| Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
| S. Alfonso Maria de Liguori Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
|
§ II - Solvitur objectio secunda ex canonibus desumta, nempe: In dubiis tutior via est eligenda. 67. Antequam deveniamus ad discernendos casus particulares decriptos in pluribus textibus, nempe 1° in cap. Illud Dominus, de cler. excomm., 2° in clem. Exivit, § Item quia, 3° in cap. Juvenis de sponsal., 4° in cap. Ad audientiam, de homic., in quibus asserta regula enunciatur, tria sunt videnda. Primum, an ipsa sit de consilio vel de præcepto: secundum, an procedat in dubio practico de honestate actionis, an vero in dubio speculativo de veritate rei: tertium, an currat in solo dubio negativo, quod est dubium proprie dictum; an etiam in positivo, nempe cum ex utraque parte adsunt opiniones probabiles. His positis, dicimus quod in dubio practico aut negativo, scilicet quoties homo dubitat hæretque de honestate actionis hic et nunc exercendæ, vel quoties non habet rationem probabilem de veritate rei, unde postea formet sibi judicium prudens de honestate operationis, tunc de præcepto via tutior eligenda est. In dubio autem speculativo est tantum de consilio; et sic docent d. Antoninus, p. 2, tit. 1, c. 2, ubi: Inducunt ilud: in dubio tutior via est eligenda. Respondetur, hoc esse verum de honestate et meriti majoritate, et non de salutis necesitate quoad omnia dubia. Item p. 1, tit. 3, c. 10, § 10dicit: Eligere viam tutiorem consilii est, non præcepti. Idem tradit Jo Nider, in consolat., par. 3, cap. 16, ibi: Non oportet semper viam tutiorem eligere; tutiorem enim viam eligere est consilii, non præcepti. Idem Pelbartus ait: Non tenetur homo semper in diversitate opinionum eligere tutiorem, quia opinio est tuta cum habet pro se doctorem satis acceptum. Item Tabiena, v. Scrupulus: Imo, etiamsi esset falsa opinio quæ consulitur, secundum dictum achiepiscopum non peccat, nisi esset contra manifestam determinationem Scripturæ vel Ecclesiæ. Nec valet quod in dubiis tutior via sit eligenda: quia hoc non est præceptum, sed consilium, nec per hoc se exponit periculo, sed fugit periculum. Et idem docent apud Terillum, q. 26, n. 21, s. Bonav., Gerson et Sylvester. 68. Item regula præfata valet in dubio proprie dicto seu negativo, non vero in dubio quod oritur ex opinionibus probabilibus; alias neque probabiliorem libertati faventem unquam sequi liceret: ita Sylvester Summa, v. Opinio, q. 1, ubi: Nec obstat quod in dubiis tutior est eligenda, ex c. Juvenis, de sponsal.; quia non est in dubio qui probabilibus rationibus flectitur ad unam partem, cum in moralibus sufficit certitudo ex probabilibus. Idem tradit Navarr., Man., cap. 27, n. 284, dicens: Rectus intellectus illius vulgati - tutior pars est eligenda in dubio -, ex c. Ad audientiam, de homicid. etc., nempe in eo quod est proprie dubium, quale non est cum sufficienti auctoritate aut ratione altera pars creditur, neque cum ex multis opinionibus una pro vera eligitur. Dicendo autem pro vera eligitur, non certe intelligit quando pars illa apparet vera; veritas enim cognoscitur, non eligitur: quando ergo dicit pro vera eligitur intelligit licere cum illa opinione operari ac si esset vera: unde sicut mihi liceret illa uti, si vera mihi appareret, ita, quoad licite operandum, possum eam sequi eligendo pro vera. Quod magis explicat idem Navarrus, n. 288, ubi: In foro conscientiæ ad effectum non peccandi sufficit eligere pro vera opinionem ejus quem merito censemus esse virum ad id idonea scientia et conscientia præditum. Idem aut Angelus, v. Opinio: Nec obstat prædictis illud cap. Juvenis, de sponsal., quod in dubiis tutior pars est eligenda; et illud Eccl. c. 3, 27: Qui amat periculum peribit in illo. Ergo videtur se exponere periculo qui in diversitate opinionum non eligit tutiorem. Quia hoc verum est quando proprie dubium est; sed quando etiam opinio, secus est, quia tunc non sumus in dubio, nec consequenter exponit se quis periculo. Idem docet d. Antonin., p. 1, tit. 3, c. 10, § 10, dicens: Ille qui agit scienter id de quo dubitat esse mortale, permanente dubitatione mortaliter peccat, etiamsi illud non esset mortale, sumendo proprie et stricte prout rationes sunt æque ponderantes ad utramque partem, nec magis quis declinat ad unam quam ad aliam. Clare igitur s. archiepiscopus loquitur hic de dubio negativo practico, dum ait: sumendo proprie et stricte dubitationem, quam potest quis habere, etiamsi habeat rationes hinc inde æque ponderantes: hic utique peccat si operatur in tali suspensione judicii et non deposito dubio, quod alias recte deponere poterit, si uni parti assentiatur, voluntarie eligens opinionem probabilem sibi faventem et formando sibi judicium practicum moraliter certum ex rationibus supra allatis de honestate suæ actionis. Idque est conforme doctrinæ d. Thomæ, in 22, q. 1, a. 4, ubi ait: Assentit intellectus alicui dupliciter: uno modo quia ad hoc movetur ab ipso objecto... Alio modo non quia moveatur ab objecto proprio, sed per quamdam electionem voluntarie declians in unam partem magis quam in aliam. Et siquidem hæc (electio) sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio; si autem sit cum certitudine absque formidine, erit fides. Falsum igitur est illud quod contrarii autumant, nempe quod inter duas opiniones, speculative æque ponderantes, mens necessario debeat judicium suspendere, dum ex d. Thoma bene potest alicui parti assentiri, licet cum formidine oppositæ. 69. Nec obstat id quod s. Antoninus ibi subdit: Sed si dubitat leviter quis et per modum scrupuli, sicut dubitat seu formidat habens opinionem de aliquo, quia ita inhæret ipsi sententiæ, quod tamen formidat de opposito, sic, agendo contra tale dubium, non peccatur, dum adhæret opinio alicujus doctoris et habet rationes probabiles pro ipsa magis quam pro opposita opinione, etiamsi ipsa opinio quam tenet non esset vera. Et hoc nisi ipsa opinio præsumta esset contra manifestum testimonium Scripturæ vel determinationem Ecclesiæ: talis enim non operatur in dubio mortalis, sed secundum opinionem probabilem; quod magis declarabitur in septima regula. Oportet hæc membratim exponere. Sanctus archiepiscopus dicendo - sed si dubitat leviter quis et per modum scrupuli - non quidem intellegit de quadam improbabili apprehensione contra aliquam sententiam moraliter certam quæ omnem prudentem formidinem excludat, sed vocat dubium leve respectu ad dubium rigorosum prius expressum quod caret ullo assensu. Ac proinde loquitur de eo qui habet probabilitatem pro una parte ed prudentem formidinem pro alia circa veritatem rei, prout deducitur ex verbis sequentibus: Sicut dubitat seu formidat habens opinionem de aliquo (idest circa veritatem rei), qui ita inhæret ipsi sententiæ, quod tamen formidat de opposito. Quando ergo dicit - si dubitat leviter - intelligit loqui de honestate actionis; quando vero dicit - formidat de opposito - loquitur de vera et prudenti formidine circa rei veritatem: et in tantum hanc formidinem vocat leve dubium sive scrupulum, in quantum formido circa veritatem rei non impedit quominus homo ex judicio practico certo de honestate actionis tute operetur. Cum autem dicit quod homo sic agendo non peccat, dum adhæret opinioni alicujus doctoris, et habet rationes probabiles pro ipsa magis quam pro opposita, intelligendus est loqui de judicio practico circa honestatem actionis, non vero de majori probabilitate circa rei veritatem; aliter non subdidisset illud: Nisi ipsa opinio esset contra manifestum testimonium Scripturæ vel determinationem Ecclesiæ. Si ergo docet quod, cum occurrunt opiniones probabiles, licet quacumque uti semper ac pro opposita non adsit Scriptura vel determinato Ecclesiæ, clare significat quod adversa probabilitas, licet major, cum non sit Scriptura vel Ecclesiæ determinatio, non impedit usum opinionis minus probabilis de rei veritate. Quapropter ubi dicit - si habeat rationes probabiles pro ipsa magis etc. - intelligit de majori apparentia proxima, qua formatur, omnibus pensatis, judicium practicum circa honestatem actionis; alias quomodo poterat intelligere quod moralis certitudo pro licito stare posset cum levi dubio sive scrupulo et simul cum manifesto testimonio Scripturæ pro peccato? Tanto magis quod in fine se remittit ad regulam septimam, ubi agens de rei veritate dicit: Inter duram et benignam sententiam benigna est, cæteris paribus, interpretatio facienda. Et rationem adducit: Quia nec Deus nec Ecclesia per sua præcepta intendit obligare ad impossibile; impossibile autem asserit esse id quod nimiam habet difficultatem. 70. Hinc videamus in quibus casibus, ex circumstantiis, textus supra laudati fuerint locuti. Et quoad 1° in c. Illud, de sent. excom., ibi merito depositus fuit ab Innoc. III quidam episcopus qui, non obstante publica fama de excommunicatione contra eum emanata, temere celebrare voluit; tenebatur enim in dubio saltem inquirere de veritate excommunicationis priusquam celebraret: Quia in dubiis, ait pontifex, via tutior est eligenda, etsi de lata in eum sententia dubitaret, debuerat tamen potius abstinere quam sacramenta Ecclesiæ celebrare. Qua de re ignorantia hujus episcopi erat quidem vincibilis, imo ipse quasi certus erat de inhabilitate ad celebrandum, sine ulla probabilitate in oppositum; ideo ille viam tutiorem debuisset eligere. 71. - 2° In clementina Exivit, fratribus minoribus rogantibus apostolicam sedem an sub gravi tenerentur ad ea quæ in religione s. Francisci verbis imperativis exprimebantur respondit pontifex: In his quæ animæ salutem respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiæ, pars securior est tenenda. Hinc sancivit ad illa teneri. Sed peto: ex præfatis pontificis verbis quid infertur? Nihil aliud quidem, nisi quod pontifex censuit ipsos fratres, practice utique dubitantes (ut arguitur ex verbis textus: Quin circa aliqua ad regulam ipsorumque statum pertinentia dubitationum in ipsis fluctus aliqui generentur etc.) non solum cum formidine sed etiam cum gravi conscientiæ remorsu, teneri ad servandum quod tutius erat, ad graves nimirum remorsus conscientiæ vitandos, quibus angentibus, eis operari, quod non erat tutius, equidem non licebat. Dicimus autem quod secus pontifex sancivisset, si ipsi cum opinione probabili (quæ non apparet in eo casu exstitisse), practice dubium deponentes, egissent. Tunc enim non graves conscientiæ remorsus sed simplex formido tantum eorum actionem consequuta esset. Quæ formido, semper ac cum ignorantia invincibili conjucta est, nequaquam actiones illicitas reddit: alias dicere deberemus quod neque cum probabiliori liceret operari, cum opinio probabilior necessario cum formidine conjuncta esse debet; nam alioquin esset certitudo, non opinio, cui intrinsecum est, ut diximus sub initio, formidinem annexam habere. 72. - 3° In c. Juvenis 3, de spons., casus fuit: quidam juvenis cum adhuc esset septennis matrimonium contraxerat cum puella; qua mortua duxerat illius consobrinam. Cum autem dubitatur an primum matrimonium fuisset invalidum defectu impotentiæ viri, Eugenius III jussit fieri separationem, etiam propter honestatem Ecclesiæ, dicens: Quia igitur in his quæ dubia sunt quod certius existimamus tenere debemus. Ex quo patet 1° quod pntifex, præcipiendo separationem, habuit etiam respectum ad publicam honestatem et ad scandalum vitandum. Patet. 2° quod Eugenius in hac sanctione illud - quod certius existimamus, tenere debemus - non protulit respectu ad juvenem, qui bene conscius erat an tempore primi conjugii fuisset potens vel ne, sed respectu ad judicem, qui inter jura dubia partium sane id quod est certius tenere debet: et ideo bene advertit card. Pallavicinus quod papa dixit certius, non tutius, quia possessio erat pro valore sponsaliorum, et exceptio nullitatis erat dubia. 73. - 4° In cap. Ad audientiam, de homic., quidam sacerdos vulneravit hominem, qui deinde e vita decessit; postea dubitabatur an ille ex eo vulnere periisset. Clemens III definivit conveniens esse ut sacerdos tamquam irregularem se gereret, dicens: Cum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit injungere presbytero ut non ministret. Hinc Navarrus et Suarez bene advertunt ibi non agi de observantia legis naturalis sed tantum de quadam decentia sacrificii; ob quam non de præcepto sed de convenientia consultius fuit injungere ut sacerdos a celebrando se abstineret, ne, si forte postmodum comprehenderetur ipse vere fuisse homicida, cum scandalo populi inveniretur celebrasse. Idque patet ex cap. Petitio tua 24, eod. tit., ubi in simili casu de homicidio dubio sic dicitur: Cum sit consultius in hujusmodi dubio abstinere quam temere celebrare etc. Quis negabit aliquando decere quod per legem positivam ex rationabili causa etiam in dubio prohibeatur aliqua actio secundum se licita? Porro in illo peculiari casu merito pontifex ad scandalum vitandum existimavit convenire quod via tutior esset eligenda. Sed idem non procedit in aliis casibus in quibus talis convenientia non occurrit et ubi taliter sancitum non invenitur. Quapropter in pluribus aliis casibus extra has circumstantias (ut vidimus cap. I, n. 12) minime duxerunt canones prælaudatam regulam fore servandam, sed in rebus controversis judicarunt sufficientem, ad licite operandum, esse quamlibet opinionem vere probabilem ab aliquibus sapientibus approbatam.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |