra naturam legis, quæ ad commune bonum debet esse necessario universalis et universim proposita, ne populus, qui ad illam observandam tenetur, sæpius divisus sit et perplexus circa veritatem amplectendam, dum quisque concionator aut confessarius ex opinionum diversitate juxta suum sensum sæpe diverse fideles instrueret. Sed hoc fusius in § III declarabitur. 33. Nec valet dicere quod cum apparet pobabilior aliqua opinio pro lege, tum illa major probabilitas legem declarat, scientiamque legis jam exhibet: nam scientia, ut cuique patet, importat certam notitiam de exsistentia legis; opinio autem etiam probabilior, cum non removeat prudentem formidinem oppositam, est toto coelo diversa a scientia, quæ, omni prudenti formidine exclusa, præsefert certitudinem. Quando igitur in aliqua quæstione non adest scientia legis, tunc lex vel non adest vel saltem non obligat. Dices tunc adesse aliam legem generalem, quæ juxta lumen naturæ obstringit ad probabiliora sequenda. Sed iterum rogo: de hac alia universali lege, quæ gratis supponitur, uvi scriptum est? Undenam scientiam ejus habemus, cum rationes (ut diximus) potius suadent hanc legem non exstare, præsertim quia non præsumitur Deus voluisse hominibus imponere hanc durissimam obligationem sequendi semper opiniones probabiliores, tanto cum onere ac periculo errandi formaliter, vel ob omissionem debitæ diligentiæ, vel ob hallucinationem passionis. Saltem, dico, ratines sunt dubiæ: ideo in hac tam magna rationum dubietate, saltem sententiam benignam reddit evidenter probabiliore auctoritas tam longe communior, immo communis dd., qui talem obligationem non adesse judicant: ac proinde certos nos potius faciunt declarationem esse in contrarium, scilicet quod lex probabiliora sequendi minime adsit. 34. Demum pro conclusione hujus secundæ rationis (juxta meum judicium multum convincentis) dico sic: sententia adversariorum docens non esse licitum sequi opinionem adversus legem, nisi hæc sit probabilior, non subsistit et clare deficit in principiis. Nam si pro opinione probabiliori non alia sit intelligenda nisi opinio probabilissima, quæ formidinem satis prudentem excludat, ita ut opposita appareat tantum levi motivo inniti, e quod divina lex in dubio semper possideat, et ideo semper libertati sit præferenda, hæc doctrina utpote nimis rigida et improbabilis, ab omnibus adhuc probabilioristis modernis et antiquis (ut diximus) communiter rejicitur. Aut vero intelligunt pro opinione probabiliori eam quæ magis verisimilis apparet, etsi contraria etiam retineat suum verisimile fundamentum; et tunc dico quod si pro libertate possumus han probabiliorem sequi, possumus et minus probabilem. Ratio patet: quia, concesso quod liceat operari cum probabiliori, necessario concedendum quod lex in dubio non possideat; et ideo possidet libertas, quæ utique sua certa possessione non est privanda nisi constet de lege. 35. Objiciunt 5° quod veritas cognita procul dubio sequenda est: sicut igitur quando veritas certo apparet stare pro lege, tenemur eam sequi, ita et quando res apparet verisimilior. Sed negatur paritas: quando apparet veritas pro lege, tenemur utique eam amplecti, quia tunc lex manifeste apparet; unde nemo tunc pro opposita parte potest sibi rectam conscientiam formare; secus si res tantum apparet verisimilior; tunc enim, cum veritas etiam verisimiliter stet pro altera parte, lex est dubia, et ideo eo casu vel non adest lex vel non obligat. 36. Saltem dices præsumi legislatorem velle obligare subditos ad sequendas opiniones probabiliores pro lege. Respondetur hanc præsumtionem non esse certam, sicut deberet esse, ut subditos adstringere posset: imo potius, cum id legislator non declaraverit, præsumitur oppositum, ne confusiones interveniant; cum enim lex debeat esse universalis et universaliter observari, magna intercederet confusio, si unusquisque teneretur sequi et absolute docere sententias quæ sibi probabiliores apparent, ut diximus, et latius dicemus infra in § III, n. 42.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |