Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput secundum - Probatur sententia rationibus
    • § II - Exponitur secunda ratio: Quia lex, ut obliget, debet esse sufficienter intimata
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 135 -


§ II - Exponitur secunda ratio: Quia lex, ut obliget, debet esse sufficienter intimata

37. Ratio secunda est, quia lex, etiamsi exsisteret, non obligat, nisi sit sufficienter ut certa intimata; cum enim lex ad regulam subditorum constituatur, non sufficit quod ipsa sit in mente legislatoris retenta, sed debet per promulgationem subditis applicari, alias nec valet obligare nec lex dici potest. Id omnes docent cum d. Thoma, I 2, q. 90, a. 4, ubi: Lex imponitur aliis per modum regulæ et mensuræ. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur


- 136 -


his quæ regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus qui secundum eam regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione. Unde promulgatio ipsa necessaria est ad hoc quod lex habeat suam virtutem. Idem ait Gratianus, in c. In ipsis, d. 4: Leges instituuntur dum promulgatur. Pariter s. Bernardus, epist. 77 ad Hug. de s. Vict. scribit legem etiam divinam promulgatione indigere; alias ait s. Doctor: Valde injuste exigitur obeditio ubi non præcesserit auditio. Publicatio autem legis illa dicitur sufficiens qua lex fit subditis certa per scientiam sive per intelligentiam, ut habetur in l. 9, c. de legib., ubi: Leges sanctissimæ, quæ constringunt hominum vitas, intelligi ab omnibus debent. Et in l. Quicquid, de verb. oblig.: Qicquid adstringendo obligationis causa dictum, id, nisi palam exprimatur, omissum esse intelligendum est. Et ita communiter docent Scotus, in 4, d. 3, q. 4, ubi: Nullus tenetur ad aliquod præceptum divinum, nisi per aliquem idoneum et authenticum sibi promulgetur. Item Suarez, t. 2, in 3 p., d. 40, sess. 5: Etiam lex naturalis nunquam obligat cum solo dubio, v. gr. an talis actus sit prohibitus. Tunc non obligantur homines


- 137 -


ex vi legis ad abstinendum a tali actu, quia non est eis lex sufficienter proposita. Item Glossa, in c. Cum sunt, de reg. in 6: In dubio nullam præsumi obligatum; ex authentica, Quibus modis. Sed clarius loquitur magister magistrorum d. Thomas, in q. 17, de verit., a. 3, ubi: Nec ex imperio alicujus regis vel domini ligatur aliquis, nisi imperium attingat ipsum cui imperatur. Attingit autem ipsum per scientiam; unde nullus ligatur per præcptum aliquod, nisi mediante scientia illius præcepti. Et ideo ille qui non est capax notitiæ, præcepto non ligatur, Sicut in corporalibus corporale non agit nisi per contactum (funes enim non ligant, nisi per contactum applicentur), ita in spiritualibus praceptum non ligat nisi per scientiam. Sicut igitur, ut quis nequeat incedere, non sufficit quod funes adsint, sed requiritur ut ei vere applicentur, eum ligando; sic etiam, ut quis prohibeatur ab aliqua actione, oportet ut lex prohibens per cognitionem certam ipsi applicetur. Sed quomodo potest dici lex vere applicata sive intimata quando probabile est quod lex ne exsistat quidem?

38. Patet igitur ex textu præfato d. Thomæ legem non posse dici satis intimatam per solam opinionem probabiliorem; cum enim opinio necessario formidinem in oppositum includat, ut supra ostendimus, numquam


- 138 -


scientia dici valeat. Ergo etiamsi alicui probabilius appareat adesse legem prohibentem, nequi tamen dici quod ipse legem sciat quando probabiliter adhuc putat illam non existere, et forte revera non exsistat. Cum autem promulgatio legis pertineat ad legis essentiam, quando dubitatur de promulgatione, etiam de lege dubitatur; unde sicut lex debet esse certa ut obliget, ita et pomulgatio, quæ est constitutivum legis. Hinc dixit s. Leo papa, in c. Sicut quædam, dist. 140: In iis quæ vel dubia fuerint aut obscusa id noverimus sequendum quod nec præceptis evangelicis nec decretis ss. Patrum invenitur adversum. Idem sensit Innocentius IV, in c. Suas, de simon., dicens: Non peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis auctoris, dummodo tamen error versetur circa subtilitatem legum. Per tò autem subtilitatem legum intelligitur, juxta Panormitanum, dictum aliquod obscurum quod interpretes diverse declarant. Ergo ubi homo non est certus de lege prohibente facere potest quicquid ei placet, ut pro indubitato supponit d. Thomas, in eod. a. 3, in dict. q. 17, de verit., ubi: Dicendum quod conscientia proculdubio ligat. Ad videndum autem quando ligat, sciendum quod ligatio metaphorice a corporalibus ad spiritualia sumta necessitatis impositionem importat; ille enim qui ligatus


- 139 -


est, necessitatem habet consistendi in loco ubi ligatus est, et aufertur ei potestas alio divertendi. Ergo qui non est ligatus per scientiam a præcepto, potestatem habet divertendi quo vult.

39. Obijciunt 1° quod ut lex obliget non requiritur quod ipsa cuique particulari intimetur, sed sufficit eam communitati esse intimatam, ut docet d. Thomas, 1 2, q. 90, a. 4, ubi: Illi coram quibus lex non promulgatur obligantur ad legem observandam in quantum in eorum notitiam devenit per alios vel devenire potest, promulgatione facta. Sed respondetur 1° quis negabit quod lex, ad obligandos particulares, sufficit eam aliquando fuisse communitati intimatam? Attamen, ut particulares teneantur, semper requiritur ut ipsi sciant intimationem legis certe communitati factam; et hoc est quod dicit s. Doctor: Obligantur ad legem in quantum in eorum notitiam advenit. Hinc respondetur 2° quod lex quæ inter sapientes controvertitur, ne communitati quidem potest dici intimata, cum ipsa communitas in diversas partes scissa adhuc quærit nec invenit legem esse latam. Forte dicent ex ipso lumine naturæ esse communitati intimatam legem universalem, ut in probabilibus sequenda sint probabiliora, imo tutiora, ut aliqui addunt. Sed quomodo ista lex dici poterit unquam


- 140 -


communitati intimata, cum maxima communitatis pars lumine naturali talem legem non agnoscat, cum potius lumen naturæ dictet homines sua libertate certa per legem dubiam minime esse privandos?

40. Objiciunt 2° quod cum dubitatur de lege vetante aliquam actionem, dubitatur etiam an homo sit in potestate suæ libertatis ad illam faciendam. Respondetur quod sicut quando lex est certa, et dubitatur an sit revocata, in dubio servanda est donec de revocatione constet, quia tunc lex possidet; ita contra, quando lex non est certa, possidet libertas: unde homo, post adhibitam diligentiam ad inveniendam veritatem, non prohibetur ab aliqua actione donec ei constet de lege prohibente; prout quisque potest pro libito disponere de re possessa, donec post adhibitam diligentiam non est certus illam esse alienam. Quousque igitur, adhibita diligentia, homo non est certus de lege prohibente, ab omni culpa excusatur, etiamsi contra legem (si forte ipsa exsistat) operetur; invincibilis enim ignorantia illa utique est quæ studio superari non potest, ut docet d. Thomas, 1 2, q. 76, a. 2. Vide dicenda in cap. III, § 1, n. 61.

41.Objiciunt 3° promulgationem non requiri in lege divina, sicut requiritur in humana. Recte dicunt, et concedo, si hoc


- 141 -


dicitur ad significandum quod superior humanus potest legem editam velle, ut non obliget nisi post promulgationem: non autem sic Deus: quia fieri potest quod superior humanus tulerit legem, et postea, mutato consilio, ad eam nolit subditos obligare, illam non promulgando: Deus autem statim ac legem edidit, simul etiam promulgasse intelligitur, adeo ut scientes hanc adesse, statim ac sciunt, eam servare tenentur. Verumtamen respndentur quod lex, ut obliget, sive humana sive divina sit, semper debet esse sufficienter promulgata sive cognita sive proposita sive indita (dic ut mavis) tanquam certa. Nam si probabile est aliquam legem non adesse (ut probabile, imo probabilissimum est de hac lege sequendi probabiliora, prout diximus), patet probabile etiam esse, imo certum, illam non esse satis promulgatam, et ideo ad illam neminem teneri, cm adhuc in dubio legis nostra libertas possideat.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL