Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio secunda s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Caput tertium - Solvuntur objectiones
    • § III - Solvitur objectio tertia, nempe: Quomodo potest haberi judicium practicum certum adversus speculativum dubium?
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 188 -


§ III - Solvitur objectio tertia, nempe: Quomodo potest haberi judicium practicum certum adversus speculativum dubium?

74. Clamitant adversarii dicendo: quomodo fieri potest quod habeatur judicium certum practicum de honestate alicujus actus de quo habetur judicium speculativum tantum probabile et dubium? Deinde prosequuntur: quomodo ex præmissis probabilibus incertis potest inferri judicium certum? Quomodo tandem in eadem re potest esse judicium practicum diversum speculativo? Ad hæc omnia, quæ apparenter videntur quodammodo urgere, ex supra dictis facilis patet responsio. Sed rursus brevi hic respondemus, succincte resumendo quæ supra ostendimus, nimirum quod ad licite operandum non requiritur certitudo de veritate rei sed tantum de honestate actionis: quæ certitudo, dum utimur opinione certo probabili, formatur ex rationibus supra expositis, quarum singulare valent ad formandum judicium moraliter certum.

75. Hinc dicimus quod cum utimur opinione probabili in concursu probabilioris, judicium illud speculativum probabile sive speculative dubium quod habemus de veritate rei opinatæ fit certum in praxi non per


- 189 -


solum judicium practicum sed per aliud judicium certum etiam speculativum respiciens honestatem actionis. Exemplo id patebit. Miles habet judicium tantum minus probabile sive dubium de justitia belli: sed, accedente præcepto regis ut militet, habet aliud judicium speculativum certum respiciens actionem bellandi, nempe quod ipse teneatur pugnare ut obediat regi jubenti semper ac non constat de injustitia belli. Unde, cum subditus bellum aggreditur, non format sibi judicium practicum ex primo judicio speculativo de justitia belli, quia juxta illud peccaret bellando carens certitudine morali de honestate suæ actionis: in tantum igitur licite pugnat, in quantum habet judicium secundum, etiam speculativum et certum, quod in dubio de justitia belli ipse potest et debet obedire; atque ex hoc ultimo judicio speculativo certo format sibi judicium certum practicum quod licite pugnet. Ita pariter qui utitur opinione probabili in concursu probabilioris quamvis habeat judicium speculativum tantum probabile de veritate res opinatæ, habet tamen aliud judicium speculativum moraliter certum de honestate suæ actionis sive usus illius opinionis, formatum ex ratione, scilicet quia lex dubia non obligat, et ex aliis supra allatis; ac proinde format sibi judicium practicum certum quod


- 190 -


licite operetur. Unde non valet dicere quod judicium practicum nequit esse diversum a speculativo, nam judicium practicum operantis cum opinione minus probabili, licet sit diversum a primo judicio speculativo respiciente veritatem rei, non est tamen diversum, sed conforme judicio ultimo speculativo respicienti honestatem actionis, quod ex omnibus pensatis redditur moraliter certum, et ex eo formatur judicium practicum pariter certum. Hic ratiocinandi modus nullam certe involvit contradictionem vel absurdum, nisi apud eos qui rem aut non intelligunt aut contendendi causa intelligere nolunt.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL