| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
Caput tertium - Solvuntur objectiones § I - Solvitur objecto prima: Qui amat periculum, in illlo peribit. Eccl. 3, 27. 56. Si igitur, dicunt adversarii, non excusantur a peccato qui se exponit periculo peccandi, quomodo excusabitur qui utitur opinione minus aut æque probabili? Sed hoc idem opponitur a tutioristis ipsis antiprobabilistis. Respondent hi quod opinio probabilior respectu ad oppositam est moraliter certa, cum major probabilitas elidat minorem. Sed hæc responsio futilis est (ut supra vidimus cap. II, § I), eamque facile dejiciunt tutioristæ; quia revera, ut dicunt Fagn. et Habert, semper ac opinio pro lege retinet grave motivum verisimile, quamvis sit minus probabilis, semper tamen superest periculum transgrediendi legem. Quis prudens vir (ait Habert) sumeret poculum, si quinque amici asseverarent esse venenatum, licet alii decem hoc negarent? Et satis quidem convincenter sic loquitur, supposito quod sit obligatio vitandi periculum etiam peccati materialis, ut dicunt. Alia ergo responsio firmior quærenda est adversus tutioristas. Vera et firma responsio hæc utique est: distinguere oportet periculum peccati formalis a periculo materialis. Quisque tenetur certe vitare periculum peccati formalis, quod proprie peccatum est et offensa Dei quatenus est transgressio divinæ legis jam cognitæ ex mala voluntate, quæ peccatum format; nam ubi nulla voluntas prava intervenit, nullum adest peccatum. Et revera Scriptura supra allata non agit de periculo peccati materialis, sed formalis, ut patet ex contextu: Cor durum habebit male in novissimo; et qui amat periculum, in illo peribit. Si ergo ibi dicitur quod obstinate viventes, contemnendo damnationis periculum, damnationem incurrent, quid hoc pertinet ad peccatum materiale? 57. Nullibi autem habetur quod sit obligatio vitandi periculum peccati materialis, quo Deus non se tenet offensum, quatenus est transgressio legis dubiæ seu non adeo intimatæ ut valeat ligare quando dubium vinci non potest, et tanto magis si grave fundamentum habeatur quod lex non exsistat. Quid aliud est, rogo, peccatum materiale (improprie revera appellatum peccatum), nisi physica materia peccati, expers et segregata ab omni voluntatis malitia? Potest Deus (dicam Contensonio prædictam objectionem acriter facienti) physice præmovere hominem ad materiale peccati, et non poterit homo se exponere periculo materialis peccati? Certum est quod peccatum materiale invincibiliter ignoratum non imputatur ad culpam. In hoc quidem omnes conveniunt cum d. Angustino, l. 1 de retract., qui docet: Usque adeo peccatum voluntarium malum est ut nullo mdo sit peccatum, si non est voluntarium. Et contrarium damnatum est in propos. 46 Baji, quæ dicebat: Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium. Voluntarium autem dici non potest, nisi sit a principio intrinseco, nempe a propria voluntate cum cognitione finis, ut dicit d. Thomas, 1 2, q. 6, a. 1, ubi sic concludit: Voluntarium dicitur esse, secundum definitionem Aristotelis, Gregorii nysseni et Damasceni, non solum cujus princpium est intra, sed cum additione scientiæ. Unde cum homo maxime cognoscat finem sui operis et moveat seipsum, in ejus actibus maxime voluntarium invenitur. Quapropter ubi non cognoscitur malitia finis, nempe cum aliqua actio eligitur velut ultimus finis, deficit voluntarium, et ideo nullum adest peccatum, ut idem d. Thomas docet, 1 2, q. 19, a. 6, dicens: Manifestum est quod illa ignorantia quæ causat involuntarium tollit rationem boni et mali moralis. Ergo si ignorantias finis pravi tollit voluntarium, et quod tollit voluntarium tollit peccatum, consequens est quod illa quæ fiunt ex ignorantia invincibili nullum sunt peccatum. 58. Nec valet dicere quod s. Doctor loquatur hic non de ignorantia juris sed facti, ex eo scil. quod dicit in 3 p., q. 80, a.4, ad 5, ubi ait aliquem dupliciter posse ignorare peccatum, uno modo per culpam suam, vel quia pe ignorantiam juris, quæ non excusat etc. Si vero ignorat hoc quod facit esse actum peccati propter ignorantiam facti, quæ excusat etc. Ergo (dicunt) ignorantia facti excusat, non autem juris. Nam respondetur ibi d. Thomam loqui de ignorantia culpabili, ut patet ex contextu; unde illud - per ignorantiam juris quæ non excusat - clare intelligitur per ignorantiam (idest per illam ignorantiam) quæ non excusat, nempe quæ est culpabilis. Sicut contra, quando dicit propter ignorantiam facti quæ excusat, pariter intelligitur per illam ignorantiam facti quæ excusat; non enim potest intelligere Angelicus absolute quod omnis ignorantia facti excuset; alias ignorantia facti etiam vincibilis excusaret. Cæterum, idem d. Thomas, in opusc. de malo, q. 3, a. 8, expresse docet etiam ignorantiam juris, quando est invincibilis, excusare, dicens non adesse peccatum, si ignoretur deformitas, puta cum aliquis nescit fornicationem esse peccatum, voluntarie quidem facit formicationem, sed non voluntarie facit peccatum. 59.Quamvis autem non detur ignorantia invincibilis circa prima principia naturalia et circa conclusiones immediatas eorum et claras, bene vero datur circa conclusiones mediatas vel obscuras, ut docent omnes ex d. Bonavent. et Alberto magno apud Croix, l. 1, n. 720, et ex eodem d. Thoma, 1 2. q. 94, art. 4, et clarius art. 6, ubi: Quantum vero ad alia præcepta secundaria potest lex naturalis deleri in cordibus hominum propter malas persuasiones etc. Idque expressius tradit d. Antoninus, p. 2, tit. 1, c. 11, § 28, ubi loquens de montibus Florentiæ ait: Cum autem dicitur ignorantia juris naturalis non excusare, intelligitur de his quæ expresse per se vel reductive sunt circa jus naturale et divinum, ut contra fidem vel præcepta per evidentes rationes vel determinationem Ecclesiæ vel sententiam communem doctorum, et non de his quæ per multa media et non clare probantur esse contra præcepta et articulos. Unde Gonet oppositam opinionem (nempe quod non detur ignorantia invincibilis circa jus naturale) merito vocat improbabilem. 60. Nec dicas hujusmodi ignorantiam circa jus naturæ semper esse culpabilem, quia media charitate et oratione quisque ad veritatem pervenire potest. Nam si hoc esset, quomodo inter doctores sanctitate et scientia maximos in materia morali, aliquando etiam circa necessaria ad salutem, esse potiussent tot contrariæ opiniones? ut dicit d. Antoninus, part. 1, tit. 3, c. 10, § 10, et exempla refert. Nam d. Thomas docuit quod post lapsum in mortale non oportet hominem statim confiteri sub præcepto, adversus d. Bonaventuram etc. Et sic concludit d. Antonin. exempla innumera posse poni. Item doctissimus Morinus, p. 3, ex. 5, c. 9 de sacr. Ord., sic ait: Quicumque annales Ecclesiæ attenderit, facile animadvertet doctores ecclesiastico multis aliquando sæculis opinionum varietate discordes fluctuasse. Imo testatur Natalis ab Alexandro, tom. 3, d. 16, sect. 2, plures ss. Patres non fuisse immunes a lapsu in aliquos errores inculpabiles, sic dicens: Fatemur in singulis pene Patribus nævos reperiri, in plerisque etiam errores; neque id catholicorum ullus, ut puto, negavit. Et revera de s. Jo. Chrys. sic refert Sixtus senensis, bibl. sacr., ann. 89: Restat tertium quod in præmissis Chrysostomi verbis continetur assertum, videlicet Saram in eo potissimum esse laudandam atque imitandam quod, servandi mariti causa, barbarorum sese adulterio exposuerit, consentiente tamen marito in ejus adulterium, immo etiam suadente. Præterea, p. Viva in prop. 2 damnata ab Alexandro VIII refert, d. Augustinum, in lib. 1 de serm. dom., non ausum esse peccati damnare eum qui, ad declinandam uxoris mortem, usum illius alteri permiserat. Nunquid dicendum hos sanctos caruisse charitate vel ab orando defecisse? Si ergo patet dari ignorantiam invincibilem in dubiis etiam circa res ad jus naturale pertinentes, certum est eam excusare ab omni culpa, cum damnata sit ad Alex. VIII propos. 2 Baji, quæ dicebat: Tametsi detur ignorantia invincibilis juris naturæ, hæc in statu naturæ lapsæ non excusat a peccato. 61.Tota igitur difficultas nunc reducitur ad videndum utrum qui operatur cum opinione æque vel minus probabili laboret ignorantia invincibili. In quo certum est quod tunc dicitur quis aliquid vincibiliter ignorare quando id scire debet et potest; ita docent omnes cum d. Thoma, 1 2, q. 6, a. 8. Dicitur debet et potest: unde si quis, licet debeat, non possit tamen aliquid scire, dicitur equidem hic invincibiliter ignorare, ut dicit idem s. Doctor, 1 2, q. 76, a. 2, ubi: Non autem imputatur homini ad negligentiam si nesciat ea quæ scire non potest: unde ea ignorantia invincibilis dicitur, quia studio superari non potest. Quo autem studio, quæro, mihi erit vincibilis ignorantia alicujus legis, quando detibam adhibui diligentiam, doctores consulendo, rationesque sedulo perpendendo, et veritatem assequi non valuerim? Ergo eo casu peccatum materiale, si forte aderit, erit mihi certe invincibiliter ignoratum, cum mihi lex non appareat manifesta, imo juste præsumatur, tunc lex non adesse, ne, ad vitanda peccata materialia, in tot dubiis quæ assidue hominum mentibus occorrunt, fragilitas humana conjiciatur frequenter in evidens periculum perpetrandi plura peccata formalia. 62. Dices. 1°: si licebit operari cum opinione minus probabili, cur non licebit operari cum dubio, dum in utroque idem periculum incurritur? Respondetur: qui operatur cum dubio practico peccat, quia non format sibi dictamen recte agendi et sic exponitur periculo peccati formalis; qui enim operatur cum dubio lædendi legem, absque judicio practico quod licite agat, saltem exercite legem contemnit, et consequenter ita opus aggreditur ut sit paratus exsequi, etiamsi illud sit contra legem. Qui vero operatur cum opinione probabili, dubium speculativum deponit ex rationibus supra allatis et sic efformat sibi judicium moraliter certum de honestate suæ actionis, paratus utique ad se ab opere abstinendum, si certus esset vel si adhuc dubitaret practice de ejus inhonestate. Hinc d. Antonin., p. 2, tit. 2, cap. 11, § 9, expresse dicit quod, esto non liceat aliquid agere cum dubio, licet tamen cum opinione probabili, his verbis: Item cum dicitur a quibusdam quod exponere se periculo peccati mortalis est mortale, respondetur: emere dicta jura non est exponere se periculo peccati mortalis, simpliciter loquendo, sed bene cum ista conditione adjuncta, scilicet dubitando ibi esse mortale, sumendo proprie dubium. Sed qui emit prædicta jura potest non dubitare de hoc, sed opinari licitum esse ex quo per Ecclesiam non est determinatum contrarium, et multi sapientes licitum asseverent. 63.Dices 2°: ergo etiam ab infidelitate excausabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili? Sed hoc damnatum fuit in propos. 4 ab Innoc. XI. At respondetur quod in rebus de necessitate medii ad salutem, prout est res fidei, certe non licet uti opinionibus minus probabilibus, nec etiam probabilioribus, sed solum tutioribus aut moraliter certis: et idem dicendum ubi dubium versatur circa valorem sacramentorum. Ratio est, quia in his non timetur solum periculum peccati materialis, sed etiam salutis jactura, quæ sequeretur ex errore; qui enim errat circa fidem vel circa sacramentorum valorem, vere errat circa media salutis. Et sic patet responsio ad illum textum d. Augustini quem etiam opponunt contrarii, in l. 1, de Bapt., c. 5: Si incertum est esse peccatum, quis dubitat certum esse peccatum? Nam ibi s. Doctor loquitur de Baptismo, quod certe spectat ad necessitatem salutis. De hoc textu s. Augustini fusius infra redibit sermo in responsione ad objectionem quintam. 64. In aliis autem rebus extra necessarias de necessitate medii ad salutem adhibenda est utique debita diligentia ad veritatem inquirendam: sed inde, si veritatem non assequimur, ita ut lex certe moraliter nobis non innotescat, tunc licite possumus opinari vel legem non exsistere vel saltem non obligare, utpote non sufficienter intimatam et ideo invincibiliter ignoratam. Quapropter tunc licite utimur probabili opinione quæ libertati favet. Et tunc minime nos committimus periculo peccati formalis, ad quod, juxta omnium sententiam, etiam tutioristarum (vide Genett., tr. 1 de peccatis, q. 9 in fine),sine dubio requiritur plena advertentia, ut docent omnes theologi cum d. Thoma, 1 2, q. 88, art. 6. Hinc ait Jo Gerson quod tunc peccatur operando cum timore peccati formalis quando timor habetur ex conscientia formata: Conscientia formata (sic autem conscientiam formatam explicat præfatus author) est quando post discussinem et deliberationem ex definitiva sententia rationis judicatur aliquid faciendum aut vitandum; et contra eam agere est peccatum. Secus vero dicit, si timor non oritur ex conscientia formata, sed tantum ex trepidante, nimirum quando mens inter dubia vacillat, nesciens quid sit melius nec ad quid potius teneatur; non tamen quoquo modo vellet omittere quod sciret esse placitum divinæ voluntati. It Gers., in tract. de consc., ap. Nat. Alex., tom. 7 de pecc., c. 4, reg. 10. 65.Denique respondetur: quisnam in præsenti controversia probare poterit quod, cum adest opinio probabilis libertati favens, exstet lex vitandi periculum peccati materialis, dum e converso certum videtur vel saltem longe probabilius ex pondere tum rationum tum authoritatum quod hujusmodi lex non exsistat? Ad minus patet quod in hoc casu talis lex non est cum sufficienti certitudine intimata, ut vidimus: quomodo enim sufficienter intimata hæc lex dici potest, cum certum aut saltem probabilius sit eam nec etiam exsistere? Sed instabis quod qui operatur cum dubio exponitur periculo etiam peccati formalis. Respondetur exponi qui operatur cum dubio practico, nn autem qui cum dubio speculativo, ut melius declarabitur in responsione ad objectionem tertiam. 66. Refert p. Wigandt, ad terrorem infelicium probabilistarum, historiam cujusdam Philippi cancellarii parisiensis, qui in ultimo agone constitutus, cum esset admonitus ut relinqueret sententiam de pluralitate beneficiorum, respondit: Se velle experiri vim probabilitatis opinionum, et videre an hæc sufficeret ad damnationem. Et miser (prosequitur Wigandt) expertus est: nam, apparens deinde episcopo, dixit esse damnatum propter plura peccata et specialiter quia propriam illam sententiam fuerat secutus, contra sententiam aliorum doctorum. Sed hic sciendum quod anno 1238 Guillelmus parisiensis (ut refert Spondanus) coegit plurimos dd. sæculares et regulares et cum his communiter conclusit neminem posse plura beneficia habere, uno Arnoldo et prædicto Philippo excepto, qui cum ægre (verba Spondani) ab eo Guillelmo monitus plura quæ habebat beneficia, una pinguiori excepto, dimittere miser negando respondisset esperiri se velle utrum id esset damnabile etc. Hæc verba quidem sunt diversa ab illis quæ ut supra refert p. Wigandt. Ex his quis non videt quod ille damnatus sit non quia secutus fuerit opinionem probabilem sed temerariam contra communem aliorum et cum dubio practico, ut patet ex eo experiri se velle utrum id (idest an retinere plura beneficia, non vero an sequi probabilitatem opinionum) esset damnabile. Nunquid putare debemus quod Philippus damnatus sit, quamvis ex opinione sibi certe probabili certum sibi dictamen conscientiæ formaverit se posse licite plura beneficia retinere, contra id quod omnes docent cum Gersone, ut vidimus, nempe quod ad pecatum formale et grave omnino requiritur coscientia formata? Vel numquid dicere debemus omnes auctores et confessarios benignam sententiam sectantes et probabilibus opinionibus bona fide utentes damnationem incurrisse? Hoc incredibile est quod vel ipsi adversarii velint asserere aut cogitare.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |